375. "Et oleum et vinum ne laeseris."- Quod significet quod provisum sit ne damnum inferatur sensui interno seu spirituali Verbi, nec quoad bonum nec quoad verum, constat ex significatione "olei," quod sit bonum amoris (de qua sequitur); ex significatione "vini," quod sit verum illius boni, nam omne bonum habet suum verum, seu omne verum est boni, inde quale bonum tale verum; et ex significatione "laedere," quod sit damnum eis inferre. Quod sit sensus internus seu spiritualis Verbi quoad bonum et quoad verum qui hic in specie significatur per "oleum et vinum," constat ex eo, quod per "triticum et hordeum" significetur bonum et verum aeque ac per "oleum et vinum;" sed per "triticum et hordeum" bonum et verum ecclesiae in genere, ita quae in sensu litterae Verbi; nam bona et vera quae in eo sensu Verbi sunt, bona et vera in genere sunt, includit enim sensus litterae sensum spiritualem, et inde bona et vera spiritualia; quare "triticum et hordeum" significant bona et vera ecclesiae in genere, quae sunt sensus litterae Verbi, at "oleum et vinum" bona et vera sensus interni seu spiritualis Verbi; haec sunt bona et vera interiora, illa vero exteriora.
[2] Quod sint bona et vera interiora et exteriora, illa in spirituali seu interno homine, haec in naturali seu externo, constare pote|s|t ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt, quod nempe sint tres caeli, et quod intimum seu tertium caelum sit in bonis et veris intimis seu tertii gradus, quodque medium seu secundum caelum sit in bonis et veris inferioribus seu secundi gradus, et quod ultimum seu primum caelum sit in bonis et veris ultimis seu primi gradus. Bona et vera ultima seu primi gradus sunt qualia continentur in sensu litterae Verbi; quapropter qui in illo sensu manent, et inde faciunt sibi doctrinam, et vivunt secundum illam, in bonis et veris ultimis sunt: illi quoniam non vident interiora, ex causa quod non pure spirituales sint sicut angeli superiorum caelorum, sed spirituales naturales, usque in caelo sunt sed in ultimo; nam bona et vera quae hauserunt ex sensu litterae Verbi, et sunt apud illo|s|, in se habent bona et vera interiora quae sunt sensus Spiritualis Verbi, correspondent enim, et per correspondentiam unum faciunt.
[3] "Sit pro exemplo, qui ex sensu litterae Verbi credit, quod Deus irascatur, condemnet et dejiciat in infernum illos qui male vivunt; hoc tametsi in se non verum est, quoniam Deus nusquam irascitur, nec condemnat hominem et dejicit in infernum, usque tamen hoc apud illos qui bene vivunt, et ita credunt quia Verbum in littera sic dicit, a Domino acceptatur ut verum, quoniam verum intus in eo latet, quod etiam patet coram angelis interioribus, tametsi ipsi id non vident. Sit etiam pro exemplo, qui credit quod longaevus fiet si amat patrem et matrem, secundum praeceptum decalogi; ac si amat illos propterea, et bene vivit, is acceptatur similiter sicut credidisset ipsum verum, nescit enim quod per "patrem et matrem" intelligatur in supremo sensu Dominus et regnum Ipsius, per "patrem" Dominus, et per "matrem" regnum Ipsius, et quod per "prolongari dies" seu longaevus fieri significetur felix in aeternum. Similiter in mille aliis. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per bona et vera exteriora et per bona et vera interiora Verbi, quia per "triticum et hordeum" significantur bona et vera exteriora, hoc est, quae sunt sensus litterae Verbi, at per "oleum et vinum" significantur bona et vera interiora, hoc est, quae sunt sensus spiritualis Verbi.
[4] Quod per "triticum et hordeum" significentur bona et vera exteriora, seu bona et vera sensus litterae Verbi, est quia sunt messis agri, et non inserviunt esui antequam fiunt panes, ac per "panes" in Verbo significantur bona interiora; ita per "triticum et hordeum" talia ex quibus illa bona; talia etiam sunt bona et vera sensus litterae Verbi: quod autem per "oleum et vinum" significentur bona interiora, quae sunt sensus interni seu spiritualis Verbi, constare potest ex significatione illorum in Verbo, ut ex sequentibus patebit. Quod his "non damnum inferendum sit," est causa, ne illa profanentur; nam si scirentur et crederentur ac postea negarentur, aut quoque si viveretur contra illa, tunc profanarentur; et profanare bona et vera interiora est conjungere se cum caelo et simul cum inferno, quod est prorsus perdere vitam spiritualem; nam bona et vera quae creduntur, permanent, et quoque mala et falsa, quae per negationem aut per vitam contra illa, loco eorum succedunt; inde conjunctio boni et veri quae caeli sunt cum malis et falsis quae inferni sunt, quae non separari possunt, sed discerpi, et cum discerpuntur, destruitur omne vitae spiritualis. Inde est quod profanatores post mortem non sint spiritus in forma humana, ut alii, sed mere phantasiae, et appareant sibi volare huc illuc absque aliqua cogitatione; et tandem separantur ab aliis, ac in infernum omnium infimum dejiciuntur: et quia non apparent in forma humana sicut alii spiritus, ideo non amplius de iis dicitur ille vel illa, sed illud, hoc est, non homo. (Sed plura de, profanatione boni et veri videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 169, 172.)
