Apocalypse Explained (Tansley) n. 447

Previous Number Next Number See English 

447. [Vers. 8.] "Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati." - Quod significet conjunctionem illorum qui in tertio caelo cum Domino, constat ex repraesentatione et inde significatione "Sebulonis" et tribus ab illo nominatae, quod sit conjunctio illorum qui in tertio caelo cum Domino; Sebulon enim in lingua Hebraea dictus est a cohabitatione, et "cohabitatio" in sensu spirituali significat conjunctionem, qualis est illorum qui se amant: quod hic "Sebulon" significet conjunctionem illorum qui in tertio caelo cum Domino, est quia per novem tribus praecedentes significantur omnes illi qui in caelis sunt et in caelos veniunt: ac caeli sunt tres, intimum, medium et ultimum, ac nemo in caelum venit nisi quem Dominus Sibi conjungit; quare per has tres tribus ultimo memoratas significatur conjunctio cum Domino, per "tribum Sebulonis" conjunctio illorum qui in tertio caelo cum Domino, per "tribum Josephi" conjunctio illorum qui in secundo caelo cum Domino, et per "tribum Benjaminis" conjunctio illorum qui in ultimo caelo cum Domino.

[2] "Sebulon" in supremo sensu significat unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino; in sensu interno, conjunctionem Domini cum caelo et cum ecclesia, et in specie conjunctionem boni et veri ibi, nam haec conjunctio facit conjunctionem illorum qui in tribus caelis sunt et in ecclesia cum Domino; Dominus enim influit apud illos cum bono amoris et charitatis, et conjungit id veris quae apud illos, et per id conjungit Sibi angelum et hominem: haec sunt quae per "cohabitationem," ex qua Sebulon dictus est, significantur. Quod haec per "Sebulonem" significentur, videri potest in Arcanis Caelestibus (n. 3960, 3961), ubi explicata sunt Leae matris ejus verba cum illum peperit, quae haec sunt, "Et concepit Leah, et peperit filium sextum Jacobo; et dixit Leah, Dotavit me Deus dote bona; vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios; et vocavit nomen ejus Sebulon" (Gen. xxx. 19, 20).

[3] Ex his significationibus "Sebulonis" constare potest quid per illum significatur in sequentibus locis: - Ut in prophetia Israelis de filiis suis, "Sebulon ad portum marium habitabit, et is ad portum navium, et latus ejus super ad Sidonem" (Gen. xlix. 13):

per "Sebulonem " ibi significatur conjunctio boni et veri, quae etiam conjugium caeleste vocatur; "habitare ad portum marium" significat conjunctionem spiritualium cum veritatibus naturalibus ("maria" sunt scientifica quae sunt veritates naturales): "habitare ad portum navium" significat conjunctionem spiritualem cum doctrinalibus ex Verbo ("naves" sunt doctrinalia et cognitiones omnium generum); "latus super ad Zidonem" significat extensionem ad cognitiones boni et veri ex caelesti regno. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 6382-6386.)

[4] Similiter in prophetia Mosis de filiis Israelis, "Sebuloni dixit, Laetare Sebulon in exitu tuo, et Isaschar in tentoriis tuis: populos in montem vocabunt, ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae" (Deutr. xxxiii. 18,19);

quod "Sebulon" etiam hic conjugium boni et veri significet, videatur in superiori articulo (n. 445), ubi haec prophetia explicata est. Similiter in prophetia Deborae et Baraki in Libro Judicum, "Ex Machir descendent legislatores, et ex Sebulone trahentes sceptrum scribae:....Sebulon populus qui devovit animam ad moriendum, et Naphthali super altitudinibus agri: venerunt reges, pugnarunt, tunc pugnarunt reges Canaanis in Thaanach juxta aquas Megiddo; quaestum argenti non ceperunt; e caelo pugnarunt, stellae de Viis pugnarunt cum Sisera" (v. 14, 18-20):

