183. "Haec dicit habens septem spiritus Dei." - Quod significet Dominum ex quo omnia vera caeli et ecclesiae (ex his constare potest): quod sit Dominus qui intelligitur, est quia est Filius hominis qui haec dixit, ut quoque ad reliquarum Ecclesiarum Angelos, et "Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 63, 151). Per "septem spiritus Dei" intelliguntur omnia vera caeli et ecclesiae, ex causa quia "Spiritus Dei" in Verbo significat Divinum Verum procedens a Domino. Multis in locis in Verbo dicitur "spiritus;" et cum de homine, per "spiritum" significatur Verum Divinum receptum vita, ita ejus vita spiritualis; at cum de Domino, per "Spiritum" intelligitur Divinum quod procedit ab Ipso, quod communi voce vocatur Divinum Verum. Sed quia hodie pauci sunt qui sciunt quid per "spiritum" in Verbo intelligitur, velim primum ex locis inde adductis ostendere quod "spiritus," cum de homine, significet Divinum Verum receptum vita, ita ejus vitam spiritualem. Sed quia duo sunt quae faciunt hominis vitam spiritualem, nempe bonum amoris et verum fidei, ideo pluribus in locis dicitur "cor et spiritus," et quoque "cor et anima," et per "cor" significatur bonum amoris, ac per "spiritum" verum fidei, similiter per "animam" nam per hanc in Verbo intelligitur spiritus ejus.
[2] Quod per spiritum," Cum de homine, verum receptum vita significetur, constat ex sequentibus his locis: - Apud Ezechielem, "Facite vobis cor novum et spiritum novum; quare moriemini domus Israelis?," (xviii. 31;) apud eundem, "Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in medio vestri" (xxxvi. 26);
apud Davidem, "Cor mundum crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei... Sacrificia Dei spiritus infractus; cor infractum et contritum Deus non spernit" (Psalm. li. 12-14, 19 (B.A. 10, 17));
in his locis "cor" significat bonum amoris, et "spiritus" verum fidei, ex quibus vita spiritualis homini: nam duo sunt quae faciunt omnem vitam hominis, nempe bonum et verum; haec duo unita in homine faciunt vitam ejus spiritualem.
[3] Quoniam "cor" significat bonum, et "spiritus" verum, utrumque receptum vita, ideo "cor" in opposito sensu significat malum, et "spiritus" falsum; nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent. In hoc sensu dicuntur "cor" et "spiritus" apud Davidem, "Generatio non rectum facit cor ejus, nec constans cum Deo est spiritus ejus" (Psalm. lxxviii. 8);
apud Ezechielem, "Liquescet omne cor,... et contrahetur omnis spiritus" (xxi. 12 (B.A. 7));
apud Mosen, "Aggravavit Jehovah spiritum regis Chesbonis,... et obfirmavit cor ejus" (Deut. ii. 30);
apud Esaiam, "Concipite quisquilias, parite stipulam, spiritum Vestrum ignis comedet" (xxxiii. (1)11);
apud Ezechielem, "Vae prophetis stultis qui abeunt post spiritum suum" (xiii. 3);
apud eundem, "Quod ascendit super spiritum Vestrum, non fiet unquam" (xx. 32).
