Apocalypse Explained (Tansley) n. 414

Previous Number Next Number See English 

414. "Et quis potest stare?" Quod significet Quis sustinebit et vivet constat ex significatione "stare," cum coram Domino, quod sit sustinere et vivere; hic non posse sustinere et vivere. Nam, ut supra dictum est, mali ex influxu et inde praesentia Domini, hoc est, Divini Boni ac Divini Veri fortiter et potenter exeuntis et procedentis ab Ipso, non modo in tremores ex formidine, sed etiam in cruciatus ex interiori conflictu veniunt: quare nisi inde fugiant et se dejiciant, non possunt vivere; obvenit enim ex tremore et cruciatu sicut mors: praesentia enim Divini mortificat malos sicut vivificat bonos. Ex hoc statu eorum tunc dicitur, "Quis potest stare?" Ut quoque apud Malachiam, "Quis sustinet diem adventus Ipsius, et quis stabit cum apparuerit?" (iii. 2;) apud Nahum, "Coram indignatione Ipsius quis consistet? et quis stabit in excandescentia irae Ipsius?" (i. 6;) et apud Joelem, "Magnus est dies Jehovae et terribilis valde, et quis sustinebit eum?" (ii. 11.) Praeterea vox "stare," sicut "ambulare" et "sedere," in Verbo significat esse et vivere; et "stare" simile quod "consistere" et "subsistere:"- Ut apud Lucam, "Respondens" angelus Sachariae, "(dixit) Ego sum Gabriel stans coram Deo" (i. 19);

et apud eundem, "Vigilate omni tempore, ut digni habeamini... ad standum coram Filio hominis" (xxi. 36);

et alibi. Et quia "stare" quoque significat esse, etiam dicitur de Jehovah:- Apud Esaiam, "Jehovah stitit Se ad litigandum, et stans ad judicandum (iii. 13);

et apud Davidem, "Deus stetit in caetu Dei, in medio deorum judicabit" (Ps. lxxxii. 1). Sed unde hoc quod "stare" significet esse, alibi dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church