Apocalypse Explained (Tansley) n. 481

Previous Number Next Number See English 

481. "Neque cadet super illos sol, neque ullus aestus." - Quod significet quod illis non erit malum et falsum ex concupiscentiis, constat ex significatione "Solis," quod sit Dominus quoad Divinum Amorem; et apud homines, spiritus et angelos bonum amoris a Domino in Dominum; et quod in opposito sensu, ut hic, sit amor sui, inde malum ex concupiscentiis (de qua supra, n. 401, et in opera De Caelo et Inferno, n 116-125): et ex significatione "aestus," quod sit falsum ex illo malo, proinde falsum ex concupiscentiis; nam cum homo in aestu est, hoc est, cum aestuat a calore, tunc concupiscit potum, ut aestus sedetur, est enim siccus; et per "potari" et "bibere" significatur haurire vera, et in opposito sensu haurire falsa, ex causa quia "aqua" et "vinum," quae potantur seu bibuntur, significant vera.

[2] Quod "aestus" significet falsum ex concupiScentia, seu concupiscentiam ad falsum, constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Jeremiam, Beatus vir qui confidit in Jehovah,....et erit sicut arbor plantata juxta aquas, juxta fluvium emittit radices suas; neque videbit cum venit aestus, sed erit folium ejus viride; unde in anno siccitatis non erit sollicitus, neque cessabit a ferendo fructum" (xvii. 7, 8):

comparatur homo, qui se duci patitur a Domino, cum arbore et ejus crescentia et fructificatione, quia per "arborem" in Verbo significatur cognitio et perceptio veri et boni, proinde homo in quo illae sunt; per "arborem plantatam juxta aquas" intelligitur homo apud quem vera a Domino sunt ("aquae" sunt vera): "juxta fluvium emittit radices suas" significat extensionem intelligentiae a spirituali homine in naturalem; hoc dicitur quia per "fluvium" significatur intelligentia, et quia "radices" emittuntur e spirituali homine in naturalem: "neque videbit cum venit aestus" Significat quod non afficietur a concupiscentia falsi; "sed erit folium ejus viride" significat scientifica viventia ex veris; "folium" significat scientificum, ac "viride" vivens ex veris: "unde in anno siccitatis non erit sollicitus, neque cessabit a ferendo fructum," significat quod in statu quando non verum et bonum non erit in timore jacturae et deprivationis illorum, sed quod etiam tunc vera conjuncta bono se fructificabunt; "annus siccitatis significat statum jacturae et deprivationis veri. Hoc dicitur quia apud spiritus et angelos alternant status (de qua alternatione videatur in opere De Caelo et Inferno n. 154-161).

[3] Apud Esaiam, "Factus es munimentum pauperi, munimentum egeno, cum angustia illi, refugium ab inundatione, umbra ab aestu, nam spiritus violentorum sicut inundatio parietis, sicut siccitas in loco arido; tumultum alienorum humiliabis, aestum per umbram nubis, propaginem violentorum reprimet" (xxv. 4, 5):

per "pauperem et egenum" significantur qui in defectu boni sunt ex ignorantia veri, et tamen desiderant illa; "inundatio" et "aestus" dicitur quando mala et falsa ex proprio et quoque ex aliis qui in malo sunt insurgunt et influunt: "spiritus violentorum" significat illa contra bona et vera ecclesiae; "violenti" dicuntur qui conantur destruere bona et vera, ac "spiritus eorum" significat cupiditatem destruendi: "tumultum alienorum humiliabis" significat quod Dominus sedaturus et sublaturus irruptionem falsorum ex malo; "tumultus" significat irruptionem, "alieni" significant falsa ex malo, et "humiliare" significat sedare et auferre: "aestum per umbram nubis reprimet" significat quod tutaturus a concupiscentia falsi; "aestus" est concupiscentia falsi, et "umbra nubis" est tutamen ab illa, nam umbra nubis calorem solis temperat et incalescentiam sedat.

