Apocalypse Explained (Tansley) n. 431

Previous Number Next Number See English 

431. Hactenus ostensum est quod "duodecim" significent omnia, ac quod dicantur de veris ex bono; quod autem "duodecim tribus" significent omnia ecclesiae, et unaquaevis tribus aliquod universale et essentiale ecclesiae, hic ostendetur. Quoniam apud filios Jacobi instituenda erat EccleSia Repraesentativa, ideo provisum est a Domino, ut filii ejus numero duodecim essent, ac illis darentur nomina significativa, ex quibus duodecim tribus similibuS nominibus insignitae significarent omnia ecclesiae quam repraesentarent, ac unaquaevis tribus aliquod universale essentiale ejus; quid itaque unaquaevis tribus significabat et repraesentabat, dicetur in sequentibus: et quia omnia ecclesiae se referunt ad vera ex bono, ideo etiam per "duodecim tribus" significantur vera ex bono in omni complexu. Quod dictae fuerint "tribus," erat ex causa, quia per binas illas voces, ex quibus "tribus" in lingua originali seu Hebraea nominantur, significatur "sceptrum" et "baculus;" et per "sceptrum" significatur Divinum Verum quoad regimen, et per "baculum" Divinum Verum quoad potentiam;

[2] propter illam derivationem et significationem etiam mandatum est, quando populus murmurabat contra Mosen et Aharonem de regimine et de potentia super illos, ut Principes omnium tribuum ponerent baculos suos in Tentorio conventus, ac in medio eorum baculum Levi, super quo scriptum nomen Aharonis, qui florebat amygdalis (Num. xvii. 18-23 [B. A. 3-8]):

per "baculos" enim, ut dictum est, simile significatur quod per "tribus;" ac per "baculum Levi," cui inscriptum nomen Aharonis, simile quod per "tribum Levi"et quod per "Aharonem" ut Summum Sacerdotum, nempe bonum charitatis erga proximum ac bonum amoris in Dominum, per "tribum Levi" bonum charitatis et per "Aharonem Sacerdotem" bonum amoris; quapropter is baculus in medio ponebatur, et florebat amygdalis; "in medio" poni significat inde omnia (videatur supra, n. {1} 313), et "amygdalae" significant bona vitae.

[3] Quoniam "duodecim tribus" significabant omnia ecclesiae, seu vera ex bono in omni complexu, ideo Factum est pectorale Aharoni, quod Urim et Thummim vocabatur, ex duodecim lapidibus pretiosis, sub quibus nomina tribuum, seu duodecim filiorum Israelis (Exod. xxviii. 15-30; xxxix. 8-21, 29):

quod per illud responsa e caelo data fuerint, notum est, sed ex qua origine, nondum revelatum est; quare dicetur. Omnis lux in caelo angelico procedit a Domino ut Sole; quare illa lux in sua essentia est Divinum Verum, ex quo est omnis intelligentia et sapientia angelis, et quoque hominibus in rebus spiritualibus. Illa lux in caelo modificatur in varios colores secundum vera ex bono quae recipiuntur; inde est quod in Verbo "colores" ex correspondentia significent vera ex bono; quare etiam responsa dabantur per exsplendescentiam ex coloribus lapidum qui in Urim et Thummim, et simul tunc vel per vivam vocem vel per tacitam perceptionem correspondentem exsplendescentiae. Inde patet, quod "duodecim tribus," quarum nomina insculpta fuerunt, similia significent. (Sed de his videantur quae in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt: quod nempe colores in caelo sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes et variegationes secundum receptionem, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742: ita quod sint apparentiae veri ex bono, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 4530, 4922, 4677, 9466: quod colores quantum trahunt a rubro significent bonum, et quantum ex albo verum, n. {2}9467. Quod "lapides" in genere significent vera, n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376: quod "lapides pretiosi" significent vera ex bono, ita "duodecim lapides pretiosi" omnia vera quae ex bono in ecclesia et caelo, n. 9863, 9865, 9868, 9873, {3}9905. Quod "pectorale judicii," quod super ephodo et Urim et Thummim vocabatur, in genere significet Verum elucens ex Divino Bono, n. 9823: quod "Urim" sit ignis lucens, ac "Thummim" exsplendescentia in lingua angelica, at integritas in lingua Hebraea, n. 9905: quod inde "Urim at Thummim" ex correspondentia significet exsplendescentiam Divini Veri ex Divino Bono in ultimis, n. 9905: quod ibi responsa data fuerint per lucis variegationes ex lapidibus pretiosis, et simul tunc per vivam vocem, vel per tacitam perceptionem, n. 3862: quod insculpta fuerint nomina duodecim tribuum, quia per has significata sunt omnia vera Divina caeli et ecclesiae, n. 3858, 6335, 6640. 9863, 9865, 9873, 9874, 9905: praeter plura, n. 9863, 9864, 9866, 9891, 9895.)

