155. "Et ministerium et fidem." - Quod significet bonum et verum ibi, constat ex significatione "ministerii," quod sit bonum (de qua sequitur), et ex significatione "fidei," quod sit verum. Causa quod "fides" significet verum est quia verum est fidei et fides est veri. Quod "ministerium" significet bonum, est quia "ministerium" in Verbo dicitur de bono: inde est quod functio Aharonis, filiorum ejus, et Levitarum, dicta fuerit "ministerium," et in genere functio sacerdotum; et quod per "ministrare" Jehovae seu Domino, intelligatur colere Ipsum ex bono amoris. Inde patet quod "ministerium" se referat ad "opera," et "fides" ad "charitatem," de quibus mox supra, ubi dictum est, "Novi opera tua et charitatem:" nam fides et charitas unum faciunt; ubi enim non charitas ibi nec fides (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 108-122; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-40).
[2] Quod "ministerium" et "ministrare" in Verbo dicatur de bono amoris, constare potest a sequentibus locis: - Apud Davidem, Jehovah "facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem" (Psalm. civ. 4);
quod Jehovah faciat "angelos suos spiritus" est quod recipientes Divini Veri (videatur supra, n. 130(a)); quod faciat "ministros suos ignem flammantem" est quod recipientes Divini Boni, nam per "ignem flammantem" significatur bonum amoris (videatur supra, n. 68): inde patet quod per "ministros" intelligantur illi qui in bono amoris sunt.
[3] Apud eundem, "Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius facientes voluntatem Ipsius" (Psalm. ciii. (1)21);
"exercitus" Jehovae dicuntur qui in veris sunt (videatur n. 3448, 7236, 7988, 8019) "ministri" qui in bonis, quare dicitur "facientes voluntatem Ipsius;" "facere voluntatem" Domini est ex bono amoris, nam omne bonum se refert ad voluntatem, sicut omne verum ad intellectum.
[4] Apud Esaiam, "Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri" (lxi. 6);
sacerdotes vocantur "ministri," quia illi repraesentabant Dominum quoad bonum amoris; inde est (quod) qui in bono amoris sunt, in Verbo dicantur "sacerdotes" (videatur n. 2015, 6148, 9809, 10017); ex eo etiam est quod dicantur "ministri Dei;" inde est quod functio Aharonis et filiorum ejus dicatur "ministerium," et quoque functio Levitarum sacerdotum; et quod intrare in tentorium conventus et fungi ibi ministerio, et quoque accedere ad altare et ibi fungi ministerio, dicatur "ministrare." (Videatur Exod. xxviii. 35; cap. (2)xxx. 20: Num. viii. 15, 19, 24-26.) Et apud Jeremiam, "Foedus meum irritum fiet. .. . cum Levitis sacerdotibus ministris meis" (xxxiii. 21). (Quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad Bonum Amoris, videatur n. 9806, (3)9946, 10017: quod etiam in genere sacerdotes, n. 2015, 6148: quod inde per "sacerdotium" in Verbo significetur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, n. 9806, 9809.)
[5] Sunt duo regna in quae totum caelum distinctum est, unum in quo angeli qui in bono amoris caelestis sunt, alterum in quo sunt angeli qui in bono amoris spiritualis seu in charitate. Regnum caeleste Domini vocatur "sacerdotium" Ipsius, et regnum spirituale vocatur "regium" Ipsius (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 24, 226). De illis qui in regno caelesti dicitur "ministrare," at de illis qui in regno spirituali sunt dicitur "servire." Inde patet quid per "ministrare" et "ministrum," et quid per "servire" et "servum" significatur in sequentibus his locis: -
Jesus dixit discipulis, "Quisquis voluerit esse magnus, esse debet vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debet vester servus: sicut Filius hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret" (Matth. xx. 16-18; cap. xxiii. 11, 12: Marc. ix. 35: Luc. xxii. 24-27);
Jesus dixit, "Si quis ministraverit Mihi, sequitor Me; tunc ubi Ego sum, etiam minister meus erit; immo si quis Mihi ministraverit, honorabit eum Pater" (Joh. xii. 26);
Jesus dixit, "Beati servi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes; dico vobis quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (Luc. xii. 37):
apud Esaiam, "Filii alienigenae, qui adhaerent Jehovae ad ministrandum Illi, et ad amandum nomen Jehovae" (lvi. 6):
quia "ministrare" praedicatur de bono amoris, ideo dicitur "ad ministrandum Jehovae, et ad amandum;" ac ideo dicitur de Domino quod Ipse "ministraturus." Ex his nunc constare potest quod per "ministerium" significetur omne quod fit ex bono amoris, ita bonum amoris.