Apocalypse Explained (Tansley) n. 204

Previous Number Next Number See English 

204. "Haec dicit Sanctus Verus."--Quod significet a quo illa fides, constat ex significatione "Sancti Veri," cum de Domino, quod sit a quo charitas et fides; "Sanctus" dicitur quod ab Ipso charitas, et "Verus" quod ab Ipso fides. Quod Dominus dicatur "Sanctus" quia ab Ipso charitas, et quod inde "sanctum" in Verbo dicatur de charitate et inde fide, videbitur mox; quod autem Dominus dicatur "Verus" quia ab Ipso fides, et quod inde "verum" in Verbo dicatur de fide, est quia omne verum est fidei, hoc enim "verum" dicitur quod creditur; cetera non sunt fidei quia non creduntur: sed quia hic agitur de fide charitatis, aliquid primum dicetur de fide et ejus quali.

[2] Est fides spiritualis, et est fides mere naturalis. Fides spiritualis est omnis ex charitate, et est in sua essentia charitas. Charitas seu amor erga proximum, est amare verum, sincerum et justum, et ex velle facere illa; proximus enim in spirituali sensu non est unusquisque homo, sed est id quod est apud hominem: si hoc sit verum, sincerum et justum, et homo ex illis amatur, tunc amatur proximus. Quod hoc per charitatem in spirituali sensu intelligatur, quisque potest scire si modo reflectat. Unusquisque amat alterum non propter personam, sed propter id quod est apud illum; inde est omnis amicitia, omnis favor, et omnis honor. Ex eo sequitur, quod amare homines ex vero, sincero et justo, quae apud illos, sit amor spiritualis; nam verum, sincerum et justum spiritualia sunt, sunt enim e caelo a Domino: nemo enim aliquod bonum, quod bonum in se est, cogitat, vult, et facit, sed omne a Domino; ac verum, sincerum et justum sunt bona quae in se bona sunt, cum a Domino. Haec nunc sunt proximus in spirituali sensu; inde patet quid intelligitur in eo sensu per amare proximum seu per charitatem. Fides spiritualis inde est, nam omne quod amatur hoc dicitur verum cum cogitatur: quod ita sit, etiam quisque scire potest si reflectit, quisque enim confirmat id quod amat per plura in cogitatione, et omnia, per quae confirmat, vocat vera; non aliunde est alicui verum. Inde sequitur quod qualis amor apud hominem est, talia ei vera sint; proinde quod si amor spiritualis est apud eum, etiam vera sint spiritualia, haec enim unum agunt cum ejus amore. Omnia vera in uno complexu, quia creduntur, vocantur fides. Inde patet quod fides spiritualis in sua essentia sit charitas. Haec de fide spirituali.

[3] Fides autem mere naturalis, non est fides ecclesiae, tametsi fides vocatur, sed est modo scientia. Causa quod non sit fides ecclesiae, est quia non procedit ex amore erga proximum seu charitate, quae est ipsum spirituale ex quo fides, sed ex amore quodam naturali qui se refert vel ad amorem sui vel ad amorem mundi; et quicquid ex his amoribus procedit, est naturale. Amor format spiritum hominis; nam homo quoad spiritum est prorsus sicut ejus amor; inde cogitat, inde vult, et inde facit: quapropter non aliud verum facit suae fidei quam quod est amoris ejus; et verum quod est amoris sui aut mundi, est mere naturale, quia venit ex homine et ex mundo, et non ex Domino et e caelo; amat enim verum non ex amore veri, sed ex amore honoris, lucri et famae, cui servit; et quia verum tale est, etiam fides talis est. Inde est quod haec fides non sit fides veri ecclesiae, seu fides in spirituali sensu, sed in naturali, quae est scientia. Quapropter etiam, quia nihil ejus est in spiritu hominis, sed modo in ejus memoria una cum aliis rebus mundi, ideo etiam post mortem dissipatur: id enim solum apud hominem post mortem manet quod est ejus amoris; nam ut dictum est, amor format spiritum hominis, et homo quoad spiritum est prorsus qualis ejus amor. (Reliqua de charitate et inde fide videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi agitur De Charitate et Fide, n. 84-106 et 108-122; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39, ubi ostenditur quod nulla fides sit ubi non charitas.)