[4] Ex his patet quod tota vita hominis intelligatur per "cor et spiritum;" et quia tota vita ejus se refert ad haec bina, nempe ad bonum et verum, et in spirituali sensu ad amorem et fidem, ideo per "cor et spiritum" illae binae vitae hominis intelliguntur. Inde quoque est quod "cor et spiritus" significent voluntatem et intellectum hominis, quoniam hae binae facultates apud hominem faciunt omnem vitam ejus; alibi quam in illis non est vita homini: causa est, quia voluntas est receptaculum boni et ejus amoris aut mali et ejus amoris, ac intellectus est receptaculum, veri (2)et ejus fidei aut falsi et ejus fidei; ac, ut dictum est, omnia apud hominem se referunt ad bonum et verum aut ad malum et falsum, et in spirituali sensu ad amorem et fidem (videatur Doctrina Nova Hierosolymae, n. 28-35). Quod per "spiritum," cum de homine, significetur verum aut falsum, et ex uno aut altero vita ejus, est quia per "spiritum" proprie intelligitur spiritus qui est in homine et cogitat, et is (3)cogitat vel ex veris vel ex falsis. Sed, ut mox supra dictum, sunt duo quae faciunt vitam hominis, intellectus et voluntas; vita intellectus est cogitare ex veris aut falsis, et vita voluntatis est afficere seu incendere amore illa quae intellectus cogitat: hae binae vitae hominis correspondent binis vitis corporis ejus, quae sunt vita respirationis pulmonis, et vita pulsus cordis; per hanc correspondentiam unitus est spiritus corpori apud hominem (videatur supra, n. 167; et in opera De Caelo et Inferno, n. 446, 447);
[5] quia talis correspondentia est, ideo spiritus dicitur a vento tam in lingua originali, quam in pluribus aliis linguis; quare etiam exspirare exprimitur per "emittere spiritum," et hoc quoque in Verbo: - Ut apud Davidem, "(4)Collegi spiritum eorum, exspiravit" (Psalm. civ. 29);
apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih ossibus aridis, "Ecce Ego adducens spiritum in vos, ut Vivatis:... et dixit Dominus Jehovih, A quatuor ventis veni spiritus, et inspira in occisos hos;... et Venit in eos spiritus, et revixerunt" (xxxvii. 5, 9, 10);
in Apocalypsi, Duo testes occisi a bestia ascendente ex abysso, "sed post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut consisterent super pedes suos" (xi. 7, 11);
apud Lucam, Jesus apprehendens manum puellae mortuae, "(vocavit,) dicens, Puella surge; reversus itaque est spiritus ejus, et surrexit ex templo" (viii. 54, 55).
[6] Ex his intellectis constare potest quid per "Spiritum," cum de homine, significatur plurimis in locis in Verbo; ex quibus haec solum velim afferre: - Apud Johannem, "Nisi quis fuerit generatus ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei... ventus quo vult spirat. et sonum ejus audis, sed nescis unde venit et quo vadit; sic est omnis qui generatus est ex spiritu" (iii. 5, 8);
apud eundem, Dominus inspiravit in discipulos, et dixit, "Accipite Spiritum Sanctum" (xx. (1)22);
in Libro Genseos, "Jehovah... inspiravit in nares hominis animam vitarum" (ii. 7);
praeter alibi.
[7] Quod "spiritus" in spirituali sensu significet verum, ac vitam hominis ex illo, quae est intelligentia, patet manifeste ab his locis: - Apud Johannem, "Venit hora et nunc est, quando Veri adoratores adorabunt Patrem in| |spiritu et veritate" (iv. 23);
apud Danielem, "In illo erat spiritus excellens, scientiae et intelligentiae Audivi de te, quod spiritus Dei in te, et lux, et intelligentia et sapientia excellens inveniatur in te" (v. 12, 14);
apud Mosen, "Tu loqueris ad omnes sapientes corde, quos implevi spiritu sapientiae" (Exod. xxviii. 3);
apud Lucam, Johannes "crevit et corroboratus est spiritu" (i. (2)80);
et de Domino, Jesus "puer Crevit, et corroboratus est spiritu, et impletus sapientia" (ii. 40).
[8] Quum notum est quid significat "spiritus" apud hominem, sciri potest quid significat spiritus cum dicitur de Jehovah seu Domino, cui tribuuntur omnia quae homini, sicut facies, oculi, aures, brachia, manus, ut et cor et anima, ita quoque spiritus, qui in Verbo vocatur "Spiritus Dei," "Spiritus Jehovae," "Spiritus narium Ipsius," "Spiritus oris Ipsius," "Spiritus veritatis," "Spiritus sanctitatis," et "Spiritus Sanctus." Quod per illum intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, constat ex pluribus locis in Verbo. Causa quod Divinum Verum procedens a Domino sit Spiritus Dei, est quia omnis vita hominibus inde est, ac vita caelestis illis qui Divinum illud Verum fide et vita recipiunt. Quod id sit Spiritus Dei, Dominus Ipse docet: - Apud Johannem, "Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et Vita sunt" (vi. 63);
apud Esaiam, "(1)Exibit Virga de trunco Jischaji:... quiescet super Eo spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et virtutis" (xi. 1, 2);
apud eundem, "Dedi spiritum meum super Illum, judicium gentibus proleret" (xlii. 1);
apud eundem, "Venturus sicut flumen, spiritus Jehovae signum inferet in Ipsum" (lix. 19);
apud eundem, "Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus" (lxi. 1);
(et alibi,) "Quem misit Pater, Verba Dei loquitur; non ex mensura dedit Deus spiritum" (Joh. iii. 34);
haec de Domino.
