Apocalypse Explained (Tansley) n. 364

Previous Number Next Number See English 

364. (Vers. 4.) "Et exivit alius equus rufus." - Quod significet intellectum Verbi deperditum quoad bonum, constat ex significatione "equi," quod sit intellectuale (de qua supra, n. 355); hic quia de statibus eorum qui ab ecclesia ubi Verbum est, agitur, per "equum," significatur intellectuale hominum ecclesiae quoad Verbum: et ex significatione "rubri" seu "rufi," quod sit quale rei quoad bonum, hic itaque quale intellectus Verbi quoad bonum; quod "rufum" hic significet illum deperditum quoad bonum, constare potest ex mox sequentibus in hoc versu, dicitur enim, "Sedenti super illo datum est tollere pacem de terra, ut alii alios occidant, et data ei machaera magna," per quae significatur quod inde exstinctio omnis veri. Quoniam equi, qui Johanni visi sunt, distinguuntur per colores, primus enim apparuit albus, secundus rufus, tertius niger, et quartus pallidus, et colores" significant quale rei, ideo hic primum aliquid de coloribus dicetur. Apparent in caelis colores omnis generis, et originem trahunt a luce ibi, quae lux quia immensum excedit nitore et splendore lucem mundi, ita quoque colores ibi; et quia lux ibi est ex Sole caeli, qui est Dominus, et est Divinum procedens, et inde illa lux est spiritualis, quare etiam omnes colores significant spiritualia: et quia Divinum procedens est Divinum Bonum unitum Divino Vero, ac Divinum Bonum in caelo sistitur per lucem flammeam ac Divinum Verum per lucem candidam, ideo Sunt bini colores qui ibi omnium fundamentales sunt, nempe color ruber et color albus; color ruber originem ducit ex luce flammea quae est ex Divino Bono, et color albus ex luce candida quae est ex Divino Vero; quapropter quantum colores trahunt ex rubro, tantum significant bonum; et quantum ex candido, tantum significant verum. (Sed haec melius constare possunt ex illis quae de coloribus ab experientia in Arcanis Caelestibus allata sunt; quod nempe colores pulcherrimi appareant in caelis, n. 1053, 1624; quod colores in caelis sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes et variegationes, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742: ita quod sint apparentiae veri et boni, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 4530, 4922, 4677, 9466: quod ideo lapides pretiosi, qui ex variis coloribus, in Pectorali Ephodi, seu in Urim et Thummim, significaverint omnia veri ex bono in caelo et in ecclesia, et inde quod pectorale illud in genere significaverit Divinum Verum elucens ex Divino Bono, n. 9823, 9865, 9868, 9905; et quod inde responsa data sint per lucis variegationes et exsplendescentias, et simul per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem e caelo, n. 3862(, 9905): quod colores quantum trahunt ex rubro significent bonum, et quantum ex candido verum, n. {1}9467. De Luce Caeli, unde at quid, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, 275.)

[2] Praeterea sciendum est quod "color ruber" tum significet quale rei quoad bonum, tum quale rei quoad malum; existit enim ille color ex luce flammea, quae lux est ex Sole caeli ibi, ut supra dictum est, et quoque existit ex flammeo in inferno, quod est ex igne ibi, qui ignis est similis igni carbonario: inde rubrum in caelo est prorsus aliud rubrum quam rubrum in inferno; rubrum in caelo est splendidum et vivum, rubrum autem in inferno est tetre obscurum et mortuum; etiam rubrum caeli vivificat, at rubrum inferni mortificat: causa est quia ignis, ex quo rubrum, est in sua origine amor; ignis caelestis est ex amore caelesti, et ignis infernalis est ex amore infernali; inde est quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (videatur n. {2}4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, 10747; et in opere De Caelo et Inferno, n. 134, 566-575); quapropter "rubrum" inde existens significat quale amoris in utroque sensu: rufum etiam hoc, seu rufum hujus equi, in lingua Graeca originali dicitur ex igne. Ex his, et simul ex descriptione hujus equi in hoc versu, patet unde est quod "equus rufus" significet intellectum Verbi deperditum quoad bonum. Quod "equus" significet aliquid rei constare potest manifeste ex eo, quod equi visi sint quando "aperta sunt sigilla," ac dicitur quod "exiverint;" non enim potuerunt equi exire ex libro, sed manifestari illae res quae per "equos" significantur. Quod "equus" significet intellectuale, et "color" quale ejus, ab experientia notissimum mihi factum est; visi enim mihi sunt spiritus aliquoties, qui de aliqua re ex intellectu meditati sunt, quod equitaverint super equis; et cum illos interrogarem num equitaverint, dixerunt quod non, sed quod steterint meditabundi de aliqua re: inde patuit quod equitatio super equo fuerit apparentia repraesentans operationem intellectus eorum.

[3] Est quoque locus qui vocatur conventus intelligentium et sapientium, ubi perplures eunt meditabundi; et cum aliquis eo venit, apparent ei equi in vario colore, et varie phalerati, et quoque currus, et aliqui equitantes et aliqui sedentes in curru; illi etiam cum interrogantur num equitent super equis ac vehantur in curribus, dicunt quod non, sed quod vadant meditantes; inde etiam patuit quid per "equos" et per "currus", significatur (sed de hac re videantur plura in opusculo De Equo Albo). Ex his nunc constare potest unde est quod Johanni visi sint equi quando aperta sunt sigilla libri, et quoque quid significant: quod equi illi visi sint, est quia omnia spiritualia Verbi in sensu ejus litterae sistuntur per talia quae correspondent seu quae repraesentant, et inde significant; et hoc ex causa ut Divinum ibi in ultimis sit, et inde plenum, ut supra aliquoties dictum est.

