Apocalypse Explained (Tansley) n. 541

Previous Number Next Number See English 

541. "Et obscuratus est sol et aer a fumo putei." - Quod significet quod lux veri a Domino caligo facta sit per falsa infernalia, constat ex significatione "obscurari sol et aer," quod sit quod lux veri a Domino caligo facta sit (de qua sequitur); et ex significatione "a fumo putei," quod sit a densis falsis quae ab inferno, ita per falsa infernalia. (Quod "fumus" significet densa falsa, et quod "puteus abyssi" inferna ubi et unde illa, videatur supra, n 536-539.) Quod "obscuratus sol et aer" significet quod lux veri a Domino caligo facta sit, est quia Dominus in caelo angelico est Sol, et Divinum Verum procedens a Domino ut Sole sistit omnem lucem ibi, ac illuminat angelorum tam visum quam intellectum; quare cum ille Sol ibi obscuratus est, fit lux veri, quae a Domino, caligo; falsa ab inferno obscurant illum. Ex luce caeli facta caligine per falsa mali, est omnis negatio Divini ac Divinorum ab illis qui mere naturales sunt; spectant enim Divina in caligine et inde sicut caliginem, quare negant illa. Etiam lux caeli, quando influit apud illos qui in falsis mali sunt, in mundo spirituali fit actualiter caligo; inde itaque est quod mali non solum non videant et intelligant spiritualia, hoc est, illa quae caeli et ecclesiae sunt, sed etiam quod corde negent illa. (Quod Dominus in Caelo Angelico appareat ut Sol, et quod Divinum Verum procedens a Domino ut Sole sistat omnem Lucem Caeli, ita omnem intelligentiam et sapientiam quae est Angelis, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125, et n. 126-140.) Quod etiam dicatur quod "aer obscuratus sit," est quia intelligitur lux veri; "aer" enim lucet a sole. Simile per "aetheres" significatur apud Davidem, "Jehovah, in caelis misericordia tua, veritas tua usque ad aetheres" (Ps. xxxvi. 6 [B.A. 5]; Ps. lvii. 11 [B.A. 10]; Ps. cviii. 5 [B.A. 4]):

"misericordia" significat Divinum Bonum Divini Amoris, et "veritas" Divinum Verum; et quia Divinum Verum est lux caeli, ut modo dictum est, ideo dicitur "Veritas tua usque ad aetheres;" per "aetheres" itaque in plurali significatur Divina lux usque ad caelum supremum, ubi est in summo gradu. (Similia significantur per "aetheres," Psalm. lxxvii. 18 [B.A. 17]; Ps. lxxviii. 25, 24.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church