Apocalypse Explained (Tansley) n. 187

Previous Number Next Number See English 

187. a. (Vers. 2.) "Esto vigilans." - Quod significet ut vitam sibi comparent, constat ex significatione "vigil esse," quod sit in vita spirituali esse; hic autem, quia agitur de illis qui in vita morali sunt et nondum in spirituali, "Esto vigilans" est ut comparent sibi vitam spiritualem; quod "vigil" et "vigilare" hanc vitam significet, est quia vita spiritualis ad vitam moralem absque illa est sicut vigilia ad somnum, aut sicut lux meridiana ad vesperam, immo ad tenebras: sed quod ita sit, non sciunt et percipiunt illi qui in sola vita naturali sunt, nec qui in vita morali absque spirituali, nam haec vita est quoque vita naturalis. Causa quod illi id non sciant et percipiant, est quia in solo lumine naturali sunt; et hoc lumen respective ad lucem spiritualem est sicut tenebrae vesperae ad lucem meridiei, ac tenebrae vesperae illis apparent sicut lux; est enim visus eorum interior, qui cogitationis, ad illas formatus, plane sicut visus noctuarum, vespertilionum, et ceterarum avium quae volant noctu, ad umbras. Inde est quod ipsi credant quod in luce sint, quia ratiocinari possunt, cum tamen in tenebris sunt. Quod ita sit, clare constat a talibus post mortem cum fiunt spiritus; tunc quando apud suos sunt, credunt quod in luce sint, quia non solum vident omnia quae circum se sunt, sed etiam quia cogitare et loqui possunt de re quacunque; sed tamen cum lux caeli apud illos influit, tunc lux eorum vertitur in tenebras, et illi quoad intellectum ita occaecantur ut non aliquid cogitare possint. Etiam angeli qui in caelis sunt, cum despiciunt ad illos qui in tali lumine sunt, non vident ibi nisi meras tenebras. Quod vita spiritualis respective ad vitam moralem absque illa sit sicut vigilia ad somnum, adhuc constare potest ex eo, quod illi qui in vita spirituali sunt, in sapientia et intelligentia angelica sint; quae talis est ut sit incomprehensibilis et ineffabilis illis qui in solo lumine naturali sunt, et hoc non solum hominibus dum in mundo vivunt, sed etiam iisdem post mortem cum fiunt spiritus, ac intelligentia et sapientia faciunt vigiliam. Ex his nunc constare potest quod per "Esto vigilans" hic significetur ut comparent sibi vitam spiritualem.

[2] Simile per "vigilare" significatur in sequentibus his locis: -Apud Matthaeum, "Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est" (xxiv. 42);

apud Marcum, "Vigilate, nescitis enim quando Dominus domus veniet, vespere, an media nocte, an in (1)gallicinio, . . . . ne cum repente venerit, inveniat vos dormientes: quae dico vobis, omnibus dico, vigilate" (xiii. 35-37);

qui non scit sensum internum Verbi, credet quod ultimum judicium per illa intelligatur, et quod quisque paratus ad id esse debeat; sed per illa intelligitur status hominis quoad amorem et fidem quando moritur, nam tunc etiam est judicium ejus: "vespera," "nox," et "(1)gallicinium" significant illos status; "vespera" statum desinentis fidei et charitatis, qui est quando homo sui judicii fit et exstinguit illa quae in pueritia hausit; "nox" est status nullius fidei et charitatis; "(1)gallicinium" seu "diluculum" est status incohantis fidei et charitatis, qui est quando homo amat vera et reformationem per illa: in quo statu homo moritur, in illo manet et secundum illum judicatur: inde patet quid intelligitur per "Vigilate, ne Dominus cum repente venerit inveniat vos dormientes; quae dico vobis omnibus dico, vigilate;" quod nempe per "vigilare" intelligatur vitam recipere a Domino, quae vita est vita spiritualis, et per "dormire" intelligatur vitam naturalem absque spirituali agere. (Quod "vespera" significet statum desinentis fidei et charitatis, videatur n. 3056, 3197, 3833, 8431, 10134, 10135; quod "nox" statum nullius fidei et charitatis, n. 221, 709, 2353, 6000, 7870, 7947; et quod "diluculum" ante mane, seu "(1)gallicinium," statum incohantis fidei et charitatis, n. 10134.)

[3] Apud Lucam, "Beati servi quos, cum venerit Dominus, invenerit eos vigilantes; amen dico vobis, praecinget Se, et faciet ut discumbant, et accedens ministrabit illis: . . . . estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis Veniet" (xii. 37, 40);

hic quoque per "vigilantes" intelliguntur qui spiritualiter vigiles sunt, qui sunt qui spiritualem vitam a Domino recipiunt; nam hi in lucem intelligentiae et sapientiae de Divinis veris veniunt; at qui non recipiunt manent in umbra et caligine de illis, quare hi sunt in somno, illi autem in vigilia; per "praecingere Se, facere ut discumbant, et accedens ministrare," significatur communicare illis bona caeli, quae omnia sunt a Domino.

