Apocalypse Explained (Tansley) n. 472

Previous Number Next Number See English 

472. "Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde venerunt?" - Quod significet de illis qui nunc in veris sunt et in tutela Domini, quales sunt et quales fuerunt, constat ex significatione "indutorum stolis albis," quod sint qui nunc in veris sunt et in tutela Domini (de qua supra, n. 395 [a], 457); et ex significatione "Quinam sunt et unde venerunt?" quod sit quales sunt et quales fuerunt: quod "Quinam sunt et unde venerunt?" significet quales sunt et quales fuerunt, est quia in mundo spirituali ab angelis, dum alios vident et conveniunt, nusquam inquiritur quinam sunt et unde veniunt, sed quales sunt; quare hoc spirituale est quod per illa verba significatur. Quod ab angelis non aliud quam quale eorum, quos vident, inquiratur, est quia habitationes omnium ibi sunt secundum quale affectionum quae apud illos; tum quia inquirere "quinam sunt" involvit personam, et "unde veniunt" involvit locum, et in cogitatione et inde in loquela spirituali, quae est angelis, non est idea personae et loci, sed pro illis idea rei et status quoad quale; quare etiam cuivis datur nomen ibi ex quali ejus. (Quod angeli cogitent abstracte a persona et a loco, et quod inde illis sapientia, videatur supra, n. 99, 100, 270, 325 [a].) Ex his constare potest quod per "Quinam sunt et unde {1}venerunt?" in sensu spirituali significetur quales sunt et quales fuerunt: quale etiam eorum est quod in nunc sequentibus describitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church