Apocalypse Explained (Tansley) n. 208

Previous Number Next Number See English 

208. "Ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud" - Quod significet quod intromittentur in caelum, et quod nemini qui talis negabitur, constat ex significatione "dare ostium apertum," quod sit intromittere in caelum (de qua sequitur); et ex significatione "nemo potest claudere," quod sit quod non negabitur, nam cum ostium clauditur, negatur introitus, et cum non clauditur, non negatur; quod sit illis qui in charitate sunt, est quia de illis in scriptis ad hanc Ecclesiam agitur (videatur supra, n. 203): inde patet quod per "Dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud," significetur quod omnes tales intromittentur in caelum, et quod nemini eorum negabitur. Quod "dare ostium apertum" significet intromittere in caelum, quidem constat ex communi sermone; sed tamen usque est ex correspondentia, nam domus et omnia domus correspondent interioribus hominis quae sunt mentis ejus, et ex correspondentia illa etiam significant talia in Verbo. Quod ita sit, constare potest a repraesentativis et apparentiis in caelo: ibi sunt palatia, domus, conclavia, cubicula, vestibula, atria, et intus in illis varia ad usus; haec sunt angelis ex correspondentia; inde est quod angelis sapientioribus sint palatia magnificentiora quam angelis minus sapientibus; (sed de his videatur in opere De Caelo et inferno, n. 183-190, ubi actum est De Habitationibus Angelorum Caeli;) et quia palatia, domus et omnia domus correspondent, patet quod etiam januae, ostia et portae, et quod hae correspondeant introitui et intromissioni; etiam cum janua patet aperta, indicium est quod copia ingrediendi sit, et quando clausa quod non copia.

[2] Praeterea cum novitii spiritus introducuntur in societatem caelestem, aperitur illis a Domino via quae ad illam ducit; et cum illuc veniunt, apparet porta cum ostio ad latus ubi custodes, qui illum intromittunt, et alii dein qui recipiunt et introducunt. Ex his nunc constare potest quid in Verbo significant "ostia" et "portae," quod nempe intromissionem in caelum; et quia ecclesia est caelum Domini in terris, etiam significant intromissionem in ecclesiam; et quia caelum aut ecclesia est in homine, ideo etiam "januae," "ostia," "portae" significant aditum et introitum apud hominem (de quo mox aliquid dicetur); et quia omnia quae significant caelum et ecclesiam etiam significant illa quae caeli et ecclesiae sunt, hic illa quae introducunt, quae sunt vera ex bono quae a Domino, et quia illa sunt a Domino et inde sunt Ipsius, immo Ipse in illis, ideo per "januam," "ostium" et "portam" ad caelum et ad ecclesiam, in supremo sensu intelligitur Dominus. Inde patet quid significat quod Dominus dicit apud Johannem:

Jesus dixit, "Amen dico vobis, qui non ingreditur per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui Vero ingreditur per januam, is est pastor ovium; huic ostiarius aperit... Ego sum ostium ovium;... per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet" (x. 1-3, 7, 9);

quod "ingredi per ostium" hic sit ingredi per Dominum, patet, nam dicitur, "Ego sum ostium ovium;" ingredi per Dominum est Ipsum adire, Ipsum agnoscere, in Ipsum credere, et Ipsum amare, sicut Ipse pluribus in locis docet: sic homo intromittitur in caelum, et non aliter; quare dicit, "Per Me si quis introiverit, salvabitur," et "Qui ascendit aliunde, is est fur et latro."

