398. VERSUS 12-14. "Et vidi cvm apervisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est; et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna facta est tanquam sanguis. Et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus dejicit grossos suos a magno ento concussa. Et caelum absaessit tanquam liber convolutus; et omnis mons et insula e locis suis emota sunt." 12. "Et vidi cum aperuisset sigillum sextum," significat praedictionem (de statu) ecclesiae adhuc ulteriorum (n. 399); "et ecce terrae motus magnus factus est," significat statum ecelesiae prorsus immutatum (n. 400); "et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna facta est tanquam sanguis," significat omne bonum amoris disparatum sit, et inde omne verum fidei falsificatum (n. 401). 13. "Et stellae caeli ceciderunt in te, nam," significat quod cognitiones boni et veri perierint (n. 402); "sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento concussa," significat quas naturalit homo per ratiocinationes depopulatus est (n. 403). 14. "Et caelum abscessit tanquam liber convolutus," significat quod spiritualis homo occlusus sit (n. 404); "et omnis mons et insula e locis suis emota {1}sunt," significat quod omne bonum amoris et verum fidei perierit (n. 405, 406).