[9] Quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum procedens a Domino, constare potest apud Johannem, "Ego Veritatem vobis dico, prodest vobis ut Ego abeam; si non abivero, Paracletus non veniet ad Vos; si vero abivero, mittam illum ad vos:... quum venerit ille Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem: non loquetur a semet Ipso,... sed ex meo accipiet et annuntiabit vobis" ((1)xvi. 7, 13, 14);
quod "Paracletus" hic sit Divinum Verum procedens a Domino, manifeste patet, nam dicitur quod Ipse Dominus "veritatem" illis dixerit, et cum abiverit, missurus sit Paracletum "Spiritum veritatis," qui ducturus illos "in omnem veritatem," et quod "Ille non loquetur a semet ipso," sed quod a Domino. Dicitur "ex meo accipiet," quia Divinum Verum procedit ex Domino, et procedens dicitur "meum," Ipse enim Dominus est Divinus Amor, et procedens ab Ipso est Divinum Verum, ita est suum (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 139, 140, et antecedentia ibi; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 307): quod exire et procedere intelligatur per "mitti" et "mittere," videatur in Arcanis Caelestibus (n. 2397, 4710, 6831, 10561); similiter hic per "mittam illum ad vos." Quod Paracletus sit Spiritus Sanctus patet apud Johannem, "Paracletus Spiritus Sanctus Ille vos docebit omnia" (xiv. 26);
[10] apud eundem, Jesus magna Voce clamavit, dicens, "Si quis sitiverit, Venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis; hoc dicit de spiritu quem accepturi credentes in Ipsum: nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (vii. 37-39);
quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum procedens a Domino, quod tam immediate ab Ipso quam mediate per angelos et Spiritus influit apud hominem, etiam ex his manifeste patet: dicit enim Dominus primum, quod "qui credit in Ipsum, flumina ex ventre illius fluent aquae viventis," et dein hoc dixit de spiritu quem accepturi; "aqua" enim in spirituali sensu significat verum, et "flumina aquae viventis" Divinum Verum a Domino in copia; simile itaque intelligitur per "spiritum" quem accepturi. (Quod "aqua" significet verum, et "aqua vivens" Divinum verum, videatur supra, n. 71.) Et quia Divinum Verum procedit ab Humano Domini glorificato, et non immediate ab Ipso Divino Ipsius, quia hoc in Se ab aeterno fuit glorificatum, ideo dicitur, "Nondum erat Spiritus Sanctus quia Jesus nondum glorificatus erat." Quod "glorificare" sit Divinum facere, et quod Dominus Humanum suum plene glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit per ultimam suam tentationem et victoriam in cruce, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293-295, 300-306).
[11] Mirantur in caelo quam maxime quod homo ecclesiae non sciat quod Spiritus Sanctus, qui est Divinum Verum, procedat ab Humano Domini, et non immediate a Divino Ipsius, cum tamen Doctrina recepta in universo Christiano orbe docet, Sicut Pater etiam Filius est increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus; nemo Eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus. Christus est Deus et Homo; Deus ex natura Patris, et Homo ex natura Matris: sed tametsi est Deus et Homo, usque tamen non sunt duo, sed est unus Christus; est unus, at non ita quod Divinum sit mutatum in Humanum, sed Divinum recepit ad Se Humanum; est prorsus unus, sed non ita quod binae naturae sint commixtae, sed est unica Persona, quia sicut corpus et anima sunt unus homo ita Deus et Homo est unus Christus. (Haec ex Symbolo Athanasii.) Quoniam nunc Divinum et Humanum Domini non sunt duo, sed unica Persona, et sunt unita sicut anima et corpus, sciri potest quod Divinum quod vocatur Spiritus Sanctus exeat et procedat ex Divino Ipsius per Humanum, ita ex Divino Humano, nihil enim quicquam procedere potest a corpore nisi quam ex anima per corpus, quoniam omne vitae corporis est ex ejus anima; et quia sicut Pater ita Filius est increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, et nemo Eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus, sequitur quod Divinum Procedens, quod vocatur Spiritus Sanctus, procedat ab Ipso Divino Domini per Humanum Ipsius, et non a Divino alio quod Pater vocatur; nam docet Dominus quod Pater et Ipse unum sint, ac Pater in Ipso et Ipse in Patre (de quo videatur infra, n. 200). Sed quod plerique in Christiano orbe aliter corde suo cogitent, et inde aliter credant, dixerunt angeli quod hoc inde sit, quia de Humano Domini separato a Divino Ipsius cogitant, quod tamen est contra Doctrinam, quae docet quod Divinum et Humanum Domini non sint duo sed unica Persona, ac unita sicut anima et corpus. Ut hoc sit in Doctrina totius orbis Christiani, provisum est a Domino, quia hoc essentiale ecclesiae est, et essentiale salutis omnium. Quod autem distinxerint Divinum et Humanum Domini in binas naturas, et dixerint quod Dominus sit Deus ex natura Patris, et Homo ex natura matris, erat ex causa quia non noverunt quod cum Dominus plene glorificavit Humanum suum exuerit humanum ex matre, et induerit Humanum ex Patre (secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 295, ostensa sunt. Quod hoc etiam factum sit in Concilio propter Papam ab illis qui ibi tunc, ut pro Vicario Ipsius agnosci posset, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4738).