[3] Qui itaque Dominum adit, Ipsum agnoscit, et in Ipsum credit, is dicitur aperire ostium Domino, ut ingrediatur, in Apocalypsi:

"Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audi" erit vocem meam, et aperuerit ostium, ingrediar ad illum, cenabo cum illo, et ille Mecum" (iii. 20);

quomodo haec se habent, dicetur in sequentibus, ubi de illis in hoc capite agitur; hic modo aliquid dicetur de ostiis seu portis ad hominem, quia dicitur "Sto ad ostium et pulso." Ad rationale hominis binae viae ducunt, una e caelo et altera e mundo. Per viam e caelo introducitur bonum, per viam e mundo introducitur verum. Quantum via e caelo aperta est apud hominem tantum homo afficitur vero et fit rationalis, hoc est, tantum videt verum a luce veri: si autem via e caelo clausa est, homo non rationalis fit; nam non videt verum, et tamen verum ex luce veri facit rationale: ratiocinari quidem potest de vero, et ex ratiocinatione aut ex memoria loqui de illo; sed videre num verum sit, non potest. Cogitare bene de Domino et de proximo aperit viam e caelo, at cogitare non bene de Domino ac male de proximo claudit illam. Quia binae viae in hominem ducunt, etiam binae januae seu portae sunt per quas fit intromissio: per portam seu januam quae patet e caelo, intrat affectio veri spiritualis a Domino, quia per illam intrat bonum, ut supra dictum est, et omnis affectio veri spiritualis est a bono; per portam autem seu januam quae patet e mundo, intrat omnis cognitio e Verbo et ex praedicatione inde, quia per illam intrat verum, ut etiam supra dictum est; nam cognitiones e Verbo et ex praedicatione inde sunt vera. Affectio veri spiritualis adjuncta cognitionibus illis facit rationale hominis, ac illustrat illud secundum quale veri conjuncti bono, et secundum quale conjunctionis. Haec pauca de binis januis seu portis ad hominem dicta sunto.

[4] Quoniam "januae," "ostia" et "portae" significant intromissionem in caelum et in ecclesiam, ideo etiam significant vera ex bono quae a Domino, quia per illa fit intromissio, ut in sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates (xxvi. 2);

secundum sensum litterae est quod admissuri in urbes illos qui justi et fideles sunt, at secundum sensum internum ut in ecclesiam, "portae" enim significant admissionem; "gens justa" significat illos qui in bono, "custodiens fidelitates" significat qui inde in veris.

[5] Apud eundem, "Aperient portas tuas jugiter, interdiu et noctu non claudentur, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges earum deducentur; ac gens aut regnum quae non servirent Tibi peribunt:... vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem" (lx. 11, 12, 18);

agitur ibi de Domino, et de ecclesia ab Ipso instauranda; et per illa describitur admissio perpetua illorum qui in bono et inde veris sunt: per quod "portae aperientur jugiter et non claudentur interdiu et noctu" significatur admissio perpetua, per "exercitum gentium" significantur illi qui in bono sunt, et per "reges" illi qui in veris; et quod omnes servituri Domino intelligitur per quod "gens et regnum quae non servirent Tibi perituri sint;" quod "gens" seu "gentes" significent illos qui in bono sunt, videatur supra (n. 175(a)) ; et quod "reges" illos qui in veris (n. 31).

[6] Apud eundem, "Sic dixit Jehovah Uncto suo, Korescho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram Eo gentes, ut lumbos regum solvam; ad aperiendum coram Illo januas, ut portae non claudantur:... et dabo thesauros latebrarum et occultas opes latibulorum" (xlv. 1, 3);

similiter hic agitur de Domino et de ecclesia ab Ipso instauranda; per "aperire januas ut portae non claudantur," significatur perpetua admissio; per "gentes" et "reges" significantur illi qui in bonis et in veris sunt, et abstracte bona et vera (ut supra); per "thesauros tenebrarum et occultas opes latibulorum" significatur intelligentia et sapientia interior e caelo, nam quae intrant per portam quae patet e caelo (de qua supra) illa occulto veniunt et afficiunt omnia quae apud hominem sunt; unde affectio veri spiritualis, per quam incognita prius revelantur.