agitur in hoc prophetico de pugna veri ex bono contra falsum ex malo; per "regem Canaanis" regnantem in Chazor, et per "Siseram" ejus exercitus principem, qui contra Barakum et Deboram pugnabant, significatur falsum mali, et per "Barakum et Deboram" verum boni; et quia "tribus Naphthali et Sebulonis" significabant pugnam ex vero quod ex bono, "tribus Naphthali" pugnam, et "tribus Sebulonis" conjunctionem boni et veri, ideo solum hae binae tribus ad pugnandum assumptae sunt, et non reliquae (videatur Judic. iv. 6): quod haec pugna talia significaverit, constare potest a prophetia a Barako et Debora enuntiata, quae in sensu spirituali agit de victoria veri ex bono supra falsum ex malo, ac de purificatione et reformatione ecclesiae:

hic itaque "Ex Machir descendent legislatores," significat quod vera boni profluant ex bono vitae, "Machir" enim simile significat cum "Menasse," quoniam Machir erat filius Menassis (Genes. l. 23; Jos. xiii. 31);

et "legislatores" {1}significant illos qui in veris boni sunt, et abstracte vera boni: "et ex Sebulone trahentes sceptrum scribae" significat ex conjunctione veri et boni intelligentiam; "Sebulon " significat hic ut supra conjunctionem veri et boni, et "sceptrum scribae" intelligentiam: "Sebulon populus qui devovit animam suam ad moriendum, et Naphthali super altitudinibus agri," significat pugnam per vera in naturali homine, quae ex spirituali et ejus influxu et conjunctione; "altitudines agri" significant interiora quae sunt spiritualis hominis, ex quibus naturalis homo pugnat: "venerunt reges, pugnarunt, tunc pugnarunt reges Canaanis, significat falsa mali contra quae pugna; "in Thaanach juxta aquas Megiddo" significat falsa illa, et quale eorum: "quaestum argenti non ceperunt" significat quod nihil veri ex bono ceperint et abstulerint ("argentum" est verum ex bono): "e caelo pugnarunt, stellae de viis Suis pugnarunt cum Sisera," Significat pugnam per cognitiones veri et boni, quae per caelum a Domino ("stellae" sunt cognitiones illae, et "viae" sunt vera).

[5] Per "Sebulonem et Naphthali" etiam significatur conjunctio veri et boni per pugnam contra falsa et mala, et inde reformatio, apud Matthaeum, Jesus "relinquens Nazarethum, Veniens habitavit in Kapernaum maritima, et in finibus Sebulonis et Naphthali: ut impleretur quod dictum est per [Esaiam] prophetam dicentem, Terra Sebulonis et terra Naphthali ad viam maris trans Jordanem, Galilaea gentium; populus sedens in tenebris vidit lumen magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta [illis] est. Ex hoc incepit Jesus praedicare et dicere, Poeniteat vos, appropinquavit enim regnum caelorum "(iv. {1}13-17: Esai. vi. 23 [B.A. ix. 1]; cap. ix. 1 [B.A. 2]):

quod haec apud Esaiam dicta sint de Domino, patet, nam dicitur, "Ut impleretur quod dictum est per [Esaiam] prophetam;" quare "terra Sebulonis et terra Naphthali, atque Galilaea gentium," significant instaurationem ecclesiae apud gentes quae in bono vitae sunt et recipiunt vera, ita in conjunctione eorum, ac in pugna contra mala et falsa; quod instauratio ecclesiae et reformatio gentium talium per illa intelligatur, etiam patet ex eo, quod dicatur "trans Jordanem, Galilaea gentium," et quoque "populus sedens in tenebris vidit lumen magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta est."

[6] Per "Sebulonem et Naphthalin" in supremo sensu significatur unio ipsius Divini ac Divini Humani Domini per tentationes in Se admissas et victorias ex propria potentia, apud Davidem, Ps. lxviii. 27-29 (quae explicata videantur supra, n. 439). Quia talia per "Sebulonem" significabantur, ideo Tribus Jehudae, una cum tribu Isascharis et cum tribu Sebulonis castrametabantur ad Orientem circum Tentorium conventus (Num. ii. 3-10);

castrametationes enim filiorum Israelis circum Tentorium conventus repraesentabant et inde significabant ordinationes societatum angelicarum in caelo, et ad orientem in caelo sunt qui in conjunctione cum Domino per amorem in Ipsum; tribus enim Jehudae repraesentabat amorem in Dominum, et tribus Sebulonis conjunctionem cum Ipso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church