333. "Et regnabimus super terra."-Quod significet potentiam quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, ac inde potentiam et sapientiam illis qui e regno Domini spirituali et caelesti sunt, constat ex significatione "regnare," quod sit in veris et bonis esse, et inde a Domino in potentia resistendi malis et falsis quae ab inferno; et quia vera et bona sunt a solo Domino, et omnis potentia est veris ex bono, quare per "regnare" significatur potentia quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, et inde illis potentia qui in regno Domini spirituali et caelesti sunt. Qui non Verbum in sensu spirituali rite intelligit, putabit quod sicut reges et sacerdotes futuri sint, et cum Domino regnaturi; sed in sensu spirituali per "reges" intelliguntur vera et per "sacerdotes" bona abstracte a personis, seu in personis a Domino; inde sequitur quod vera ex bono regnatura sint, ita solus Dominus a quo illa. Angeli quidem in magna potentia sunt, sed usque nullus a se; immo qui in caelo credit quod in potentia sit a se, momento deprivatur illa, et tunc prorsus nihil valet. Quod in sensu litterae dicatur quod "regnaturi sint," est quia sensus litterae est personalis; quare cum in eo dicitur quod "futuri sint reges et sacerdotes," etiam dicitur quod "regnaturi;" at in sensu spirituali exuitur omne personae, et inde quoque omne dominii quod illis, et relinquitur soli Domino.
[2] Haec similiter se habent prout illa quae Dominus ad suos discipulos dixit Quod sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30);
tum quae Dominus dixit ad Petrum Quod ei essent claves regni caelorum (Matth. xvi. 19);
per quae non intelligitur quod discipuli et quod Petrus illam potestatem habituri sint, sed quod solus Dominus; quoniam in sensu spirituali per "duodecim discipulos" intelliguntur omnia vera et bona ecclesiae quae a Domino, et per "Petrum" intelligitur verum ex bono quod a Domino. (Quod per "discipulos" intelligantur omnia vera et bona ecclesiae quae a Domino, videatur supra, n. 100, 122. Quod "Petrus" significet verum ex bono quod a Domino, in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57; et supra, n. 9, 206, 209. Quod omnis potentia sit vero ex bono quod a Domino, ita soli Domino, et quod angelis inde potentia, in opere De Caelo et Inferno, n. 228-233.) Quod per "regnabimus" etiam significetur quod illis sapientia a Domino, est quia per "reges" et "sacerdotes" significantur vera et bona, et omnis sapientia est ex veris quae ex bono a Domino: dicitur quod regnaturi "super terra," quia per "terram" intelligitur ecclesia Domini in caelis et in terris (videatur supra, n. 304); etiam quod "terra" ibi non significet terram, patet, sicut quod nec futuri reges et sacerdotes. Quod "regnare" significet in veris ex bono esse, et inde in potentia et sapientia a Domino, est quia "regnum" significat caelum et ecclesiam quoad vera, et "rex" verum ex bono. (Quod "regnum" in Verbo significet caelum et ecclesiam quoad vera, videatur supra, n. 48; et quod "rex" verum ex bono, etiam supra, n. 31; simile per "regnare" significatur in sequentibus, cap. xx. 4, 6; cap. xxii. 5.)