Apocalypse Explained (Tansley) n. 206

Previous Number Next Number See English 

206. "Aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit." - Quod significet intromittendi in caelum omnes qui in fide charitatis sunt, et removendi e caelo omnes qui non sunt, constat ex significatione "aperire et nemo claudit," cum de Domino, quod sit intromittere in caelum (de qua sequitur), et ex significatione "claudere et nemo aperit," quod sit removere e caelo; quod illud sit intromittere in caelum, et hoc sit removere e caelo, est quia solus Dominus aperit caelum illis qui intromittuntur; homo, spiritus et angelus ex se non id possunt facere. Quomodo cum hoc se habet, paucis dicetur: - Quando homo post mortem in eo statu est ut possit intromitti in caelum, tunc patet illi via quae ducit ad societatem caelestem in qua erit; prius quam in eo statu est, non patet ei via illuc; haec via aperitur ei a solo Domino; talis est cuivis introductio et intromissio in caelum. Similiter fit cum homine malo post mortem: is quando in eo statu est ut in infernum iturus sit, patet ei via quae ducit ad infernalem societatem in qua erit; prius quam in eo statu est, non patet ei via illuc. Causa est, quia viae in spirituali mundo apparent cuivis secundum intentionem cogitationis ejus, ita secundum affectionem quae amoris ejus; quapropter cum spiritus redactus est ad amorem suum regnantem, quisque enim redigitur ad illum, tunc patent viae ad societatem ubi ejus amor regnat; inde constat quod ipse amor aperiat: et quia omnis amor boni et veri est a Domino, sequitur quod solus Dominus aperiat vias illis qui intromittuntur in caelum; vicissim autem, quia omnis amor mali et falsi est a solo homine seu spiritu, sequitur quod ipse spiritus aperiat sibi viam ad infernum. (Sed hoc melius constare potest ex articulo in opere De Caelo et Inferno, n. 545-550, ubi ostensum est quod Dominus neminem in Infernum dejiciat, sed quod ipse spiritus semet. Quod viae in mundo spirituali sint cuivis secundum intentionem cogitationis ejus, ita secundum affectionem quae amoris ejus, videatur in eodem opere, n. 479, 590.)

[2] Quod inferna attinet, illa omnia sunt clausa, et nusquam aperiri possunt nisi ex permissione Domini; clausa sunt ex malis et falsis quae inde continue conantur erumpere, et damnum inferre illis qui in bonis et veris sunt a Domino (de qua re etiam videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 584-592). Ex his nunc constat quomodo fit, et inde quomodo intelligendum est, quod "habens clavem Davidis aperiat et nemo claudit, ac claudat et nemo aperit." Quod aperiatur caelum illis qui in fide charitatis sunt, et claudatur illis qui non sunt, est quia de illis hic agitur (videatur supra, n. 203), et quia illi qui in fide charitatis sunt, in Divino Vero a Domino sunt, ac Divino Vero a Domino est omnis potentia (ut in articulis qui mox praecedunt ostensum est).

[3] Simile quod hic per "clavem Davidis," etiam per "clavem Petri" significatur, de qua ita apud Matthaeum, "Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hac petra aedificabo meam ecclesiam, et portae inferni non praevalebunt super illam; et tibi dabo claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra erit solutum in caelis" (xvi. (18,) 19);

per "Petrum" ibi similiter ac per "Davidem" significatur in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ac in sensu interno omne verum a bono quod a Domino; simile etiam significatur per "petram" in Verbo, quae nominatur cum Petro et a qua Petrus ibi vocatur. Duodecim discipuli Domini repraesentabant omnia vera et bona ecclesiae in complexu, Petrus verum seu fidem, Jacobus charitatem, et Johannes opera charitatis; ibi autem Petrus repraesentabat fidem a charitate, seu verum ex bono quod a Domino, quia tunc agnovit corde Dominum, dicens, "Tu es Christus Filius Dei Viventis: respondens Jesus dixit, Beatus Simon (1)Bar Jona, quia caro et sanguis haec tibi non retexit, sed Pater meus qui est in caelis; Ego tibi dico, tu es Petrus," etc. ((Matth. xvi.) vers. 16-18, seq.). (sed hanc rem videas illustratam in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57.)

[4] Simile etiam intelligitur per Domini verba ad reliquos discipulos, apud Matthaeum, Jesus dixit discipulis, "Quaecunque ligaveritis in terra, erunt ligata in caelo, et quaecunque solveritis in terra, erunt soluta in caelo" (xviii. 18);

haec dicta sunt ad discipulos, quia illi repraesentabant omnia vera et bona quae a Domino in complexu. (Quod duodecim discipuli illa repraesentaverint, sicut etiam duodecim tribus Israelis, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397.) Similiter intelligitur per eos, ubi dicitur quod "Sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis" (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30;) (videatur n. 2129, 6397). Simile etiam intelligitur per "Eliakimum" successurum Schebnae qui super domo regis, apud Esaiam, "Dabo, dominium in manus ejus, ut sit in patrem habitatori Hierosolymae, et domui Jehudae; et dabo clavem domus Davidis super humerum ejus, ut aperiat et non claudens, et claudat nec aperiens" (xxii. 21, 22);

per "domum regis," super qua esset, significatur ecclesia quae in vero ex bono a Domino est; per "aperite et claudere," et per "ligare et solvere," in genere intelligitur salvare (ut supra, n. 86).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church