[5] Quoniam talis sors manet illos qui profanant bona et vera interiora caeli et ecclesiae, ideo sensus internus seu spiritualis Verbi, in quo illa continentur, non apertus fuit Judaeis, quia si apertus, profanavissent; et ideo nec apertus fuit Christianis, quoniam etiam hi, si apertus, profanavissent; ideo etiam his sicut illis celatum fuit quod aliquis sensus internus seu spiritualis inesset sensui litterae, qui naturalis, Verbi; utque in ignorantia de illo essent, provisum est ut scientia correspondentiarum, quae fuit scientia primaria antiquis, deperdita sit, ita prorsus ut nec scitum sit quid correspondentia, et inde quid sensus spiritualis Verbi: est enim Verbum per meras correspondentias conscriptum, quare absque scientia illarum nec sciri potuit quid sensus internus. Hoc provisum est a Domino ne profanarentur ipsa genuina bona et vera, in quibus sunt caeli superiores.
[6] Quod autem sensus internus seu spiritualis Verbi hodie apertus sit, est quia ultimum judicium peractum est, et inde omnia in caelis et in infernis in ordinem redacta sunt, et sic a Domino provideri potest ne profanationes existant. Quod sensus internus seu spiritualis aperiretur postquam ultimum judicium peractum est, praedictum est a Domino in Apocalypsi (de qua re videatur in opusculo De Equo Albo). Quod non damnum inferretur sensui interno seu spirituali Verbi, etiam significatur per quod vestes Domini a militibus divisae fuerint, et non tunica quae erat inconsuta desuper texta per totum (Joh. xix. 23, 24); per "vestes" enim Domini significatur Verbum, per "vestes quae divisae" Verbum in littera, per "tunicam" Verbum in sensu interno, et per "milites" illi qui militarent pro veris et bonis ecclesiae. (Quod "milites" significant illos, videatur supra, n. 64 fin.; et quod "vestes" in Verbo significent vera induentia bonum, et quod "vestes Domini" significant Divinum verum, ita Verbum, etiam supra, n. 64, 195.)
[7] Quod "oleum" significet bonum amoris, imprimis constare potest ex unctionibus apud filios Israelis, seu in ecclesia eorum, quae fiebant per oleum; omnia enim ecclesiae per illud inaugurabantur, et cum inaugurata fuerunt vocabantur sancta; prout altare et ejus vasa, tentorium conventus et omnia quae inibi, tum illi qui sacerdotio fungerentur ac eorum vestes, et insuper prophetae, et tandem reges. Quisque potest videre quod ipsum oleum non sanctificet, sed quod id quod significatur per "oleum," quod est bonum amoris in Dominum a Domino; hoc significatur per "oleum;" quapropter cum uncta aut uncti fuerunt, ab eo momento repraesentabant; nam oleum inducebat repraesentationem Domini ac boni amoris ab Ipso; bonum enim amoris in Dominum a Domino est ipsum sanctum caeli et ecclesiae, omne namque Divinum per id influit; quare illa quae caeli et ecclesiae sunt, quae vocantur spiritualia, tantum sancta sunt quantum ex illo tenent.
[8] Causa repraesentationis sancti per oleum haec est: Solus Dominus quoad Divinum Humanum est Unctus Jehovae, nam in Ipso ex conceptione erat ipsum Divinum Bonum Divini Amoris, et ex illo erat Humanum Ipsius ipsum Divinum Verum cum fuit in mundo, ac dein per unionem cum Ipso Divino in Se fecit illud quoque Divinum Bonum Divini Amoris; et quia omnia quae ecclesiae erant, repraesentabant Divina quae a Domino, ac in supremo sensu Ipsum Dominum, (erat enim ecclesia apud filios Israelis instituta ecclesia repraesentativa,) ideo oleum, per quod significabatur Divinum Bonum Divini Amoris, adhibebatur ad inducendum repraesentationes; ac postquam uncta aut uncti fuerunt, considerabantur ut sancta aut sancti; non quod aliqua sanctitas per id illis inesset, sed quod sanctitas in caelo per id repraesentaretur cum in cultu erant. Haec dicta sunt ut sciatur quod "oleum" significet bonum amoris.
[9] Sed ut hoc melius pateat, velim ordine singula exponere, nempe, (i.) Quod antiqui temporibus unxerint oleo lapides erectos statuas;
(ii.) Tum quod arma belli, ut scuta et clipeos;
(iii.) Ac postea altare et omnia ejus vasa, ac tentorium conventus et omnia quae inibi;
(iv.) Ac praeterea illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes;
(v.) Et quoque prophetas;
(vi.) Et tandem reges, qui inde "uncti" dicebantur. (vii.) Quod etiam usu communi receptum fuerit semet et alios ungere, ad testificandum animi lactitiam et benevolentiam. (viii.) Et quod inde pateat, quad "oleum" in Verbo significet bonum; "oleum sanctitatis," quod praeparatum erat pro ungendo illa quae inservirent procultu in ecclesia, Divinum Bonum Divini Amores, et "oleum" in genere, bonum et ejus jucundum.
[10] (i.) Quod primum attinet, Quod unxerint lap ides erectos in statuas, constat in Libro Geneseos, "Mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem posuit sub capita]ia sua, et posuit illum in statuam, et fudit oleum super caput ejus; et vocavit nomen loci illius Bethel;... et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei,... lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei" (xxviii. 18, 19, (21,) 22). Causa quod ita unxerint lapides, erat quia per "lapides significabantur vera, ac vera absque bono non vitam spiritualem habent, hoc est, vitam a Divino; cum vero lapides oleo uncti erant, tunc repraesentabant vera ex bono, ac in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, qui inde dictus est "Lapis Israelis." Ipsi lapides erecti dicti fuerunt statuae, et habebantur sanctae; inde usus statuarum apud antiquos, et dein in eorum templis. Quia tunc lapis ille a Jacobo erectus repraesentative, sanctificatus erat, ideo vocabat Jacob nomen loci "Bethel," et dixit quod ille lapis esset "domus Dei." Bethel significat "domum Dei," et "domus Dei" significat ecclesiam quoad bonum, et in supremo sensu Dominum quoad Divinum Humanum suum (Joh. ii. 19-22). (Reliqua videantur explicata in Arcanis Caelestibus. Praeterea etiam ibi, Quod statuae ab antiquis erectae fuerint in signum, in testem et in cultum, n. 3727. Quod primitus fuerint sand termini, n. 3727. Quod dein factae sint in cultum, n. 4580. Quid significanint, n. 4580, 10643. Quod "lapides" significent vera, ac "Lapis Israelis" Dominum quoad Divinum Verum, n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 9388, 9389, 10376. Quod fuderint oleum super caput statuae, seu unxerint illam, quod factum sit ut induceretur repraesentativum veri ex bono, et sic adhiberetur in cultum, n. 3728, 4090.)
