Apocalypse Explained (Tansley) n. 336

Previous Number Next Number See English 

336. "Et erat numerus eorum myriades myriadum et chiliades chiliadum." -Quod significet innumerabiles qui in veris et innumerabiles qui in bonis, constat ex significatione "numeri," quod sit quantum et quale, quantum in sensu naturali, et quale in sensu spirituali; numerus appositus determinat illa: sed usque per omnes numeros in Verbo significatur aliquid rei, sicut per "duo," "tria," "quatuor," "quinque," "septem," "decem," et "duodecim," ut in suis locis ostensum est; similis res est cum "myriade" et "chiliade," quae hic nominantur. Sit pro exemplo numerus "septem:" is non significat septem, sed omnia, plenum et totum (videatur supra, n. 257): quid autem "myriades" et "chiliades" significant, nunc dicetur; "myriades" significant innumerabilia, similiter "chiliades;" sed "myriades" dicuntur de veris, ac "chiliades" de bonis; inde est quod per "myriades myriadum et chiliades chiliadum" significentur innumerabiles qui in veris et innumerabiles qui in bonis.

[2] Illi qui in inferioribus caelis sunt, de quibus haec dicuntur, similiter ac illi qui in superioribus, de quibus supra actum est, ex duobus regnis sunt, nempe ex regno spirituali et ex regno caelesti: qui ex regno spirituali sunt, illi intelliguntur per illos qui in veris; qui autem ex regno caelesti sunt, illi intelliguntur per illos qui in bonis. Innumerabilitas horum significatur per "chiliades chiliadum," et innumerabilitas illorum significatur per "myriades myriadum;" in sensu autem abstracto, qui est verus sensus spiritualis, significantur innumerabilia vera et innumerabilia bona. Quod "myriades" et "chiliades" significent innumerabilia, est quia "decem" significant multa, et inde quoque "centum," "mille" et "decem millia;" nam numeri per similem numerum multiplicati significant simile cum numeris simplicibus per quos multiplicati sunt (videatur n. 5291, 5335, 5708, 7973); at cum innumerabilia, quae infinite multa sunt, exprimenda sunt, dicuntur "myriades myriadum" et "chiliades chiliadum:"

[3] praeterea cum duo numeri multiplicati, unus major et unus minor, qui simile significant, una dicuntur, sicut cum decem et centum, aut centum et mille, tunc minor dicitur de bonis, et major de veris; causa est quia unumquodvis bonum consistit ex pluribus veris, formatur enim bonum ex veris, et inde producitur bonum per vera; ex eo est quod major numerus dicatur de veris et minor de bonis; similiter hic "myriades myriadum" ac "chiliades chiliadum." Quod ita sit, illustretur per hoc: unum jucundum affectionis sisti potest per plures ideas cogitationis, et exprimi per varia in loquela; jucundum affectionis est quod vocatur bonum; ac ideae cogitationis et varia in loquela, quae ex jucundo seu bono illo procedunt, sunt quae vocantur vera; similiter se habet cum uno voluntatis ad multa intellectus ejus, et quoque cum uno amoris ad multa exprimentia illum; inde quoque est quod "multum" et "multitudo" in Verbo dicatur de veris, ac "magnum" et "magnitudo" de bono, magnum enim in se multa continet: sed haec dicta sunt illis qui illustrari possunt per exempla, ut sciant undenam est quod "chiliades" significent aeque innumerabilia ac "myriades," at usque quod "myriades" dicantur de veris, et "chiliades" de bonis.

[4] Quod hi numeri talia significent, constare potest a sequentibus his locis:- Apud Mosen, "Primogenito bovis ejus honor illi, et cornua monocerotis cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae, et hi myriades Ephraimi et hi chiliades Menascheh" (Deutr. xxxiii. 17):

haec dicta sunt de Josepho, per quem in sensu repraesentativo significatur Dominus quoad Divinum spirituale, et quoad regnum Ipsius spirituale (videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417); per binos ejus filios "Ephraimum" et "Menaschen," significantur bina illius regni, nempe intellectuale verum et voluntarium bonum, per "Ephraimum" intellectuale verum, et per "Menaschen" voluntarium bonum; inde est quod dicatur "myriades Ephraimi" et "chiliades Menascheh:" (quod illa per "Ephraimum" et "Menaschen" significentur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3969, 5351, 5353, 5354, 6222, {1}6234, 6238, 6267, 6296;) quid per "primogenitum bovis" et per "cornua monocerotis" ibi significatur, videatur supra (n. 316 [d]).