[4] Quoniam omnis potentia est veris ex bono, seu bono per vera,ideo quoque Super duobus lapidibus schoham sculpta erant nomina duodecim tribuum,sex super quovis, et ponebantur super binis humeris ephodi quo superindutus Aharon (cap. xxviii. 9-14; cap. xxxix. 6,7);

per quod significabatur potentia Divini Veri ex Divino Bono, et inde potentia illis qui recipiunt Divinum Verum in bono amoris; per "lapides schoham" enim significabantur vera ex bono amoris, per "humeros" potentia, et per "duodecim tribus" omnes qui in veris ex bono sunt. (Quod omnis potentia sit Divino Vero ex Divino Bono, et inde potentia illis qui recipiunt, videatur supra, n. 209,333; et in opere De Caelo et Inferno, n. 228-233: quod "humeri" significent potentiam omnimodam, in Arcanis Caelestibus, n. 4931-4937,9836.)

[5] Quod "tribus" significent omnia ecclesiae, constare potest ex sequentibus his locis:-Apud Matthaeum, "Tunc apparebit signum Filii hominis et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria.." (xxiv. 30): et in Apocalypsi, "Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum transfixerunt, et plangent super Ipsum omnes tribus terrae" (i. 7);

per quae significatur quod Dominus in fine ecclesiae Se revelaturus sit in Verbo per sensum internum, ac quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, et quod etiam visuri illi qui in falsis ex malo (videatur supra, n. 37-39); quod "plangent omnes tribus terrae" significat quod peritura omnia vera ex bono, et successura falsa ex malo; "tribus terrae" sunt omnes qui ab ecclesia, et quoque omnia ecclesiae.

[6] Apud Matthaeum, "Jesus dixit" discipulis, "Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis" (xix. 28):

et apud Lucam, "Comedetis et bibetis super mensa mea in regno meo, et sedebitis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (xxii. 30): nemo haec intellecturus esset, nisi ex sensu spirituali sciret quid intelligitur per "apostolos," quid per "thronos," quid per "tribus Israelis." Quis non scire potest quod non apostoli judicaturi sint, sed quod solus Dominus? quisque enim judicatur secundum vitam suam, ac vitam omnium nemo scit nisi solus Dominus, ac apostoli ne quidem vitam unius. At in sensu spirituali per "duodecim apostolos" significantur omnia vera ex bono, per "sedere super thronis" significatur judicium, et per "duodecim tribus Israelis" significantur omnes qui ab ecclesia; quare per illa verba significatur quod Dominus judicaturus sit omnes ex Divino Vero et secundum receptionem ejus in bono.

[7] Quod illa per "apostolos" et per "tribus Israelis" significentur, patet manifeste ex his in Apocalypsi, Nova Hierosolyma "habebat murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis;....et murus habebat fundamenta duodecim, et in his nomina duodecim apostolorum Agni" (xxi. 12,14);

per "Novam Hierosolymam" nec intelligitur aliqua nova Hierosolyma, nec per "murum" et "portas" ejus intelliguntur murus et portae, nec per `duodecim tribus" et "apostolos" duodecim tribus et apostoli; quod prorsus alia per singula significentur, patet solum ex eo, quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur nova ecclesia quoad doctrinam; quare "angeli," "tribus" et "apostoli" significant talia quae novae illius ecclesiae sunt, quae omnia se referunt ad verum et ad bonum, et ad conjunctionem eorum, proinde ad vera ex bono. (Sed haec videbuntur explicata in sequentibus; in summa autem explicata sunt in opusculo De Doctrina Novae Hierosolymae, n.1)

