166. (Vers. 23.) "Et filios ejus occidam morte." - Quod significet quod sic falsa exstinguantur, constat ex significatione "filiorum," quod sint vera ecclesiae ex Verbo, et in opposito sensu falsa (de qua sequitur); et ex significatione "occidere morte," quod sit exstinguere; falsa enim separantur et quasi exstinguuntur per tentationes, et per quod homo desistat ab illis, ac fugiat et aversetur illa. Quod "filii" in Verbo significent vera, et in opposito sensu falsa, est quia in spirituali sensu Verbi agitur solum de talibus quae sunt ecclesiae et caeli, et omnia ecclesiae et caeli se referunt ad bona quae amoris et vera quae fidei; inde est, quod nomina consanguinitatum et affinitatum, ut "maritus," "uxor," "filius," "filia," "frater," "soror," "nurus," "gener," et plura, significent spiritualia, quae se referunt ad nativitatem spiritualem quae est regeneratio, et ad conjugium caeleste quod est conjugium boni et veri. Illa quae ex hoc conjugio nascuntur, sunt etiam bona et vera: inde est quod per "filias" in Verbo significentur bona, et per "filios" vera, utraque derivata ex bono quod significatur per "patrem," et ex vero quod significatur per "matrem." (Quod omnia vera et bona, quae apud hominem regeneratum sunt, secundum affinitates spirituales conjuncta sint, et consequentur, videatur n. 2508, 3815, 4121. Quod etiam omnes in caelo consociati sint secundum affinitates spirituales, in opere De Caelo et Inferno, n. 205. Quod "filii" significent vera et affectiones veri, ostensum est in Arcanis Caelestibus, n. 489, 491, 533, 2623, 3373, 4257, 8649, 9807. Quod "filii filiorum" significent vera in ordine successivo, n. 6583, 6584. Quod per "patrem," "matrem," "fratres," "liberos," significentur bona et vera, aut mala et falsa, quae apud hominem, n. 10490. Quod "percutere matrem super filios" sit destruere omnis ecclesiae, n. 4257. Quod Dominus Se dixerit "Filium hominis," quia Ipse erat Divinum Verum, et quia omne verum caeli et ecclesiae ab Ipso procedit, supra, n. 63.)