[11] (ii.) Quod unxerint arma belli, sicut scuta et clipeos, constat apud Esaiam, "Surgite principes, ungite scutum" (xxi. 5);
et in Libro Secundo Samuelis, "Pollutus est clipeus heroum, clipeus Saulis non unctus est oleo" (i. 21). Quod arma belli uncta fuerint, erat causa quia significabant vera pugnantia contra falsa; ac vera ex bono sunt quae valent contra illa, non autem vera absque bono: quapropter arma belli repraesentabant vera per quae Ipse Dominus pugnat apud hominem contra falsa ex malo, quae sunt ex inferno. (Quod "arma belli" significent vera pugnantia contra falsa, videatur n. 1788, 2686, et supra, n. 131(a), 367: et quod "bella" in genere significent pugnas spirituales, n. 1664, 2686, 8273, 8295: ac "hostes" mala et falsa, in genere inferna, n. 2851, 8289, 9314.)
[12] (iii.) Quod unxerint altare et omnia ejus vasa, tum tentorium conventus, et omnia quae inibi, constat apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, "Unges" altare, "et sanctificabis illud" (Exod. xxix. 36);
apud eundem, "Facies oleum unctionis sanctitatis,... quo unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, ac candelabrum et omnia vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labra, et basin: ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea, sanctificabit se" (Exod. xxx. 25-29; cap. xl. 9-11: Levit. viii. 10-12: Num. vii. 1):
causa quod ungerentur altaria, ac tentorium conventus cum omnibus quae inibi, erat, ut repraesentarent Divina et sancta caeli et ecclesiae, consequenter sancta cultus; nec repraesentare illa potuerunt nisi inaugurata fuissent per tale quod significabat bonum amoris; nam Divinum per bonum amoris intrat, et per illud adest, proinde etiam in cultu, et absque illo Divinum non intrat nec adest. (Quod altare esset praecipuum repraesentativum Domini, ac inde cultus ex bono amoris, videatur n. 2777, 2811, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714; et quod tentorium cum arca esset praecipuum repraesentativum caeli ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, 9594, 9632, 9506, 9784.)
[13] (iv.) Quod unxerint illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes, constat apud Mosen, "Sume oleum unctionis et effunde super caput" Aharonis, "et unges eum" (Exod. xxix. 7; cap. xxx. 30);
apud eundem, "Indue Aharonem Vestibus sanctitatis et unges eum, et sanctificabis eum, ut sacerdotio fungatur Mihi;... et filios ejus... unges quemadmodum unxisti patrem;... et erit ut sit illis unctio eorum in sacerdotium saeculi in generationes eorum" (Exod. xl. 13-15);
apud eundem, Moscheh "effudit de oleo... super caput Aharonis, et unxit illum ad sanctificandum illum:... et dein sumpsit de oleo unctionis, et de sanguine qui super altari, et sparsit super Aharonem, super vestes ejus, super filios ejus, et super Vestes filiorum ejus cum eo, et sanctificavit Aharonem, Vestes ejus, filiosque ejus, et vestes filiorum ejus cum eo" (Levit. viii. {3}12, 30):
causa quod ungeretur Aharon, et quod ungerentur filii ejus, ipsaeque eorum vestes, erat, ut repraesentarent Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum inde, Aharon Dominum quoad Divinum Bonum, ac filii ejus quoad Divinum Verum inde; ac in genere ut sacerdotium repraesentaret Dominum quoad opus salvationis Ipsius. Quod ungerentur in vestibus (Exod. xxix. 29), erat quia "vestes" repraesentabant spiritualia induentia. (Quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9806; quod filii ejus repraesentaverint Dominum quoad Divinum verum ex Divino Bono procedens, n. 9807; quod sacerdotium in genere repraesentaverit Dominum quoad opus salvationis Ipsius, n. 9809; quod vestes Aharonis et filiorum ejus repraesentaverint spiritualia, n. 9814, {4}9942, {5}9952.)