[12] Quod "Spiritus Dei" sit Divinum Verum, et inde vita spiritualis homini qui illud recipit, patet adhuc ab his locis: - Apud Micham, "Ego impletus sum virtute cum spiritu Jehovae, et judicio" (iii. 8);
apud Esaiam, "Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam, et spiritum meum super semen tuum" (xliv. 3);
apud eundem, "In die illo erit Jehovah Zebaoth... in spiritum judicii sedenti super judicio, et in fortitudinem illis" (xxviii. 5, 6);
apud Ezechielem, "Ut cognoscatis quod... daturus sim spiritum meum in vobis, ut vivatis" (xxxvi|i|. (13,) 14);
apud Joelem, "Effundam spiritum meum super omnem carnem,... et super servos et super ancillas" (iii. (1,) 2 (B.A. ii. 28, 29));
in Apocalypsi, "Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (xix. 10). Quia "Spiritus Dei" significat Divinum Verum, ideo vocatur ille Spiritus oris Jehovae (Psalm. xxxiii. 6);
"Spiritus labiorum" (Esai. xi. 4);
"Halitus Dei" et "spiritus narium" (Thren. iv. 20; Psalm. xviii. 16 (B.A. 15); Hiob iv. 9). Apud Matthaeum, Johannes dixit, "Ego vos baptizo aqua in paenitentiam; qui vero post me venturus ille vos baptizabit spiritu sancto et igne" (iii. 11);
"baptizare" in sensu spirituali significat regenerare; "spiritus sanctus" Divinum Verum; et "ignis" Divinum Bonum. (Quod "baptizare" significet regenerare, videatur (supra,) n. 71; et quod "ignis" bonum amoris, n. 68.)
[13] Ex his nunc constare potest quid intelligitur per Domini verba ad discipulos, "Euntes... baptizate in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti" (Matth. xxviii. (1)19);
"Pater" ibi est ipsum Divinum, "Filius" est Divinum Humanum, et "Spiritus Sanctus" est Divinum procedens quod est Divinum Verum; ita est unum Divinum, et usque Trinum: quod ita sit, Dominus docet apud Johannem, "Ex his cognovistis" Patrem "et vidistis Ipsum;... qui Me videt videt Patrem;... Ego in Patre et Pater in Me est" (xiv. 7, 9, 10).
[14] Quoniam Divinum procedens, quod est Divinum Verum, influit apud homines tam immediate quam etiam mediate per angelos et spiritus, ideo creditum est quod Spiritus Sanctus sit tertia Persona distincta a duabus quae Pater et Filius vocantur; sed asseverare possum quod nemo in caelo sciat aliud Sanctum Divinum quam Divinum Verum procedens a Domino; et quia Divinum Verum communicatur hominibus etiam mediate per angelos, ideo dicitur apud Davidem, "Jehovah Deus... fecit angelos suos spiritus" (Psalm. civ. (1,) 4). Haec nunc allata sunt ut sciatur quod per "septem spiritus" significentur omnia vera caeli et ecclesiae a Domino. Quod "septem spiritus" sint omnia vera caeli et ecclesiae, patet evidentius ab his in Apocalypsi, "Septem lampades ignis ardentes coram throno sunt septem spiritus Dei" (iv.5);
et porro, "In medio seniorum Agnus stans habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei emissi in omnem terram" (v. 6);
quod. "spiritus" ibi non sint spiritus, patet ex eo, quod "lampades" et "oculi Agni" dicantur spiritus; "lampades" significant Divina vera, et "oculi" intellectum veri, et cum de Domino Divinam Ipsius Sapientiam et Intelligentiam (videatur supra, n. 152).