[8] Apud Davidem, "Hierosolyma aedificata est sicut urbs quae cohaeret sibi una; eo ascendunt tribus, tribus Jah, testimonium Israeli, ad confitendum nomini Jehovae" (Ps. cxxii. [3,] 4) per "Hierosolymam" etiam hic significatur ecclesia quoad doctrinam, quae dicitur "aedificata sicut urbs quae cohaeret sibi una," cum omnia doctrinae ejus consentientia et unanima sunt, et cum mutuo spectant Dominum ac amorem in Ipsum ab Ipso ut principium et finem: dicitur "aedificata sicut urbs," quia "urbs" significat doctrinam; vera doctrinae quae spectant, significantur per "tribus, tribus Jah;" per "tribus" significantur vera, et per "tribus Jah" vera ex bono quae a Domino; cultus inde significatur per "confiteri nomini Jehovae."

[9] Quoniam per "Israelem" significatur ecclesia quae in veris ex bono est, ideo Israel in Verbo vocatur "Tribus hereditatis" (Esai. lxiii. 17: Jerem. x. 16; cap. li. 19: Psalm. lxxiv. 2). Et quoniam per "Aegyptum" significantur vera scientifica quae in naturali homine, et super illis fundantur vera ex bono quae sunt vera spiritualis hominis, ideo Aegyptus vocatur "Angularis lapis tribuum" (Esai. xix. 13);

"lapis angularis" significat fundamentum (videatur supra, n. 417 [b]). Et quoniam per "terram Canaanem" significatur ecclesia, et per "duodecim tribus" omnia ecclesiae, ac per unamquamvis tribum aliquod universale et essentiale ecclesiae, ideo illa terra divisa est inter tribus (Num. xxvi. 5-56; cap. xxxiv. 17-28: Josuae, cap. xv., seq.). Etiam hoc manifeste patet apud Ezechielem, ubi agitur de nova terra, per quam significatur nova ecclesia a Domino instauranda, ac praedicitur et designatur quomodo illa distribuetur in hereditatem secundum duodecim tribus Israelis (cap. xlvii. 13, 20); quae tribus etiam quoad sua nomina recensentur (cap. xlviii. 1 ad fin.). Quod non duodecim tribus Israelis ibi intelligantur quae hereditaturae terram, nec aliqua tribus ibi nominata, manifeste patet; dissipatae enim sunt undecim tribus, et cum gentibus ubique commixtae, et tamen dicitur quem plagam terrae hereditatura sit tribus Dan, quam Ascher, Naphthali, Menasse, Ephraim, Reuben, Jehudah, quam Benjamin, Simeon, Isaschar, Sebulon, Gad; ex quibus constat quod per "terram" ibi intelligatur ecclesia, ac per duodecim tribus intelligantur omnia ecclesiae, et per unamquamvis tribum aliquod universale essentiale ecclesiae. Simile est cum "duodecim tribubus" in hoc capite Apocalypseos recensitis, quod "duodecim millia ex unaquavis tribu signarentur" et salvarentur: quod per "duodecim millia" ibi significentur omnes et omnia, videatur in praecedente articulo; quodnam autem universale essentiale ecclesiae significatur per unamquamvis tribum, dicetur in sequentibus.

[10] Simile paene dicitur de Ecclesia apud Antiquos, quae ante Ecclesiam Israeliticam, apud Mosen:

"Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generationis et generationis; interroga patrem tuum qui indicabit tibi, seniores tuos qui dicent tibi, quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis" (Deutr. xxxii. 7,8):

haec dicta sunt de ecclesiis quae fuerunt ante ecclesiam apud filios Israelis institutam (de quibus ecclesiis videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 247) Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, quae fuit ecclesia caelestis seu ecclesia quae in bono amoris in Dominum, intelligitur per "dies aeternitatis," "quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis;" per "gentes" significantur qui in bono amoris sunt (videatur supra, n. 331), et per "filios hominis qui in veris ex bono sunt (etiam supra, n 63, 151): et Ecclesia Antiqua, quae fuit post diluvium, et fuit ecclesia spiritualis, intelligitur per "annos generationis et "cum Altissimus constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis;" per "populos" significantur qui in bono spirituali, quod, est bonum charitatis erga proximum (videatur etiam supra, n. 331), et per "numerum filiorum Israelis" significatur simile quod per "duodecim tribus," secundum quas datae sunt hereditates (ut supra, apud Ezechielem).