[14] Quia inauguratio ad repraesentandum fiebat per unctionem, et per Aharonem et filios ejus repraesentabatur Dominus et quod ab Ipso, ideo Aharoni et filiis ejus dabantur sancta filiorum Israelis, quae erant dona data Jehovae, et vocabantur "sublationes," et dicitur quod sint "unctio" aut "pro unctione," hoc est, quod sint repraesentatio aut pro repraesentatione Domini ac Divinorum quae ab Ipso; ut constat ex his apud Mosen, "Pectus motitationis et armum sublationis accepi a cum filiis Israelis,... haec unctio Aharonis et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae... quae {6}praecepit dare illis, quo die unxerat illos a cum filiis Israelis" (Levit. vii. 34-36);
et alibi apud eundem, "Locutus est Jehovah ad Aharonem, Ecce dedi tibi custodiam sublationum mearum quoad omnia sancta filiorum Israelis, tibi dedi ea pro unctione et filiis tuis, in statutum saeculi;... omne munus eorum quoad omnem mincham eorum, quoad omne sacrificium peccati et reatus,... omnem agitationem filiorum Israelis omnem adipem olei puri, et omnem adipem musti et frumenti, primitias eorum quas dabunt Jehovae, tibi dedi eas;... tum omne devotum in Israele,... omnem aperturam uteri,... ita omnem sublationem sanctorum.... In terra eorum non habebis hereditatem, nec pars tibi erit in medio eorum; Ego pars tua et hereditas tua in medio filiorum Israelis" (Num. {7}xviii. 8-20):
ex his constat quod unctio sit repraesentatio, quoniam per unctionem inaugurabantur ad repraesentandum; et quod per id significatum sit quod omnis inauguratio in sanctum caeli et ecclesiae sit per bonum amoris quod a Domino, et quod bonum amoris sit Dominus apud illos; quia ita est, dicitur, quod "Jehovah sit pars et hereditas ejus."
[15] (v.) Quod unxerint etiam prophetas, constat ex Libro Primo Regnum, Dixit Jehovah ad Eliam, "Unge Chasaelem in regem super Syros, et Jehu... unge in regem super Israelem, et Elischam... unge in prophetam pro te" (xix. 15, 16);
et apud Esaiam, "Spiritus Domini Jehovih super me, ideo unxit Jehovah me ad evangelizandum pauperibus" (lxi. 1). Quod ungerentur prophetae, erat causa quia prophetae repraesentabant Dominum quoad doctrinam Divini Veri, proinde quoad Verbum, nam Verbum est doctrina Divini Veri. (Quod prophetae doctrinam e Verbo repraesentaverint et inde significaverint, videatur n. 2534, 7269; in specie Elias et Elischah, n. 2762, 5247 fin., 9372.) Quod Dominus quoad Divinum Humanum sit qui repraesentatur, ita per quem unxit Jehovah, docet Ipse Dominus apud Lucam (cap. iv. 18-21).
[16] (vi.) Quod postea unxerint reges, et quod illi dicti fuerint "uncti Jehovae," constat ex pluribus locis in Verbo (Ut 1 Sam. x. 1; cap. xv. 1; cap. {8}xvi. 3, 6, 12; cap. xxiv. 7, 11 (B.A. 6, 10); cap. xxvi. 9, 11, 16, {9}23: 2 Sam. cap. i. 16; cap. ii. 4, 7; cap. v. 3; cap. xix. 22: 1 Reg. i 34, 35; cap. xix. 15, 16: 2 Reg. ix. 3; cap. xi. 12; cap. xxiii. 30: Thren. iv. 20: Hab. iii. 13: Psalm. ii. 2, 6; Ps. xx. {10}7 (B.A. 6); Ps. xxviii. 8; Ps. xlv. {11}8 (B.A. 7); Ps. lxxxiv. {12}10 (B.A. 9); Ps. lxxxix. || {13}21, 39, 52 (B.A. 20, 38, 51); Ps. cxxxii. 17; et alibi). Causa quod unxerint reges, erat, ut repraesentarent Dominum quoad judicium ex Divino Vero; quapropter in Verbo per "reges" significantur Divina vera (videatur supra, n. 31). Quod reges dicti fuerint "uncti Jehovae," et quod ideo sacrosanctum fuerit laedere illos, erat causa quia per "Unctum Jehovae" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, tametsi quoad sensum litterae applicatur regi qui oleo unctus; Dominus enim cum in mundo fuit, fuit Ipsum Divinum Verum quoad Humanum, et fuit Ipsum Divinum Bonum Divini Amoris quoad ipsum Esse vitae suae, quod apud hominem vocatur anima ex patre, conceptus enim fuit ex Jehovah; Jehovah in Verbo est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est Esse omnium vitae; inde est quod solus Dominus fuerit Unctus Jehovae ipsa essentia et ipso actu, quoniam Divinum Bonum Divini Amoris fuit in Ipso, ac Divinum Verum procedens ex ipso illo Bono in Humano Ipsius cum fuit in mundo (videatur supra, n. 63, 200, 228, 328; et in Doctrina Nova" Hierosolymae, n. 293-295, 303-305). Reges autem terrae non fuerunt uncti Jehovae, sed ita dicti sunt quia repraesentabant Dominum qui solus Unctus Jehovae; (ac) ideo sacrosanctum fuit laedere reges terrae propter unctionem: at unctio regum terrae fiebat per oleum, unctio autem Domini quoad Divinum Humanum facta est per Ipsum Divinum Bonum Divini Amoris quod "oleum" significabat et "unctio" repraesentabat. Inde est quod Dominus dictus fuerit Messias et Christus; Messias in lingua Hebraea significat Unctum, similiter Christus in lingua Graeca (Joh. i. 42 (B.A. 41); cap. iv. 25).
[17] Ex his constare potest quod ubi in Verbo dicitur "Unctus Jehovae" in sensu repraesentativo intelligatur Dominus; ut apud Esaiam, "Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem" (lxi. 1). Quod Dominus quoad Divinum Humanum sit quem unxit Jehovah, constat apud Lucam, ubi Dominus id aperte dicit his verbis, Traditus est Jesu "Liber Esaiae prophetae; et revolvit librum, et invenit locum ubi erat scriptum, Spiritus Domini super Me, propter quod unxit Me, ad evangelizandum pauperibus misit Me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ad dimittendum sauciatos cum remissione, ad praedicandum annum Domini acceptum: postea convolvens librum dedit ministro, ac consedit; omnium autem in synagoga oculi erant detenti in Ipsum: coepit dicere ad illos, Hodie impleta est scriptura haec in auribus vestris" (iv. 17-21). Apud Danielem, "Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem septimanae septem (ix. 25):
"aedificare Hierosolymam" est instaurare ecclesiam ("Hierosolyma" est ecclesia); "Messias Princeps," seu "Unctus," est Dominus quoad Divinum Humanum.
