Apocalypse Explained (Tansley) n. 574

Previous Number Next Number See English 

574. "Et audivi numerum illorum." - Quod significet perceptum quale, constat ex significatione "audire," quod sit percipere (ut supra, n. 14, 529); et ex significatione "numeri," quod sit quale rei de qua agitur (de qua supra, n. 429); hic quale falsorum mali conspirantium contra vera boni, ex quibus et pro quibus ratiocinationes sensualis hominis, quae significantur per "numerum exercituum equitatus" (de quibus mox supra): at quale eorum ulterius describitur in versu nunc sequente, nempe per haec verba, "Et ita vidi equos in visione, et sedentes super illis habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos, et capita equorum sicut capita leonum, et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur;" in his continetur quale quod per "numerum" hic significatur. Videri potest sicut aliquid numeri intelligatur hic per "numerum;" sed in spirituali mundo non dantur numeri, quia ibi spatia et tempora non mensurantur et determinantur per numeros sicut in mundo naturali; quapropter per omnes numeros in Verbo significantur res, et per ipsum numerum significatur quale rei (videatur supra, n. 203, 336, 429, 430; et in opere De Caelo et Inferno, n. 263).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church