[4] Quod "sanctum" in Verbo dicatur de Divino Vero, et inde de charitate et ejus fide, constat a locis ibi ubi nominatur. Sunt duo quae procedunt a Domino ac recipiuntur ab angelis, Divinum Bonum et Divinum Verum. Haec duo unita procedunt a Domino, sed ab angelis recipiuntur varie: quidam recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, et quidam recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum; illi qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, constituunt regnum caeleste Domini et dicuntur angeli caelestes, ac in Verbo vocantur "justi;" at illi qui recipiunt plus Divinum Verum quam Divinum Bonum, constituunt regnum spirituale Domini, ac dicuntur angeli spirituales, et in Verbo vocantur "sancti:" (de binis illis regnis et de angelis eorum videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28:) inde est quod per "justum" et "justitiam" in Verbo intelligatur Divinum Bonum et quod inde procedit; ac quod per "sanctum" et "sanctitatem" intelligatur Divinum Verum et quod inde procedit. Ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per "justificari" et quid per "sanctificari:"--Ut in Apocalypsi, "Qui justus est justificetur adhuc, qui sanctus est sanctificetur adhuc" (xxii. 11);

et apud Lucam, "Ad serviendum Ipsi....in sanctitate et justitia" (i. 74 (,75)).

[5] Quia Divinum Verum procedens a Domino intelligitur per "sanctum," ideo Dominus in Verbo vocatur "Sanctus," "Sanctus Dei," "Sanctus Israelis," "Sanctus Jacobi;" et quoque inde est quod angeli dicantur "sancti," et quoque prophetae et apostoli; et inde est quod Hierosolyma dicatur "sancta." Quod Dominus dicatur "Sanctus," "Sanctus Dei," "Sanctus Israelis," et "Sanctus Jacobi," Videatur Esai. xxix. 23; cap. xxxi. 1; cap. xl. (1)25; cap. xli. 14, 16; cap. xliii. 3; cap. xlix. 7: Dan. iv. 10 (B. A. 13); cap. ix. 24: Marc. i. 24: Luc. iv. 34; et quoque "Rex sanctorum" in Apocalypsi, "Justae et verae sunt viae tuae, Rex sanctorum" (xv. 3):

quod Dominus dicatur "Sanctus," "Sanctus Dei," "Sanctus Israelis," et "Sanctus Jacobi," est quia solus est sanctus, et nemo alius; quod etiam dicitur in Apocalypsi, "Quis non timebit Te Domine, et glorificabit nomen tuum? quia solus sanctus es" (xv. 4).

[6] Quod angeli, prophetae et apostoli dicantur "sancti," est quia per illos in sensu spirituali intelligitur Divinum Verum; et quod Hierosolyma dicatur "civitas sancta," est quia per illam in sensu spirituali intelligitur ecclesia quoad doctrinam veri. Quod angeli in Verbo dicantur "sancti," videatur Matth. xxv. 31; Marc. viii. 38; Luc. ix. 26; quod prophetae, Marc. vi. 20; Luc. i. 70; Apoc. xviii. 20; quod apostoli, Apoc. xviii. 20; et quod Hierosolyma dicatur "sancta civitas," Esai. xlviii. 2; cap. lxvi. 20, 22: Dan. ix. 24: Matth. xxvii. 53: Apoc. xxi. 2, 10. (Quod per "angelos" in Verbo intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra, n. 130, 200; quod similiter per "prophetas," in Arcanis Caelestibus, n. 2534, 7269; tum per "apostolos," supra, n. 100; quod per "Hierosolymam" in Verbo intelligatur ecclesia quoad doctrinam veri, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 6.) Ex his constare potest unde est quod Divinum Verum procedens a Domino dicatur "Spiritus veritatis" et "Spiritus Sanctus" (videatur supra, n. 183(b)); tum quod caelum dicatur "habitaculum sanctitatis,' Esai. lxiii. (2)15; Deut. xxvi. 15 et quod ecclesia dicatur "sanctuarium," Jerem. xvii. 12; Thren. ii. 7; Psalm. lxviii. 36 (B. A. 35).