[18] Apud eundem, "Septimanae septuaginta decisae sunt... ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum" (ix. 24):
"obsignare visionem et prophetam" est concludere illa quae in Verbo de Domino dicta sunt, et complere illa; "ungere Sanctum sanctorum," est Divinum Humanum Domini in quo fuit Divinum Bonum Divini Amoris seu Jehovah.
[19] Per "Unctum Jehovae" in sequentibus locis etiam Dominus intelligitur:- Apud Davidem, "Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius:.... Ego unxi Regem meum super Zionem, montem sanctitatis meae" (Ps. ii. 2, 6):
"reges terrae" sunt falsa, et "dominatores" sunt mala quae ab infernis, contra quae Dominus, cum fuit in mundo, pugnavit, et quae vicit et subjugavit; "Unctus Jehovae" est Dominus quoad Divinum Humanum, ex quo pugnavit; "Zion, mons sanctitatis," super quem dicitur Unctus in Regem, est regnum caeleste, quod est in bono amoris; hoc regnum est intimum caeli ac intimum ecclesiae.
[20] Apud eundem, "Inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis (meae) unxi eum" (Ps. lxxxix. 21 (B.A. 20)):
per "Davidem" ibi intelligitur Dominus, ut quoque alibi (videatur supra, n. 205); "oleum sanctitatis" quo Jehovah unxit eum, est Divinum Bonum Divini Amoris. Quod sit Dominus qui per "Davidem" ibi intelligitur, patet ab illis quae ibi praecedunt et quae ibi sequuntur, dicitur enim, Locutus in visione de sancto tuo,... ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus: Ille vocabit Me Pater meus etiam Ego Primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae;... ponam in aeternum semen Ejus, et thronum Ejus sicut dies caelorum" (vers. 20, 26-30 (B.A. 19, 25-27, 29); praeter plura):
similiter alibi apud eundem, In Zione "germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo; hostes ejus induam pudore, et super Ipsum florebit corona Ipsius" (Ps. cxxxii. 17, 18). Quod etiam ibi Dominus per "Davidem' intelligatur, patet ab illis quae ibi praecedunt, ubi dicitur, "Audivimus de Eo in Ephratha, invenimus Eum in agris silvae, intrabimus in habitacula Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus:... sacerdotes tui induentur justitia et sancti tui jubilabunt, propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui" (vers. 6-9, seq.):
ex quibus constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum suum ibi intelligatur per "Davidem," "Unctum Jehovae."
[21] Apud Jeremiam, "Super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis, spiritus narium nostrarum, Unctus Jehovae, captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra Illius viveremus inter gentes" (Thren. iv. 19, 20):
ibi etiam per "Unctum Jehovae" intelligitur Dominus, agitur enim ibi de impugnatione Divini Veri a falsis et malis, quod significatur per quod "super montibus insectati sint, et in deserto insidiati;" "spiritus narium" est ipsa vita caelestis quae a Domino (n. 9818).
[22] Ex his nunc sciri potest cur tam sacrosanctum fuit laedere unctum Jehovae, ut etiam patet ex Verbo:- Ut in Libro Primo Samuelis, Dixit David, "Absit a Jehovah mihi, si fecero verbum hoc domino meo uncto Jehovae, et mittam manum meam in eum, quia unctus Jehovae ille" (xxiv. 7, 11 (B.A. 6, 10));
et alibi, "Dixit David ad Abischaium, Ne perde eum, nam quis miserit manum in unctum Jehovae, et innocens sit?" (xxvi. 9.) In Libro Secundo Samuelis, Dixit David ad illum qui dixit se occidisse Saulem, "Sanguis tuus super capite tuo, quia dixisti, Occidi unctum Jehovae" (i. 16);
et alibi, "Dixit Abischai,... Num propter hoc non occidetur Schimei, quod maledixit uncto Jehovae?" (xix. 22 (B.A. 21).) (Quod Schimei ideo Salomonis jussu interfectus sit, videatur {14}1 Reg. ii. 36 ad finem.)
[23] (vii.) Quod usu communi receptum fuerit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam, constat a sequentibus his locis:- Apud Amos, "Qui bibunt ex scyphis Vini, et ex primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (vi. 6):
apud Micham, "Calcabis olivam, sed non unges te oleo" (vi. 15);
pro non laetaberis. Apud Mosen, "Oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te" (Deutr. xxviii. 40);
similiter. Apud Esaiam, "Ad dandum illis cidarim pro cinere, oleum gaudii pro luctu" (lxi. 3):
apud Davidem, "Unxit te... Deus tuus oleo laetitiae prae sociis tuis" (Ps. xlv. 8 (B.A. 7)):
apud eundem, "Exaltabis sicut monocerotis cornu meum, consenescam in oleo viridi" (Ps. xcii. 11 (B.A. 10)):
apud eundem, Vinum laetificat cor hominis, ad exhilarandum facies oleo" (Ps. civ. 15):
apud Lucam, Jesus ad Simonem, "Ingressus sum in domum tuam,... et oleo caput meum non unxisti; haec vero unguento unxit pedes meos" (vii. (44,) 46). Apud Matthaeum, "Tu quando jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne appareas hominibus jejunare" (vi. 17(, 18)):
[24] "jejunare" significat lugere, quoniam in luctu jejunabant, et quia tunc desistebant a testificatione laetitiae; ideo tunc nec se oleo ungere solebant: ut apud Danielem, "Ego Daniel fui lugens tribus septimanis, panem desideriorum non comedi, ac caro et vinum non venit ad os meum, et ungendo non unctus sum, usque dum implerentur tres septimanae dierum" (x. (2,) 3). Ex his patet quod usu receptum fuerit ungere semet et alios oleo; non oleo sanctitatis, quo ungebantur sacerdotes, reges, altare et tabernaculum, sed oleo communi, ex causa quia hoc "oleum" significabat laetum et faustum quod est amoris boni: "oleum" autem "sanctitatis" significabat Divinum Bonum; de quo dicitur, "Super carnem hominis non fundetur, et in qualitate ejus non facietis sicut illud sanctum erit vobis: qui praeparaverit sicut illud, aut qui dederit ex eo super alienum, excidetur e populis suis" (Exod. xxx. 32, 33, 38).