[4] Apud Matthaeum, "Simile est regnum (caelorum) decem virginibus; . . . . quinque erant prudentes et quinque stultae: . . . . morante Sponso dormierunt omnes et dormitaverunt; . . . . sed veniente Sponso, surrexerunt omnes et adornaverunt lampades suos." Et cum venerunt stultae quae non oleum habebant in lampadibus, et dixerunt, "Domine, Domine aperi nobis," respondit Dominus, "Dico vobis, Non novi vos: vigilate itaque, quia neque illum diem, neque illam horam scitis, qua Filius hominis venit" (xxv. (1)1-13);

per "decem virgines" intelliguntur omnes qui ab ecclesia, per "quinque" intelliguntur quidam ex illis; hoc numeri illi significant; per "lampades" significantur illa quae fidei sunt, per "oleum" illa quae amoris: inde per "quinque virgines prudentes" intelliguntur qui in amore sunt et inde fide; per "quinque stultas" autem, qui in nullo amore, sed in sola fide: hi quia in nulla vita spirituali sunt, (nam vita spiritualis est illis qui in amore et charitate sunt, quoniam hi sunt qui in fide,) ideo, quia exclusi sunt e caelo, illis dicitur, "Dico vobis, Non novi vos." Inde manifeste patet quid significatur per "Vigilate itaque, quia neque illum diem neque illam horam scitis qua Filius hominis venit," quod nempe ut recipiant vitam spiritualem, quae illis est qui in amore et inde fide sunt. (Sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 4635-4638.)

[5] Apud Lucam, "Vigilate igitur, omni tempore orantes, ut digni habeamini effugere omnia illa quae futura sunt, et ut consistatis coram Filio hominis" (xxi. 36);

"vigilare" etiam hic pro recipere vitam spiritualem; "omni tempore orare" est se praeparare.

[6] In Apocalypsi, "Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ne nudus ambulet" (xvi. 15);

quod hic "vigilare" significet vitam spiritualem a Domino recipere, patet ex eo, quod dicatur "Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua ne nudus ambulet;" "vestimenta" significant cognitiones veri et boni per quas homini vita spiritualis, et "nudus ambulare" significat vitam absque illis ut mediis, ita vitam non spiritualem sed mere naturalem. (Quod "vestimenta" significent cognitiones veri et boni, videatur infra, n. 195; et quod "nudus" significat deprivatum illis, in Arcanis Caelestibus, n. 1073, 5433, (1)5954, 9960.)

[7] In Threnis, "Surge, vociferare in nocte, ad principium vigiliarum; . . . . tolle ad Dominum manus tuas super animas infantum tuorum, qui defecerunt per famem in capite omnium platearum" (ii. 19);

"nox" hic significat statum nullius fidei (ut supra); "principium vigiliarum" significat statum cum incohat fides, ita statum illustrationis, qui est quando homo spiritualis fit; per "infantes" intelliguntur illi qui vera amant et illa desiderant; "deficere per famem in capite omnium platearum," est privari vita spirituali ob defectum cognitionum veri et boni. (Quod "fames" sit defectus illarum, et desiderium ad illas, videatur n. 1460, 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5893; et quod "plateae" sint vera doctrinae, n. 2336.)

[8] Quia "vigilare" significat recipere vitam spiritualem, inde "dormire" significat vitam naturalem absque spirituali, quoniam haec vita ad illam est sicut somnus ad vigiliam, ut supra dictum est. Hoc per "dormire" significatur apud Matthaeum, "Simile est regnum caelorum homini serenti bonum semen in agro suo; cum autem dormirent homines, venit inimicus et sevit zizania inter triticum" (xiii. 24, 25);

apud Jeremiam, "Cum incaluerint, ponam convivia eorum, et inebriabo eos ut dormiant somnum saeculi, nec evigilent" (li. 39, 57);

apud Davidem, "Respice, exaudi me, Jehovah Deus mi; illumina oculos (2)meos, ne forte dormiam mortem" (Psalm. xiii. 4 (B. A. 3)); apud eundem, "Praeda facti sunt fortes corde, dormitarunt somnum suum; . . . . prae increpatione tua obdormivit et currus et equus" (Psalm. lxxvi. (6,) 7 (B. A. 5, 6));

"currus et equus" significant ecclesiae doctrinam et ejus intellectum, quae "obdormire" dicuntur cum absque veris sunt, et inde homo ecclesiae absque vita spirituali per illa. (Quod "currus et equi" in Verbo significent doctrinam et intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo, n. 1-5.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church