[11] Hic duo arcana de duodecim tribubus memoranda sunt:- (i.) Quod ordinationes earum repraesentaverint ordinationes societatum angelicarum in caelis; unde est quod repraesentaverint omnia ecclesiae; nam ecclesia et caelum unum agunt. (ii.) Quod repraesentatio caeli et ecclesia cadat secundum ordinem in quo nominantur: et quod primum nomen seu prima tribus sit index, ex quo determinantur illa quae sequuntur, proinde res caeli et ecclesiae cum varietate. (i.) Quod ordinationes duodecim tribuum Israelis repraesentaverint ordinationes societatum angelicarum in caelis, proinde caelum, quoniam caelum ex societatibus angelicis consistit, constare potest ex eo, quod unaquaevis tribus repraesentaverit et inde significaverit aliquod universale essentiale ecclesiae, et quod duodecim tribus simul sumptae repraesentaverint omnia ecclesiae, et quod ecclesia apud filios Israelis instituta fuerit ecclesia repraesentativa; quare tota gens in duodecim tribus distributa repraesentavit ecclesiam in toto complexu, consequenter etiam caelum; nam eadem bona et eadem vera quae faciunt ecclesiam etiam faciunt caelum, seu quae faciunt caelum etiam faciunt ecclesiam (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 57).

[12] Ordinationes duodecim tribuum Israelis secundum ordinationes societatum angelicarum caeli, proinde secundum formam caeli, exstant in castrametationibus earum descriptis apud Mosen, quod nempe Ad ortum castrametatae fuerint tribus Jehudae, Isascharis et Sebulonis; ad meridiem tribus Reubenis, Simeonis, Gadis; ad occidentem tribus Ephraimi, Menasses et Benjaminis; et ad septentrionem tribus Danis, Ascheris et Naphthali; ac tribus Levi in medio castrorum: quod etiam simili ordine profectae fuerint (Num. ii. 1 ad fin.). Qui scit quinam sunt et quales qui in plaga orientali in caelo habitant, ac quinam et quales qui in plaga meridionali, occidentali et septentrionali, et simul qui scit quinam sunt et quales qui per unamquamvis tribum significantur, scire potest arcanum cur ad orientem castrametatae fuerint tribus Jehudae, Isascharis et Sebulonis; cur ad meridiem tribus Reubenis, Simeonis et Gadis, et sic porro; ad illustrationem solum dicetur de tribubus Jehudae, Isascharis et Sebulonis, qui castrametati ad orientem. Per "tribum Jehudae" significatur bonum amoris in Dominum, per "tribum Isascharis" significatur verum illius boni, et per "tribum Sebulonis" conjugium boni et veri, quod etiam conjugium caeleste vocatur. Illi etiam qui in orientali plaga in caelo habitant, omnes sunt in bono amoris in Dominum, et in veris ex illo bono, et inde in conjugio caelesti: similiter intelligendae sunt reliquae tribus. (Quod omnes in caelo habitent secundum quale suum in quatuor plagis, et quod plagae ibi non sint sicut plagae in mundo nostro solari, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153,)

[13] Quoniam castrametationes filiorum Israelis repraesentaverunt ordinationes societatum angelicarum in caelo, ideo Bileamus cum vidit castrametationes eorum, in spiritu vidit sicut caelum, ac prophetavit et benedixit illis; de qua re ita apud Mosen, "Bileamus...direxit versus desertum facies suas, cumque tolleret oculos suos, et Videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum propheticum, dixitque,.... Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe, habitacula tua, Israel; sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium," etc. (Num. xxiv. 1-4, seq.):

quod tunc viderit castrametationes filiorum Israelis secundum tribus ordinatas ut supra, patet, nam dicitur quod "direxerit facies suas versus desertum, ac viderit Israelem habitantem .juxta tribus suas;" et quia tunc vidit ordinem caeli in illis, ideo venit super eum spiritus Dei, prophetavit et dixit, "Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe, et habitacula tua, Israel:" "tabernacula" et "habitacula" significant habitationes quales sunt in caelis, "tabernacula" habitationes illorum qui in bono amoris sunt, et "habitacula" illorum qui in veris ex illo bono; fructificationes boni et multiplicationes veri, ac inde intelligentia et sapientia, significantur per "Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium" nam omne bonum et inde omne verum fluit secundum formam caeli (ut videri potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, De Forma Caeli, secundum quam Consociationes et Communicationes ibi, n. 200-212, ostensa sunt).