[25] (viii.) Quod inde patent, quod "oleum" in Verbo significet bonum, ("oleum sanctitatis," quod praeparatum erat pro ungendo illa quae inservirent pro cultu in ecclesia, Divinum Bonum Divini Amoris, et "oleum" in genere bonum et ejus jucundum,) constare etiam potest ex aliis locis in Verbo, ubi oleum nominatur, ut ex his sequentibus:
[26] - Apud Davidem, "Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres una; sicut oleum bonum super capite Aharonis descendens in barbam, barbam Aharonis, quod descendit super os vestium ejus; sicut ros Chermonis qui descendit super montes Zionis; ibi praecepit Jehovah benedictioni vitae usque in aeternum" (Ps. cxxxiii. 1-3):
quid haec significant, nemo scire potest, nisi qui scit quid significant "fratres," quid "oleum super caput Aharonis," quid "barba" ejus, et "os vestium" ejus, et quid "ros Chermonis," et "montes Zionis:" per "fratres" ibi significatur bonum et verum, nam illi dicuntur fratres in Verbo; quare per "Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres una" significatur quod in conjunctione boni et veri sit omne bonum et jucundum caeleste, nam omne caeleste bonum et jucundum est ex conjunctione boni et veri; per "oleum super caput descendens in barbam, barbam Aharonis, quod descendit super os vestium ejus," significatur quod inde omne bonum et jucundum caeli ab intimis ad ultima, per "caput" enim significatur intimum, per "barbam" ultimum, per "descendere super os vestium" significatur influxus et conjunctio boni caelestis et boni spiritualis. (Quod in Verbo bonum et verum dicantur "fratres," videatur n. 367, 3160, 9806; quod "caput" significet intimum, n. 4938, 4939, 9656, 9913, 9914; quod "barba" ultimum, n. 9960; quod "os vestium" influxum et conjunctionem boni {15}caelestis et spiritualis, ita boni et veri, n. 9913, 9914; et dicitur "Aharon," quia per illum repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum; omne enim bonum, et omnis conjunctio boni et veri ab Ipso est, n. 9806, {16}9946, 10017.) Per "rorem Chermonis" significatur Divinum Verum, et per "montes Zionis" significatur Divinum Bonum; inde per "sicut ros Chermonis qui descendit super montes Zionis," significatur conjunctio veri et boni, de qua ibi agitur: et quia ex conjunctione illa omnis vita spiritualis est angelis et hominibus, etiam dicitur, "Ibi praecepit Jehovah benedictioni vitae in aeternum." (Quod "ros" significet Divinum Verum videatur n. 3579, 8455; quod "montes" significent Divinum Bonum, et unde hoc, n. 795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, {17}10608; et quod "Zion" significet ecclesiam ubi bonum amoris, n. 2362, 9055 fin.) Inde patet quale Verbum est in suo spirituali, tametsi ita sonat in littera.
[27] Apud Ezechielem, "Inivi foedus tecum... ut esses Mihi, et lavi te aquis, et ablui sanguines tuos a super te, unxique te oleo, et vestivi te acupicto, et calceavi te taxo... similam, mel et oleum comedisti; unde pulchra facta es valde, et prosperata es usque ad regnum" (xvi. 8-10, 13):
haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia; quare singula haec significant spiritualia quae ecclesiae sunt. Quod haec non dicta sint de habitatoribus Hierosolymae, nempe quod Jehovah "laverit illos aquis," "abluerit sanguines eorum," "vestiverit acupicto," et "calceaverit taxo," patet; sed per "lavare aquis" significatur per vera reformare et purificare; per "abluere sanguines" significatur falsa mali removere, per "ungere oleo" significatur bono amoris donare, per "vestire acupicto et calceare taxo" significatur instruere cognitionibus veri et boni ex Verbi sensu litterae seu ultimo; per "similam, mel et oleum comedere" significatur appropriare verum ac bonum; per quod "inde pulchra facta sit" significatur quod intelligens, et per "prosperata usque ad regnum" significatur quod sic facta sit ecclesia ("regnum" est ecclesia).
[28] Apud Jeremiam, "Redemit Jehovah Jacobum,... unde Venient et canent in {18}altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, et ad mustum et ad oleum, et ad filios gregis et armenti; et fiet anima eorum sicut hortus irriguus" (xxxi. 11, 12):
per "mustum et oleum" significatur verum et bonum. (Quid per cetera, videatur mox supra, n. 374(d).)
[29] Apud Joelem, "Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehovah Deo {19}vestro, quia dedit vobis pluviam tempestivam in justitiam,... ut plenae sint areae frumento puro, exundent torcularia mustum et oleum" (ii. 23, 24):
etiam ibi per "mustum et oleum" significatur verum et bonum ecclesiae; nam per "filios Zionis," ad quos haec dicuntur, significantur illi qui ab ecclesia; per "pluviam tempestivam in justitiam, significatur Divinum Verum influens in bonum, unde eorum conjunctio, fructificatio et multiplicatio; et per "areas plenas frumento puro" significatur plenitudo inde.
