246. (Vers. 19.) "Ego quoscunque amo, arguo et castigo."--Quod significet tentationes tunc, constat ex significatione "arguere et castigare," cum de illis qui bonum sibi comparant et per id recipiunt vera, de quibus in mox praecedente versu actum est, quod sit in tentationes admittere. Dicitur "quoscunque amo," et per id intelliguntur omnes qui in doctrina de sola fide qui in bono sunt seu in charitate et inde in veris seu in fide: quod illi amentur a Domino, est quia Dominus in bono seu in charitate est praesens, et per bonum seu charitatem in veris seu in fide, et non vicissim. Quod nunc dicatur de illis qui in doctrina de sola fide sunt quod Dominus illos "arguat et castiget," est quia supra dictum est, "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos ut videas," per quae intelligitur, ut illi qui in doctrina de sola fide sunt, comparent sibi genuinum bonum et genuina vera ac inde intelligentiam, ne appareant Spurci amores, ac ut aliquantum aperiatur intellectus; et hoc dum fit apud illos qui in doctrina de sola fide fuerunt, non possunt aliter quam in tentationes mitti; nam principia falsi de sola fide et de justificatione per illam apud eos non possunt aboleri nisi per tentationes; et abolenda omnino sunt, quia non conjungi possunt cum bono charitatis; cum hoc solum vera conjunguntur, quapropter haec comparanda sunt, ut dictum est. Conjunguntur quidem vera per id, quod dicant quod homo, postquam fidem accepit, ducatur a Deo et sic in bono charitatis; sed usque hoc nihili faciunt, quia nihil ad salutem, dicendo etiam quod illum nihil damnet, non malum cogitationis et voluntatis, nec malum vitae, tum quod non sub (jugo) legis sit, quia Dominus implevit legem pro ipso, et quod non spectetur nisi fides; per haec disjungunt: quod conjungant est causa quia aliter non cohaereret doctrina cum Verbo, ubi toties dicitur de charitate et de factis; sed haec conjunctio non est conjunctio apud illos qui in vita secundum doctrinam sunt, sed apud illos qui in vita secundum Verbum sunt.
[2] Dicitur "quoscunque amo, arguo et castigo;" sed intelligitur quod non Dominus arguat et castiget, sed quod infernales spiritus qui in principiis similis falsi sunt; hi sunt qui castigant, hoc est, tentant homines: quod Deus neminem tentet, notum est; quare ita intelligendum est, tametsi in littera dicitur de Deo quod in tentationem inducat, quod malum faciat, quod conjiciat in infernum, et similia plura. Inde patet quod Divinum Verum in Verbo parum intelligatur nisi per sensum spiritualem ejus, seu per doctrinam ex illis qui in illustratione fuerunt. Quod tentationes attinet: in illas venit homo, quando immittitur in suum proprium; tunc enim se adjungunt ei spiritus ab inferno qui in falsis principii ejus sunt et in malis amoris ejus, et tenent ejus cogitationes in illis; at Dominus tenet ejus cogitationes in veris quae fidei, et in bonis quae charitatis; et quia tunc quoque jugiter de salute et de caelo cogitat, inde ejus anxietas mentis interior, et inde pugna, quae vocatur tentatio. At vero illi qui non in veris et bonis sunt, ita non in aliqua fide ex charitate, non immitti possunt in tentationes, nihil enim apud illos est quod pugnat cum falsis et malis; inde est quod hodie pauci sint qui tentantur, et inde quod parum sciatur quid tentatio spiritualis. (Sed haec plenius exposita sunt in Arcanis Caelestibus, ex quibus collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 196-201.)