Apocalypse Explained (Tansley) n. 180

Previous Number Next Number See English 

180. (Vers. 29.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." - Quod significet quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt, constat ex illis quae supra (n. 108) dicta et ostensa sunt, ubi similia.

CAPUT III.

|1.| ET Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei et septem stellas: Novi tua Opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es. 2. Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura, non enim inveni tua opera plena coram Deo. 3. Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa, et resipisce: si ergo non vigilaveris, veniam super te tanquam fur, et nescies qua hora veniam super te. 4. Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua, et; ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. 5. Vincens, is vestietur in vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo et coram angelis Ejus. 6. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis. 7. Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit. 8. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia non nullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum. 9. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam ut illi veniant et adorant ad pedes tuos, et sciant quod Ego dilexi te. 10. Quia servasti verbum tolerantiae meae, et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra. 11. Ecce venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. 12. Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo meo, et nomen meum novum. 13. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis. 14. Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium opificii Dei. 15. Novi tua opera, quod nec frigidus sis nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus. 16. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum te evomam ex ore meo. 17. Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus. 18. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. 19. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce. 20. Ecce sto ad Ostium et pulso; si quis audierit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ille Mecum. 21. Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre in throno Ejus. 22. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church