[30] Apud eundem, "Devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum" (i. 10):
per haec significatur quod omnia ecclesiae, quae in genere se referunt ad bonum amoris et verum fidei, devastata sint; "ager" est ecclesia, et quoque "terra;" "ager" ecclesia ex receptione veri, et "terra" ecclesia ex perceptione boni: "frumentum" est omne ejus, "mustum" est verum, et "oleum" bonum.
[31] Apud Esaiam, "Cantabo Dilecto meo canticum amici mei...; vinea fuit Dilecto meo in cornu filii olei, quam circumdedit et elapidavit, et plantavit eam vite nobili;... et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas" (v. 1(,2)):
per "vineam quae Dilecto in cornu filii olei," significatur ecclesia spiritualis, cui vera ex bono amoris, ita praestantissima, "vinea" enim significat ecclesiam spiritualem, seu ecclesiam quae in veris ex bono est; inauguratio ejus intelligitur per "cornu olei" nam inaugurationes fiebant per oleum ex cornu, ac "filius olei" est verum ex bono; per "Dilectum" intelligitur Dominus, quia Ipse ecclesias instaurat, de quo ideo dicitur "quam circumdedit et elapidavit et plantavit vite nobili;" "vitis nobilis" est verum spirituale ex caelesti seu verum ex bono amoris; per "uvas" quas exspectavit ut faceret, significantur bona charitatis, quae sunt bona vitae; et per "labruscas" quas fecit significantur mala opposita bonis charitatis, seu mala vitae.
[32] Apud Hoscheam, "In die illo... exaudiam caelos, et hi exaudient terram, et terra exaudiet frumentum et mustum et oleum, et haec exaudient Jisreelem; et seminabo eam Mihi in terra" (ii. 21-23);
haec dicta sunt de Nova Ecclesia a Domino instauranda, et per "exaudire" intelligitur obedire et recipere: sequens et in ordine succedens obedientia et receptio ita describitur; quod caeli recepturi sint a Domino, intelligitur per "exaudiam caelos;" quod ecclesia receptura sit e caelis, ita per caelos a Domino, intelligitur per quod "caeli exaudient terram;" quod bonum et verum recepturum sit ab ecclesia, intelligitur per quod "terra exaudiet frumentum et mustum et oleum" ("mustum" est verum ac "oleum" est bonum); et quod illi ab ecclesia, apud quos bonum et verum est, inde recepturi sint, intelligitur per quod "haec exaudient Jisreelem:" quod non terra, ejus frumentum, mustum et oleum intelligatur, sed ecclesia cum ejus bonis et veris, patet, nam dicitur, "Seminabo Jisreelem Mihi in terra."
[33] Apud Esaiam, "Dabo in deserto cedrum schittae, et myrtum, et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (xli. 19):
haec de instauratione ecclesiae a Domino apud gentes dicta sunt; et per "desertum" et per "solitudinem" significatur ubi prius non bonum quia non verum; per "cedrum schittae," "myrtum" et "arborem olei" significatur bonum spirituale et caeleste; ac per "abietem," "taedam" et "buxum" significatur bonum et verum inde in naturali; per unamquamvis enim arborem aliquid boni et veri ecclesiae in Verbo significatur, et illa ecclesiae quae sunt in spirituali seu interno homine significantur per "cedrum schittae," "myrtum" et "arborem olei;" et illa ecclesiae quae sunt in naturali seu externo homine per "abietem," "taedam" et "buxum."
[34] Apud Davidem, "(Jehovah) Pastor meus, non carebo; in pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum deducet me;... dispones ante me mensam coram inimicis meis; pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit" (Ps. xxiii. 1, 2, 5):
per haec in sensu interno intelligitur quod qui confidit Domino ducatur in omnia bona et vera caeli et abundet jucundis eorum; per "Pastorem meum" intelligitur Dominus; per "pascua herbae" significantur cognitiones veri et boni; per "aquas quietum" significantur vera caeli inde; per "mensam" significatur nutritio spiritualis; per "pingue facere oleo caput" significatur sapientia quae ex bono; per "poculum meum abundabit" significatur intelligentia quae ex veris, per "poculum" enim simile significatur quod per "vinum" dicuntur "pascua herbae" et "aquae quietum," sicut forent comparationes, ex causa quia Dominus vocatur Pastor, et pastoris grex in pascua herbae et ad aquas limpidas ducitur; sed usque sunt correspondentiae.
[35] Apud Ezechielem, "Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui, in triticis minnith et pannag, et in melle et oleo et balsamo" (xxvii. 17) Haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et ita per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni ecclesiae: ac per "Jehudam" et "terram Israelis," qui negotiatores, significatur ecclesia; per "Jehudam" ecclesia quoad bonum, et per "terram Israelis" ecclesia quoad vera ex bono; et per "negotiari" significatur comparare sibi et communicare aliis: per "tritica minnith et pannag" significantur bona et vera in genere; et per "mel," "oleum," "balsamum," bona et vera in specie, per "mel" et "oleum bona," et per "balsamum" vera quae ex bono grata sunt; nam omnia vera quae ex bono, in caelo percipiuntur fragrantia et inde grata; quae etiam causa fuit quod oleum unctionis ex variis fragrantiis confectum fuerit (de quo Exod. xxx. 22-33); et quoque oleum lucernarum (de quo Exod. xxvii. 20, 21).