[14] (ii.) Quod repraesentatio caeli et ecclesiae cadat secundum ordinem in quo tribus nominantur; et quod primum nomen seu prima tribus sit index, ex quo determinantur omnia quae sequuntur, proinde caeli et ecclesiae cum varietate.-Sed hoc arcanum aegre in intellectum alicujus, nisi in idea spirituali sit, cadere potest; at usque paucis dicetur. Sit pro exemplo tribus Jehudae prima tribus quae nominatur: quia per illam tribum significatur bonum amoris, inde ex bono amoris ut principio determinantur significationes reliquarum tribuum quae sequuntur, et hoc cum varietate secundum ordinem quo nominantur (unaquaevis enim tribus aliquod universale ecclesiae significat, ac universale admittit in se varietates specificas, ita illam a primo a quo descendit); quare omnia ibi in serie trahunt ex bono amoris, quod significatur per "tribum Jehudae," suum sensum spiritualem in specie. Si tribus Reubenis primo loco nominatur, per quam significatur verum in luce ac intellectus veri, inde trahunt reliquae tribus, quae sequuntur, significationes concordantes et coincidentes cum universali quod quaelibet significat. Hoc comparative se habet sicut colores, qui tincti apparent a colore primo, qui se diffundit in reliquas et variegat facies.

[15] Ex his intellectis constare potest unde erat quod responsa ad quamcunque rem data fuerint per Urim et Thummim; erat enim exsplendescentia per lapides pretiosos ab origine coloris ex illo lapide sub quo aliqua tribus, ex qua determinatio incepit; colores etiam lapidum istorum correspondebant universalibus significatis per tribus inscriptas. Qui hoc scit, et simul universale quod unaquaevis tribus significat, percipere aliquantum potest, si in illustratione spirituali est, quid significant tribus in sua serie in qua in Verbo nominantur; ut quid significant in serie qua nati sunt, in qua hoc ordine sequuntur, Reuben, Simeon, Levi, Jehudah, Dan, Naphthali, Gad, Ascher, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin (Gen. cap. xxix. et xxx.; tum xxxv. 18):

quid significant in serie dum profecti sunt in Aegyptum, in qua hoc ordine recensentur, Reuben, Simeon, Levi, Jehudah, Isaschar, Sebulon, Gad, Ascher, Joseph, Benjamin, Dan, Naphthali (Gen. xlvi. 9-21):

quid significatur per illas in serie in qua benedicuntur a Patre Israele, ubi nominantur in hoc ordine, Reuben, simeon, Levi, Jehudah, Sebulon, Isaschar, Dan, Gad, Ascher,Naphthali, Joseph. Benjamin (Gen. xlix):

aliter cum benedicuntur a Mose, in hoc ordine, Reuben, Jehudah, Levi, Benjamin, Joseph, Ephraim, Menasse, Sebulon,Gad, Dan, Naphthali, Ascher (Deutr. xxxiii.), ubi desunt Simeon et Isaschar, ac loco eorum sunt Ephraim et Menasse: et quid significatur per illas tribus in serie alibi (Ut Gen. xxxv. 23-26: Num. i. 5-16; cap. vii. 1 ad fin.; cap. xiii. 4-15; cap. xxvi. 5-56; cap. xxxiv. 17-28: Deutr. xxvii. 12, 13; Josuae, cap. xv. ad cap. xix.: et Ezech. xlviii. 1 ad fin.). (Quod duodecim tribus varia significent secundum ordinem in quo nominantur, ac ita quoque omnia caeli cum varietate, videatur in Arcana Caelestibus, n. 3862, 3926, 3939,4603, seq, 6337, 6640, 10335.) Quid autem significant in serie in qua nominantur in nunc sequentibus in hoc capite Apocalypseos, infra dicetur; nominantur enim hoc ordine, Jehudah, Reuben, Gad, Ascher, Naphthali, Menasse, Simeon, Levi, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin; ac praetereuntur seu non nominantur Dan et Ephraim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church