[7] Apud Jeremiam, "Si non introducitis onus per portas urbis hujus in die Sabbati, et ut sanctificetis diem Sabbati,... tunc intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes super curru et super equis,... et habitabitur urbs in aeternum" (xvii. 24, 25);

quid in sensu litterae per illa intelligitur quisque videt; attamen sciri potest quod sanctius insit quia est Verbum, et omne quod in Verbo est continet talia quae caeli et ecclesiae sunt, et haec sola sunt sancta; sanctum quod intelligitur, ex sensu interno noscitur: per "diem Sabbati" in eo sensu intelligitur conjunctio Divini Humani Domini cum caelo et ecclesia; per "urbem," quae ibi est Hierosolyma, intelligitur ecclesia; per "non introducere onus per portas urbis illius," intelligitur non admittere id quod ex proprio hominis est, sed quod a Domino; per "reges et principes, qui tunc intrabunt per portas urbis," intelliguntur Divina vera quae tunc illis; per "sedentes super throno Davidis," intelliguntur illa ex Domino; per "equitantes super curru et super equis," intelligitur quod inde in doctrina veri et in intelligentia; per "habitari in aeternum," intelligitur vita et salus aeterna. (Quod per "Sabbatum" significetur conjunctio Divini Humani Domini cum caelo et ecclesia, videatur n. 8494, 8495, 8510, 10356, 10360, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730. Quod per "Hierosolymam" ecclesia, n. 402, 3654, 9166. Quod per "onus" aut "opus" die Sabbati significetur non duci a Domino sed a proprio, n. (1)7893, 8495, 10360, 10362, 10365. Quod per "reges et principes" significantur illi qui in Divinis veris, et abstracte Divina vera, supra, n. 29, 31. Quod per "currum" doctrina veri, et per "equos" intellectuale, in opusculo De Equo Albo, n. 1-5.)

[8] In Apocalypsi, Nova Hierosolyma "habens murum magnum et altum, portas duodecim, super portis angelos duodecim, nomina scripta quae sunt duodecim tribuum [filiorum] Israelis;... duodecim portae duodecim margaritae;... portae non claudentur" (xxi. (2)12, 21, 25);

quod "portae" significent Divina vera intromittentia in novam ecclesiam, ita illos qui in veris a bono sunt ex Domino, constare potest ab explicatione horum in opusculo De Nova Hierosolyma (n. 1, seq.); quod etiam patet ex eo, quod dicatur quod "duodecim portae (3)essent," quod "duodecim angeli super portis, et nomina duodecim tribuum ibi scripta," et quod "duodecim portae essent duodecim margaritae." (Per "duodecim" enim significantur omnia, et praedicantur de veris ex bono, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; similiter per "angelos," videatur supra, n. 130 [b], 200; similiter per "duodecim tribus Israelis," n. 3858, 3926, 4060, 6335; et similiter per "margaritas.")

[9] Apud Jeremiam, "A septentrione aperietur malum,... ut veniant dentque (vir) thronum suum ad ostium portarum Hierosolymae, et ad omnes muros ejus circumquaque,... quia deseruerunt Me" (i. (4)14-16);

agitur ibi de destructione ecclesiae; "septentrio" significat falsum, hic falsum ex quo malum; "Venire et dare thronos ad ostium portarum Hierosolymae," est destruere vera introducentia in ecclesiam per falsa; "et ad omnes muros ejus," est quoque omnia vera tutantia.

[10] Apud (5)Esaiam, "Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philisthaea tu tota, quia a Septentrione fumus venit" (xv. 4 (B.A. xiv. 31));

apud (6)eundem, "Selectio vallium tuarum impletae sunt curru, et equites ponendo posuerunt usque ad portam, denudavit tegumentum Jehudae" (xxii. 7, 8);

in his locis etiam agitur de destructione ecclesiae, et per "portas" ibi significantur vera intromittentia, quae destructa; illa vera vocantur "tegumenta Jehudae," quia per "Jehudam" significatur amor caelestis (videatur supra, n. 119), ac vera illa tegunt et protegunt illum.