[36] Apud Mosen, Jehovah "cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae" (Deutr. {20}xxxii. 13):
haec de Antiqua Ecclesia; "sugere oleum e saxo petrae" pro imbui bono per vera fidei; "mel" est bonum et jucundum naturale, "oleum" est bonum et jucundum spirituale, ac "rupes" et "saxum petrae" est verum fidei a Domino: si non spiritualia per haec intelligerentur, quid foret quod "sugeret mel e rupe, et oleum e saxo petrae?"
[37] Apud Habakuk, "Ficus non florebit, nec proventus e vitibus, mentietur opus {21}olivae, et agri non ferent cibum" (iii. 17):
hic non ficus, nec vitis, nec oliva, nec agri intelliguntur, sed caelestia quibus correspondent: "ficus" correspondet bono naturali, et inde significat illud; "vitis" correspondet bono spirituali, quod in sua essentia est verum; "oliva," ut fructus ex quo oleum, correSpondet bono amoris actu; et "agri" correspondent omnibus ecclesiae; "proventus" et "cibi" inde significant omnia quae sunt nutritionis spiritualis: inde patet quid illa in ordine significant.
[38] Apud Hoscheam, "Ephraim pascens ventum,... foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur" (xii. 2 (B.A. 1)):
haec prorsus non intelliguntur nisi sciatur quid "Ephraim," quid "Assyrius," et quid "Aegyptus:" describitur ibi intellectuale proprium hominis, quod per ratiocinia ex scientificis pervertit et adulterat bona ecclesiae; "Ephraim" est intellectuale, "Assyrius" ratiocinatio, et "Aegyptus" scientificum; inde "oleum in Aegyptum deferre" est bona ecclesiae per ratiocinia ex scientificis pervertere.
[39] Apud Sachariam, "Vidi candelabrum auri duae oleae juxta id, una a dextra lecythi, et una ad sinistram ejus:... hi sunt duo filii olei stantes juxta Dominum totius terrae" (iv. 2, 3, 14):
"duae oleae" et "duo filii olei" sunt bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis erga proximum, hoc ad sinistram Ipsius, illud ad dextram Ipsius.
[40] Similiter in Apocalypsi, Duo testes prophetabant dies mille ducentos {22}sexaginta;... hi sunt duae oleae, et duo candelabra coram Deo terrae stantia" (xi. 3, 4):
"duae oleae" et "duo candelabra" sunt eadem illa bona, quae quia sunt a Domino, vocantur "duo testes;" sed de his plura in explicatione eorum.
[41] Quoniam "oleum" significabat bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum, ideo Dominus assimilabat regnum caelorum decem virginibus, quarum quinque habebant oleum in lampadibus, et quinque non habebant; quare hae vocantur stultae, et illae prudentes (Matth. xxv. 1-11):
per "decem virgines" significantur omnes qui ab ecclesia, et per "quinque" significantur aliqui seu pars eorum, nam haec significantur per numeros "decem" et "quinque" in Verbo, ac per "virginem" seu "filiam" significatur ecclesia; per "oleum" significatur bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum, et per "lampades" significantur vera quae fidei vocantur; inde constare potest quid per illa in sensu spirituali {23}intelligitur, quod nempe qui sciunt vera ex Verbo seu ex doctrina ecclesiae, ac non in bono amoris et charitatis sunt, hoc est, non vivunt secundum illa, {24}sint virgines quae oleum non habent in lampadibus, et quae ideo non admittuntur in caelum; sed quod illi qui in bono amoris et charitatis sunt, et inde in veris ex Verbo aut ex doctrina ecclesiae, sint virgines quae habent oleum in lampadibus, et recipiuntur in caelo; inde patet unde est quod hae virgines dicantur "prudentes," at illae "stultae."
[42] Quoniam "oleum" significabat bonum amoris et charitatis, ac "vinum" significabat verum, ideo Dominus dicit de Samarita, qui iter faciens vidit in via vulneratum a latronibus, quod infuderit oleum et vinum in vulnera ejus, et dein sustulerit eum super proprium jumentum, duxerit in diversorium, et dixerit ut curam ejus haberent (Luc. x. 33-35):
haec in sensu spirituali ita percipiuntur; per "Samaritam" intelliguntur gentes quae in bono charitatis erga proximum erant; per "vulneratum a latronibus" intelliguntur qui infestantur ab illis qui ab inferno sunt, illi enim sunt latrones, quia vitam spiritualem hominis laedunt et occidunt; per "oleum et vinum" quae infudit in vulnera ejus intelliguntur spiritualia quae sanant hominem, per "oleum" bonum et per "vinum" verum; per quod "sustulerit illum super proprium jumentum" significatur quod hoc fecerit secundum suam intelligentiam quantum posset, "equus" enim significat intellectuale, pariter "jumentum;" quod "duxerit eum in diversorium, et dixerit ut curam ejus haberent," significat quod ad illos qui instructi sunt in ecclesiae doctrina ex Verbo, qui eum sanare possent plus quam ille, qui adhuc in ignorantia: ita haec verba intelliguntur in caelo; ex quibus etiam patet quod Dominus, cum fuit in mundo, per meras correspondentias locutus sit, ita pro mundo et pro caelo simul.
[43] Quoniam "oleum" significabat bonum amoris et charitatis, et per id sanantur qui spiritualiter aegroti sunt, ideo dicitur de discipulis Domini Quod Unxerint oleo multos et sanaverint (Marc. vi. 13). (Praeterea quid per "oleum praeparatum ad lucernas," et quid per "oleum praeparatum ad unctiones," in specie significatur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9778-9789, et n. 10250-10288, ubi explicata sunt.) Ex his nunc videri potest quod per "oleum" significetur bonum caeleste et bonum spirituale, seu bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis erga proximum; per "oleum unctionis" bonum amoris in Dominum a Domino, et per "oleum lucernarum" bonum charitatis a Domino erga proximum.