Apocalypse Explained (Tansley) n. 159

Previous Number Next Number See English 

159. "(1)Quod permittas mulierem Jezabel" - Quod significet jucundum amoris sui et mundi, constat ex significatione "mulieris Jezabel," quod sit ecclesia prorsus perversa; nam per "mulierem" in Verbo significatur ecclesia (videatur n. 252, 253, 749, 770, 6014, 7337, 8994), hic ecclesia Perversa; et quia omnis perversio ecclesiae existit ex binis amoribus, nempe ex amore sui et amore mundi, inde per "Jezabel" significatur illorum amorum jucundum. Vocatur ecclesia in qua regnant illi amores "mulier Jezabel," ex eo quod per Isabelem uxorem Achabi in Verbo repraesentabatur illorum amorum jucundum, et per id perversio ecclesiae; omnia enim quae in Verbo, etiam Historico, scripta sunt, repraesentativa sunt talium quae ecclesiae (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 249-266). Quod omnis perversio ecclesiae ex illis binis amoribus, dum regnant super amores caelestes, existat, est quia illi bini amores prorsus oppositi sunt binis amoribus qui faciunt caelum et ecclesiam, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum, et quia ex illis binis amoribus existunt omnia mala et inde falsa. (Quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 59, 61, 65-83; et in opere "Caelo Inferno, n. 252, 396, 399, 400, 486, 551-565, 566-575.)

[2] Quod Isabel uxor Achabi repraesentaverit illa quae dicta sunt, videbitur in nunc sequentibus; hic primum de jucundis amorum aliquid dicetur. Unusquisque homo talis est qualis ejus amor, et omne jucundum vitae ejus est ex suo amore; quicquid enim amori ejus favet, hoc percipit jucundum, et quicquid amori ejus adversatur, hoc percipit injucundum; quapropter sive dicatur quod homo sit qualis ejus amor, sive dicatur quod homo talis sit quale est ejus vitae jucundum, idem est. Qui itaque sunt amores sui et mundi, hoc est, apud quos illi amores regnant, illi non habent aliud vitae jucundum, seu aliam vitam quam vitam infernalem; nam amores illi, seu jucunda vitae ex illis, quae perpetua sunt, vertunt omnes cogitationes et intentiones illorum ad se et ad mundum; et quantum vertunt illas ad se et ad mundum, tantum immergunt illas proprio hominis, quod ei ex hereditario est, ita simul in omnis generis mala; et quantum cogitationes et intentiones hominis vertuntur ad proprium ejus hereditarium, quod in se non est nisi quam malum, tantum avertuntur a caelo: nam interiora hominis quae ejus mentis sunt, hoc est, quae ejus cogitationis et intentionis, seu ejus intellectus et voluntatis, actualiter vertuntur ad amores suos, deorsum, hoc est, ad se, ubi amor sui et ejus jucunda regnant; et extrorsum, hoc est a caelo ad mundum, ubi amor mundi et ejus jucunda regnant. Aliter vero cum homo super omnia amat Deum, et proximum sicut se ipsum: tunc Dominus vertit interiora quae sunt mentis hominis, seu cogitationis et intentionis ejus, ad Se; ita avertit illas a proprio ejus, et elevat; et hoc praeter quod homo aliquid de eo sciat. Inde est quod spiritus hominis, qui est ipse homo, post solutionem a corpore actualiter vertatur ad amorem suum, quia is facit jucundum vitae ejus, hoc est, vitam ejus. (Quod omnes spiritus actualiter ad amores suos vertantur, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142-145, 151, 253, 272, 510, 548, 552, 561; et supra, n. 41.)

[3] Hoc aliquantum illustrari potest ex eo, quod omnia minima corporis se vertant ad centrum commune nostri orbis, quod centrum gravium vocatur; et quod inde sit quod homines, ubicunque sunt, etiam qui in opposito versu et antipodes vocantur, insistant pedibus: at hoc centrum gravium est modo centrum gravium in Natura; verum centrum gravium aliud est in mundo spirituali; hoc determinatur apud hominem ex amore in quo est, deorsum si ei amor infernalis est, et sursum si amor ei caelestis est; et quo amor hominis determinatur, eo quoque cogitationes et intentiones ejus; nam hae sunt in spirituali mundo, et a viribus quae ibi, aguntur.

[4] Ex his nunc constare potest quod perversio ecclesiae, quae per "mulierem Jezabel" significatur, apud homines unice sit ex amoribus sui et mundi; quoniam hi vertunt interiora hominis, quae mentis ejus sunt, deorsum, et sic avertunt a caelo. Perversio ecclesiae apud homines dicitur, quia ecclesia est in homine, sicut caelum est in angelo: omnis ecclesia constituitur ex illis qui ecclesiae sunt, et non ab aliis tametsi natis ubi ecclesia est; hoc manifeste sciri potest ex eo, quod amor et fides faciant ecclesiam, ac amor et fides erunt in homine, proinde etiam ecclesia. (Quod caelum sit in angelo, et quod ecclesia in homine, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 33, 53, 54, 57, 454: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 232, 233, 241, 245, 246.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church