Apocalypse Explained (Tansley) n. 485

Previous Number Next Number See English 

485. EXPLICATIO. VERSUS 1-4. "Et cum aperuit sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasi semihoram. Et vidi septem angelos, qui eoram Deo steterunt; et datae sunt illis septem tubae. Et alius angelus venit et stetit ad altare, habens thuribulum aureum; et dati sunt illi suffitus multi, at daret precibus sanctorum omnium super altare aureum quod coram throno. Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu angeli coram Deo." 1. "Et cum aperuit sigillum septimum," significat praedictionem de ultimo statu ecclesiae [n. 486]; "factum est silentium in caelo," significat stuporem quod ecclesia talis, et quod finis ejus instet [n. 487]; "quasi semihoram," significat tempus correspondens seu moram antequam omnia praeparata sunt ad subeundas sequentes mutationes [n. 488]. 2. "Et vidi septem angelos qui coram Deo steterunt," significat omnes caelos interius et arctius conjunctos Domino [n. 489]; "et datae sunt illis septem tubae," significat ex illis influxum, et inde mutationes status et separationes [n. 489]. 3. "Et alius angelus venit et stetit ad altare," significat conjunctionem caeli cum Domino per bonum caeleste [n. 490]; "habens thuribulum aureum," significat conjunctionem illius boni cum bono spirituali, et sic conjunctionem caelorum superiorum [n. 491]; "et dati sunt illi suffitus multi," significat vera in abundantia [n. 492]; "ut daret precibus sanctorum omnium super altare aureum quod coram throno," significat conjunctionem [caelorum] cum illis qui separandi a malis et salvandi [n. 493]. 4. "Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu angeli coram Deo," significat conjunctionem omnium cum Domino [n. 494].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church