[4] Quod "rufum" seu "rubrum" significet quale rei quoad bonum, constare etiam potest a sequentibus his locis in Verbo: - Apud Mosen, "Qui lavat in Vino indumentum suum, et in sanguine uvarum Velamen suum: ruber oculis prae Vino, et albus dentes prae lacte" (Genes. xlix. 11, 12):

haec in prophetico Israelis patris de Jehudah; et per "Jehudam" ibi intelligitur Dominus quoad bonum amoris, et in sensu respectivo regnum caeleste Domini; quid per singula ibi in sensu spirituali significatur, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi explicata sunt: Divina Sapientia quae ex Divino Bono significatur per "ruber oculis prae vino," ac Divina Intelligentia quae ex Divino Vero per "albus dentes prae lacte."

[5] In Threnis, "Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis" (iv. 7):

per Naziraeos repraesentabatur Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 66, 196 fin.); quare etiam per illos in sensu respectivo significabatur bonum amoris caelestis, quia hoc bonum a Divino Humano Domini immediate procedit; repraesentativum ejus in ecclesia ita describitur: verum illius boni significatur per "albi erant prae nive, et candidi prae lacte;" ac bonum veri per "rubuerunt ossa prae margaritis, ossa enim significant vera in suo ultimo, ita vera in omni complexu, nam in ultimis sunt omnia simul et plene; quod illa ex bono sint, et quoque bona, significatur per "rubuerunt."

[6] Apud Sachariam, "Vidi quatuor currus exeuntes inter montes... aeris; in curru primo equi rufi, in curru secundo equi nigri, in... tertio equi albi, in... quarto equi grandinati, robusti" (vi. 1, 2(, 3)):

quod per "equos rufos" hic quoque significetur quale intellectus quoad bonum in principio, per "equos nigros" quale intellectus quoad verum in principio, per "equos albos" quale intellectus quoad verum postea, per "equos grandinatos" quale intellectus quoad verum et bonum postea, et per "robustos" quale ejus inde quoad potentiam resistendi falsis et malis, videatur supra (n. 355(b)), ubi actum est de significatione "equi." Paene simile intelligitur apud eundem per Equum rufum, super quo equitavit Vir, stans inter myrtos (i. 8). Quoniam per "rubrum" seu "rufum" significatur quale rei quoad bonum, ideo Pro tegumento super Tentorio erant pelles arietum ruforum (Exod. xxv, 5; cap. xxvi. 14; cap. xxxv. 7). Et quoque ideo Aqua separationis, per quam mundabantur, facta est ex combusta vacca rufa (Num. xix. 1-10):

per "vaccam rufam" significatur bonus naturalis hominis, et per "aquam separationis" ex illa combusta factam significatur verum naturalis hominis; et quia omnis mundatio fit per vera, ideo hoc mandatum est: etiam singula processus circa mactationem ejus et circa praeparationem aquae pro mundatione ex illa, involvunt spiritualia.

[7] Quia "rubrum" significat quale rei quoad bonum, ideo quoque nomina et res quae ex eadem voce in lingua originali nominantur, significant bonum ex quo. Rubrum in lingua originali dicitur adam; inde est nomen Adamo, et quoque nomen Edomo, et inde quoque homo vocatur adam, humus adama, et rubinus odam; ita nomina illa et res illae ex rubro. Per "Adamum" significatur Ecclesia Antiquissima, quae fuit ecclesia quae in bono amoris; Simile per "Hominem," et simile per "humum" in sensu spirituali, ubi agitur de bono caelesti, significatur. Quod Edomus dictus sit ex rubro, videatur Genes. xxv. 30; et inde per illum significatur verum boni naturalis hominis; quod rubinus etiam dicitur ex rubro, videatur Exod. xxviii. 17; cap. xxxix. 10; Ezech. xxviii. 13; inde est quod per "rubinum" significetur verum boni caelestis. (Quod "Adam" significet Ecclesiam Antiquissimam, quae fuit ecclesia caelestis, seu ecclesia quae in bono amoris in Dominum, videatur n. 478, 479: quod "Homo" significet ecclesiam quoad bonum, n. 4287, 7424, 7523: quod "humus" etiam simile significet, n. 566, 10570: quod "Edom," quia dictus est ex rubro, significet verum boni naturalis hominis, n. 3300, 3322: et quod "rubinus" significet verum boni caelestis, n. 9865.) Quia "rubrum" significat quale rei quoad bonum, ideo in sensu opposito significat quale rei quoad malum quod est oppositum bono, et inde bonum deperditum; in hoc sensu dicitur "rubrum" in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 18);

et apud Nahum, "Clipeus fortium ejus rubicundus factus est, Viri fortitudinis purpurati; in igne facularum currus ejus in plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis, aspectus {1}eorum sicut facum" (ii. 4, 5). In eo sensu etiam draco dicitur "rufus" (Apoc. xii. 3), de quo in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church