Apocalypse Explained (Tansley) n. 491

Previous Number Next Number See English 

491. "Habens thuribulum aureum." - Quod significet conjunctionem illius boni cum bono spirituali, et sic conjunctionem caelorum superiorum, constat ex significatione "thuribuli," quod sit cultus ex bono spirituali, nam is cultus per suffitum ex thuribulis repraesentabatur (videatur supra, n. 324): quod "habere thuribulum aureum" significet conjunctionem boni caelestis cum bono spirituali, est quia "angelus stans ad altare" habebat thuribulum, et per "altare" significatur cultus ex bono caelesti, et per "thuribulum aureum" bonum spirituale ex bono caelesti; "aurum" etiam significat bonum caeleste. Thuribula, quae in usu erant apud gentem Judaicam et Israeliticam, fuerunt ex aere; et per suffitiones ex illis thuribulis repraesentabatur cultus ex bono spirituali, et simul conjunctio cum bono naturali, nam "aes" significat bonum naturale; hic itaque per "thuribulum aureum" significatur conjunctio boni caelestis cum bono spirituali: quod etiam significetur conjunctio duorum caelorum superiorum, est quia bonum intimi caeli est bonum caeleste, et bonum medii caeli est bonum spirituale; quapropter cum dicitur conjunctio illorum bonorum, intelligitur quoque conjunctio caelorum, quoniam bonum facit caelum. Bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et facit caelum supremum seu intimum; ac bonum spirituale est bonum amoris erga proximum, et facit caelum infra illud, quod caelum secundum et medium vocatur.

[2] Quod "thus" in Verbo significet bonum spirituale, similiter "thuribulum" quod erat continens (ubi continens sumitur pro contento), constare potest a sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Non servire te feci per mincham, nec defatigavi per thus" (xliii. 23):

"mincha" et "thus" dicitur, quia per "mincham," quae erat ex similagine, ita panis, significatur bonum caeleste; quare per "thus" significatur bonum spirituale: quod utrumque dicatur, est quia ubivis in Verbo est conjugium boni et veri, hoc est, ubi agitur de bono etiam agitur de vero, et bonum spirituale est in sua essentia verum; ex hoc patet quod "thus" sit bonum spirituale, seu verum boni caelestis. Hoc adhuc constare potest ex aliis locis ubi simul "mincha" et "thus" dicitur: - Ut apud eundem, "Ascendere faciens mincham,...offerens thus" (lxvi. 3):

[3] apud Jeremiam, "Offerent holocaustum et sacrificium, mincham et thus" (xvii. 26):

etiam "holocaustum" significat cultum ex bono amoris caelestis, et "sacrificium" cultum ex bono amoris spiritualis; quae duo bona etiam significantur per "mincham" et "thus." Similiter "mincha" et "suffimentum," nam suffimentum primario erat ex thure: - Apud Malachiam, "In omni loco suffimentum allatum nomini meo et mincha munda" (i. 11):

apud Davidem, "Acceptae sunt preces meae, suffimentum coram Te, sublatio manuum mearum mincha vesperae" (Ps. cxli. 2). Ideo Super mincham effundebatur oleum, et dabatur thus (Levit. ii. 1, 2, 15), et hoc propterea, ut per mincham repraesentaretur conjunctio boni caelestis et boni spiritualis, "oleum" enim significabat bonum caeleste, et "thus" bonum spirituale.

[4] Ideo etiam Super panes facierum in Tabernaculo dabatur thus (Levit. xxiv. 7). et hoc quoque propter conjunctionem utriusque boni; "panes" enim significabant bonum caeleste, et "thus" bonum spirituale; quare cum thus datum erat super panes, repraesentabatur conjunctio utriusque boni: propter repraesentationem conjunctionis boni caelestis et boni spiritualis, in Tabernaculo posita erat mensa pro panibus, et ab altero latere positum erat altare pro suffitionibus.

[5] Ubi non mincha et thus dicitur, dicitur "oleum et thus," ac "aurum et thus," quoniam per "oleum" et "aurum" similiter ac per "mincham" significatur bonum caeleste. Dicitur "oleum, et suffimentum" apud Ezechielem, "Sumpsisti....oleum meum, et suffimentum meum, et dedisti coram illis" (xvi. 18):

"aurum et thus," apud Esaiam, "Omnes e Scheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt" (lx. 6);

et apud Matthaeum, Sapientes ab oriente, qui venerunt ad christum recens natum, aperuerunt thesauros, et "obtulerunt munera, aurum, thus et myrrham" (ii. 11):

"aurum" significabat bonum caeleste, "thus" bonum spirituale, et "myrrha " bonum naturale inde; ita tria bona trium caelorum. Ex his nunc constare potest quid significat quod visus sit angelus ad altare, habens thuribulum aureum, "altare" enim erat repraesentativum boni caelestis, et "thuribulum" repraesentativum boni spiritualis, et utrumque simul repraesentativum conjunctionis boni caelestis cum bono spirituali; seu quod idem, repraesentativum conjunctionis caelorum superiorum, seu caeli ubi angeli caelestes cum caelo ubi angeli spirituales.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church