[11] Apud eundem, "Reliquum in urbe vastitas, et usque ad devastationem (1)contundetur porta" (xxiv. 12);

apud Jeremiam, "Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae sunt" (xiv. 2);

in Libro Judicum, "Cessarunt Vici in Israel,... elegit deos novos, tum oppugnare portas" (v. 7, 8);

apud Ezechielem, "Dixit Tyrus super Hierosolymam, Euge fracta est, januae populorum, traducta est ad me" (xxvi. 2):

in his etiam agitur de destructione ecclesiae; per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, quae sunt vera introducentia, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam veri; inde patet cur Hierosolyma hic dicatur "januae populorum," et quid significat quod Tyrus dicat, "Euge fracta est" Hierosolyma, "januae populorum, traducta est ad me, implebor."

[12] Quoniam, ut supra dictum est, per "januas" et "portas" significatur intromissio, et in specie significantur vera intromittentia, quae sunt vera ex bono a Domino, inde patet quid per "januas" et "portas" in sequentibus his locis significatur: - Apud Davidem, "Attollite portae capita vestra, et attollite ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae" (Psalm. xxiv. 7, 9);

apud eundem, Enumerate laudes Jehovae "in portis filiae Zionis" (Psalm. ix. 15 (B.A. 14));

apud eundem, "Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi" (Psalm lxxxvii. 2);

per "Zionem" et per "filiam Zionis" intelligitur ecclesia caelestis: apud Esaiam, "Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur;... ponam pyropum (2)fenestras tuas, et portas tuas in lapides carbunculi" (liv. 5, 12);

apud Matthaeum, Ingressae sunt quinque Virgines prudentes ad nuptias, "et ostium clausum est;" et venerunt quinque virgines stultae et pulsarunt, sed non aperiebatur illis (xxv. 10-11);

apud Lucam, Jesus dixit, "Certate intrare per angustam portam, quia multi quaerent intrare, et non poterunt; ex quo surrexerit Paterfamilias et occluserit januam, tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet, Non novi vos unde sitis" (xiii. 24, 25);

in binis his locis agitur de statu hominis post mortem, quod tunc qui in fide sunt et non in amore non possint in caelum intromitti, tametsi volunt quia ita crediderunt; hoc significatur per quod "occlusa sit janua," et quod pulsaverint at rejecti.

[13] Quia "portae" significabant vera intromittentia, ideo in statutis fuit Quod seniores sederent ad portas et judicarent (Deut. xxi. 19; cap. xxii. 15, 21: Amos v. 12, 15: Sach. viii. 16);

et ideo mandatum est Ut scriberentur praecepta super postes et portas (Deut. vi. 8, 9);

ac ideo quoque inter statuta erat Quod auris servi, qui non volebat exire liber septimo anno, perforaretur ad januam (Exod. xxi. (1)6; Deut. xv. 17);

per "servos" ex filiis Israelis significabantur qui in veris erant et non in bono, et per "liberos" qui in bono et inde in veris; quod "auris perforaretur ad januam" significabat perpetuam obedientiam et servitutem, quoniam per vera non intromitti in bonum vellet; nam qui in veris sunt et non a bono, illi perpetuo in statu servo sunt, non enim in affectione veri spirituali sunt, et tamen affectio quae amoris facit hominem liberum (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 141-149). Praeterea vera introducentia quoad quale eorum describuntur per tegumentum ostii Tentorii, et per tegumentum ostii Tabernaculi (Exod xxvi. (2) 14, 36, 37; cap. xxxviii. 18, 19); et per mensuras in numeris ostiorum et portarum Domus Dei et Templi apud Ezechielem (Cap. xl. 6, 8, 9, 10, 11, 13, 14, 15, 18, 19, 20, 24, 27, 28, 32, 35, 37; cap. xli. 1, 2, 3, 11, 17, 18, 19, 20, 23, 24, 25; cap. xlii. 2, 12, 15; cap. xiiii. 1, 2, 3, 4; cap. xliv. 1, 2, 3, 17; cap. xlvi. 1, 2, 3, 8, 12, 19; cap. xlvii 1, 2; cap. xlviii. 31, 32, 33, 34); qui scit quid singuli numeri ibi significant, scire potest plura arcana de illis veris. Memorantur etiam portae Domus Jehovae versus septentrionem et versus orientem apud eundem Prophetam (cap. viii. 3, 4; cap. x. 19).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church