[5] Apud Davidem, "Currus Dei binae myriades, chiliades angelorum pacis; Dominus in illis, Sinai in sanctuario" (Psalm. lxviii. 18 [B. A. 17]);

per "currus Dei" significantur vera doctrinae, et per "angelos pacis" significantur bona ejus; quare de illis dicuntur "myriades," et de his "chiliades" (quod "currus" significent vera doctrinae, videatur n. {1}2762, 5321, 8215; et quod "pax" significet intimum boni, in opere De Caelo et Inferno, n. 284-290:) et quia Dominus dicitur "Dominus" ex Bono, et "Sinai" significat caelum ubi et unde Divinum Verum, ideo dicitur "Dominus in illis, Sinai in sanctuario;" "sanctuarium" est caelum et ecclesia ubi Divinum Verum. (Quod Dominus dicatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Deus" ex Divino Vero, videatur n. 4973, 9167, 9194; et quod "Sinai" significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et in sensu lato, n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420.)

[6] Apud eundem, "Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a peste in caligine serpit, a morte vastat in meridie; cadent a latere tuo chilias, et myrias a dextra tua" (Psalm. xci. 5-7):

haec dicta sunt de falsis et malis quae non sciuntur esse falsa et mala, et de falsis et malis quae sciuntur esse falsa et mala, ut usque irrepunt in cogitationem et in voluntatem ac homines perdunt: falsa quae sciuntur esse falsa intelliguntur per "telum quod volat interdiu;" et mala quae sciuntur esse mala et tamen intrant, intelliguntur per "mortem quae vastat {2}in meridie;" et falsa quae non sciuntur esse falsa, intelliguntur per "pavorem noctis;" et mala quae non sciuntur esse mala, per "pestem quae in caligine serpit:" destructio malorum horum significatur per "chiliadem quae cadet a latere ejus;" et destructio falsorum per myriadem quae cadet a dextra ejus;" etiam per "latus" a quo cadent significatur bonum, et per "dextram" verum boni: quod "chilias" dicatur de malis, et "myrias" de falsis, est quia falsa sunt opposita veris, et mala sunt opposita bonis, ac opposita per similia verba et per similes numeros in Verbo exprimuntur.

[7] Apud eundem, "Horrea nostra plena, depromentia a cibo in cibum; greges nostri chiliades, myriades in plateis nostris" (Psalm. cxliv. 13):

per "horrea" et per "cibum" significantur bona et vera ecclesiae, nam cibi spirituales sunt cognitiones veri et boni, per quas intelligentia; similia, sed interiora, significantur per "greges;" quare bona ecclesiae intelliguntur per "chiliades," et vera ejus per "myriades;" et quia vera intelliguntur per "myriades," ideo dicitur "myriades in plateis nostris," per "plateas" enim urbis significantur vera doctrinae. (Quod "cibus" significet et bonum et verum, videatur n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, {1}5655, {2}5915, 6277, 8418, 8562, 9003; inde quoque "horrea" quae sunt supellectilia illius: quod per "greges" significentur interiora bona et vera, quae vocantur spiritualia, n. 1565, 2566, 3767, 3768, 3772, 3783, 3795, 5913, 6044, 6048, 8937, 10609.)

[8] Apud Micham, "Num delectabitur Jehovah chiliadibus arietum, myriadibus rivorum olei?" (vi. {3}7:) quia per "arietes" significantur bona spiritualia, et per "rivos olei" significantur vera procedentia ex bono, ideo de his dicuntur "myriades" et de illis "chiliades;" (quod per "arietes" significentur bona spiritualia, videatur n. 2830, 4170;) et quia per "oleum" significatur bonum amoris, inde per "rivos" ejus significantur procedentia ex illo, quae sunt vera.

[9] Apud Danielem, "Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit,....flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso; chilias chiliadum ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant" (vii. 9, 10):

agitur ibi de adventu Domini, et per "thronos" qui projecti significantur falsa ecclesiae quae destructa; per "Antiquum dierum" intelligitur Dominus ab Aeterno; per "flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso" significatur Divinum Bonum Amoris et inde Divinum Verum; per "flumen ignis" emanans Divinum Bonum Amoris, et per idem "exiens" Divinum Verum procedens; quia utrumque significatur, ideo dicitur "chilias chiliadum ministrabant Ipsi, et myrias myriadum stabant coram Ipso;" "chilias" de Divino Bono, et "myrias" de Divino Vero; "ministrare" etiam praedicatur de bono (videatur supra, n. 155), et "stare" sicut "exire" praedicatur de vero.

[10] Apud Mosen, Quando quiescebat arca, dixit Moses, "Redi Jehovah, myriades chiliadum Israelis" (Num. x. 36):

quoniam per "arcam" significabatur Divinum caeleste procedens a Domino, ex Lege seu Testimonio quod in illa, et per "Israelem" significabatur ecclesia quoad receptionem Divini Boni et Divini Veri, ideo dicitur "myriades chiliadum Israelis," per quae significantur vera ex bono quae in Israele seu in ecclesia. Quid autem "chilias" seu "mille" significant, dum eis non adjunguntur "decem millia" seu "myrias," videbitur in suo articulo in sequentibus; pariter quid "numerus."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church