Apocalypse Explained (Tansley) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. "Qui et frater vester." - Quod significet et de bono amoris in Ipsum, constat ex significatione "fratris," quod sit bonum amoris. Causa quod "frater" significet bonum amoris, est, quia in caelo non aliae affinitates dantur quam spirituales, ita nec aliae fraternitates: non enim ibi ex aliqua nativitate fiunt fratres; et quoque qui fratres fuerunt in mundo, non ibi se cognoscunt; sed quisque alterum cognoscit ex bono amoris, illi qui conjunctissime ut fratres, et reliqui secundum conjunctionem per bonum ut affines et ut amici. Inde est quod per "fratrem" in Verbo significetur bonum amoris. Hoc etiam Dominus docet, dicendo, "Dixit quidam ad Jesum, Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes Tibi loqui; at Ipse respondens dixit, Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?"... Mater mea et fratres mei ii sunt, qui audiunt verbum Dei et faciunt illud" (Matth. xii. 47-50; Luc. viii. 19-21);

et alibi, "Unus est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis" (Matth. xxiii. 8). Inde patet, quid sit esse frater in Domino. (Sed videantur quae de hac re prius ostensa sunt; ut quod in caelo omnes consociati sint secundum affinitates spirituales, quae sunt boni amoris et fidei, et quod illi se cognoscant sicut affines, in opere De Caelo et Inferno, n. 205, et in Arcanis Caelestibus, n. 685, 917, 2739, 3612, 3815, 4121: quod inde per "fratres" in Verbo intelligantur qui conjuncti per bonum, n. 2360, 3303, 3803, 3815, 4121, 4191, 4267, 5409, 6756, 10490. Quod "fratres" a Domino dicti sint, qui in bono amoris et fidei ab Ipso sunt, n. 4191, 5686, 5692, 6756. Quod etiam "fratres" dicti sint ex affinitate spirituali, n. 6756. Quod charitas et fides, ita bonum et verum, fratres sint, quo respectu, n. 367, 3160, 9806. Quod bonum et verum etiam sint frater et soror, quo respectu, n. (1)2508, 2524, 3160. Quod etiam bonum et verum sint conjuges, quo respectu, n. 3160. "Vir cum fratre" quod sit verum cum bono, n. 3459, 4725.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church