[7] Quod "sanctum" dicatur de Divino Vero, patet a sequentibus his locis:--Apud Johannem, Jesus orans dixit, Pater, "sanctifica illos in veritate tua, Verbum tuum veritas est;....et pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate" (xvii. 17, (1)19);

hic "sanctificari" manifeste dicitur de veritate, et "sanctificati" de illis qui Divinum Verum a Domino recipiunt. Apud Mosen, "Jehovah de Sinai venit,....ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis Legis illis; etiam qui amat populos, in tua manu omnes sancti ejus, et illi prosternuntur ad pedem tuum; accipiet de verbis tuis" (Deut. xxxiii. (2,) 3);

"Sinai" significat caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et lato; "myriades sanctitatis" significant Divina vera; "Lex" significat in sensu stricto decem praecepta Decalogi, et in lato totum Verbum, quod est Divinum Verum; "populi" dicuntur in Verbo qui in veris sunt, et qui ex illis in veris sunt, dicuntur "sancti;" "prosterni ad pedem tuum," et "accipere de verbis tuis," est sancte recipere Divinum Verum in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae, et inde instrui: ex his sciri potest quid singula in Prophetico illo in sensu spirituali significant. (Quod "Sinai" in Verbo significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et lato, videatur n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420. Quod "Lex" significet in sensu stricto decem praecepta Decalogi, et in lato totum Verbum, n. 6206, 3382, 6752, (2)7463. Quod "populi" dicantur illi qui in veris sunt, et "gentes" qui in bonis, n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 6451, (3)6465, 7207, 10288. Quod "pes," "locus pedum," et "scabellum pedum," cum de Domino, significant Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in littera, n. 9406.) Inde patet quod "myriades sanctitatis" sint Divina vera, et quod "sancti" ibi dicantur qui in Divinis veris sunt.

[8] Apud Mosen, "Loquere ad universam concionem filiorum Israelis, et dic ad eos, Sancti eritis, quia sanctus Ego Jehovah" (Deus) Israelis (Levit. xix. 2):

agitur in eo capite de statutis, judiciis et praeceptis, quae observaturi erant; et quia per illa significantur Divina vera, ideo dicitur quod "sancti" erunt: etiam per "Israelem" significatur ecclesia spiritualis, quae est quae in Divinis veris; inde dicitur "Sanctus Ego Jehovah" (Deus) Israelis. Apud eundem, "Sanctificabitis vos, et eritis sancti,....et observabitis statuta mea, ut faciatis ea" (Levit. xx. 7, 8);

etiam ibi agitur de statutis, judiciis et praeceptis, quae observaturi sunt. Apud eundem, Si fecerint statuta et judicia, erit "populus sanctus Jehovae" (Deutr. xxvi. 15, 16, 19);

apud Davidem, "Saturabimur bono domus tuae, sancto templi tui" (Psalm. lxv. 5 (B. A. 4));

dicitur "saturari bono domus Jehovae" et "sancto templi Ipsius," quia "domus Dei" in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum Bonum, ac "templum" quoad Divinum Verum (videatur n. 3720). Apud Sachariam, "In die illo erit super tintinnabulis equorum, sanctitas Jehovae" (xiv. 20);

agitur ibi de instauratione novae ecclesiae, et per "tintinnabula" significantur scientifica vera ex intellectuali. (Quod "tintinnabula" significent illa vera, videatur n, 9921, 9926; et quod "equus" significet intellectuale, in opusculo De Equo Albo, n. 1-4.)

[9] Ex his constare potest quid repraesentabat et significabat, Quod in cidari, quae super capite Aharonis, poneretur bractea, cui insculptum "Sanctitas Jehovae" (Exod. xxviii. 36-38; cap. xxxix. 30, 31);

"cidaris" enim significabat sapientiam quae est Divini Veri (videatur n. 9827, 9949): tum quoque quid repraesentabat et significabat, Quod ungerentur oleo Aharon, filii, vestes eorum, altare, tabernaculum, cum singulis ibi, et sic "sanctificarentur" (Exod. xxix. 1-36; cap. xxx. (1)22-30: Levit. viii. 1 ad fin.);

"oleum" enim significabat Divinum Bonum Divini Amoris, et "sanctificatio" Divinum procedens; nam Divinum Bonum est quod sanctificat, ac Divinum Verum est quod inde est sanctum.

[10] Quod "sanctum" dicatur de charitate, constare potest ex illis quae supra de angelis caeli dicta sunt, quod nempe sint qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, et quod sint qui plus recipiunt Divinum Verum quam Divinum Bonum: qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, illi constituunt regnum caeleste Domini, qui sunt qui in amore in Dominum, et quia in amore in Dominum sunt Vocantur "justi;" at qui plus recipiunt Divinum Verum quam Divinum Bonum, illi constituunt regnum spirituale Domini, qui sunt qui in charitate erga proximum; hi quia in charitate erga proximum sunt, dicuntur "sancti." (Quod duo amores sint qui faciunt caelum, nempe amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas, et quod inde caeli distincti in duo regna, nempe in regnum caeleste et in regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19 et n. 20-28.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church