[4] Apud Jeremiam, "Cadaver ejus erit projectum aestui in die, et frigori in nocte" (xxxvi. 30):

haec de Jojakimo rege Jehudae, postquam combussit volumen scriptum a Jeremia; et per id factum significatur quod vera ecclesiae peritura sint per concupiscentiam ad falsa et inde per aversationem ad vera; per reges Jehudae repraesentabantur et inde in Verbo significabantur vera ex bono, et ibi per illum regem verum ecclesiae quod periturum; per "volumen" quod combussit significatur Verbum; hoc "comburi" dicitur cum falsificatur et adulteratur, quod fit per concupiscentiam falsi ex malo: per "cadaver" significatur homo ecclesiae absque vita spirituali, quae ei est per vera ex Verbo; qua vita exstincta non concupiscit nisi falsa et aversatur vera, inde fit mortuus et in spirituali sensu cadaver: concupiscentia ad falsa significatur per "aestum in die," et aversatio ad vera per "frigus in nocte;" est enim illis qui in falsis ex malo sunt, quando influit lux caeli, quae est in sua essentia Divinum Verum, frigus, intensum secundum incalescentiam falsi ex malo.

[5] Apud eundem, "Cum aestuaverint, ponam convivia eorum, et inebriabo eos, ut exultent, ut dormiant somnum saeculi, nec evigilent" (li. 39):

haec de Babele, per quam significatur profanatio boni et veri; "cum aestuaverint" significat incalescentiam et concupiscentiam falsificandi vera et adulterandi bona: "ponere convivia eorum, inebriare et exultare," significat ex falsificationibus insanire in extremo gradu; "convivia eorum" significant adulterationes boni et veri, "inebriatio et exultatio" significant insanias in summo gradu seu extremas: "dormire somnum saeculi et non evigilare" significat quod in aeternum non percepturi vera.

[6] Apud Hoscheam, "Omnes aestuant sicut clibanus, et comedunt judices suos; omnes reges eorum cadunt, non clamans inter eos ad Me" (vii. 7):

"aestuare sicut clibanus" significat concupiscere falsum ex amore ejus; "comedere judices, omnes reges eorum cadunt," significat perdere omnem intelligentiam, deperditis veris quae faciunt illam ; "judices" significant intelligentes, et in sensu abstracto illa quae intelligentiae sunt, ac "reges significant vera: "non clamans inter eos ad Me" significat quod nemo curet vera ex Divino.

[7] Apud Hiobum, "Non respicit viam vinearum; siccitas et aestus rapient aquas nivis" (xxiv. 18, 19):

"non respicere viam vinearum" significat nihili facere vera ecclesiae: "siccitas et aestus rapient aquas nivis" significat quod defectus veri et inde concupiscentia ad falsum destruent omnia vera genuina; "aquae nivis" sunt vera genuina.

[8] Apud Esaiam, "Dicet vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum; non esurient neque sitient, neque percutiet eos aestus aut sol, nam miserescens eorum ducet eos, ita ut etiam ad fontes aquarum ducturus sit eos" (xlix. 9, 10):

quid haec significant, singillatim exponere non opus est, quoniam similia sunt cum his quae nunc in Apocalypsi explicantur: dicitur hic, "Non esurient amplius nec sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus, quoniam Agnus pascet eos, et deducet ad vivos fontes aquarum;" haec in Apocalypsi dicta sunt de Domino, similiter apud Prophetam; per "vinctos" quibus dicet "Exite," et per "eos qui in tenebris" quibus dicet "Revelamini," significantur etiam gentes, quae in bono vixerunt secundum religionem suam, et usque in falsis. ex ignorantia fuerunt, qui "vincti" dicuntur quando in tentationibus; et "tenebrae" sunt falsa ex ignorantia; quod "aestus illos non percutiet" significat quod non afficiet eos falsum ex concupiscentia.

[9] In Apocalypsi, "Quartus Angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu adurere homines per ignem; itaque aestuarunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei" (xvi. 8,9): sed haec infra in suo loco videantur explicata. Quoniam "sol" significat Divinum Amorem, inde etiam "aestus" significat {1}flagrans desiderium ad verum, Ut Esai. xviii. 4; et Sach. viii. 2; ubi "aestus" attribuitur Jehovae, hoc est, Domino. Multis in locis praedicatur "ira" et "excandescentia" de Deo; et per "iram" significatur zelus pro bono, et per "excandescentiam" zelus pro vero; nam ex eadem voce in lingua originali dicitur "excandescentia" et "aestus."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church