Apocalypse Explained (Tansley) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. (Vers. 8.) "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis." - Quod significet quod omnia regat ex primis per ultima, et sic omnia caeli in aeternum, constat ex significatione "Alpha et Omega," quod sit primus et ultimus, seu in primis et in ultimis; et qui est in primis et in ultimis, etiam regit intermedia, ita omnia. Haec dicuntur de Divino Humano Domini, quia de Jesu Christo, per quae nomina intelligitur Divinum Humanum Ipsius (videatur supra, n. 26); per hoc Dominus est in primis et ultimis. Quod autem regat omnia ex primis per ultima est arcanum quod non potest ab homine adhuc percipi, homo enim non scit aliquid de successivis gradibus in quos caeli sunt distincti, et in quos etiam interiora hominis, et parum de eo quod homo quoad carnem et ossa sit in ultimis; nec percipit quomodo intermedia per ultima a primis reguntur: et tamen usque Dominus in mundum venit ut indueret Humanum, et hoc glorificaret, hoc est, Divinum faceret usque ad ultimum, hoc est, usque ad carnem et ossa, ut omnia ita regeret. Quod Dominus tale Humanum induerit, et Secum in caelum tulerit, notum est in ecclesia, ex eo quod nihil de Corpore suo reliquerit in sepulcro; et quoque ex Ipsius verbis ad discipulos, dicendo, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim; (palpate Me,) et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habentem" (Luc. xxiv. 39). Per id itaque Dominus in ultimis est; et quia haec etiam Divina fecit, Se in Divinam potentiam regendi omnia ex primis per ultima immisit. Si Dominus hoc non fecisset, periisset aeterna morte genus humanum in hac tellure. Sed hoc arcanum non ulterius deducitur, quia plura scienda sunt, per quae idea formari et comparari potest de regimine Divino per ultima ex primis. (Aliquid tamen ad intellectum venire potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, quae sunt haec: - Quod interiora successive influit in externa, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi etiam existant, et quod ibi subsistant, n. 634, 6239, 6465, 9216, 9217; quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum, quo ordine, n. 5897, 6451, 8603, 10099; quod ideo omnia interiora contineantur in nexu a primo per ultimum, n. 9828, et in opere De Caelo et Inferno, n. 297; quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836; quod inde etiam ultimum prae interioribus sanctum, n. 9824; quod inde "primum et ultimum" significent omnia, n. 10044, 10329, 10335. De gradibus successivis in quos caeli sunt distincti, et in quos etiam interiora hominis, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 38.) Dicitur etiam quod Dominus sit "Principium et Finis;" et per id intelligitur ab aeterno in aeternum: sed hoc nec explicari ad captum ulterius potest quam explicatum est supra (n. 23), quae videantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church