137. "Et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis, qui occisus apud vos." - Quod significet in eo tempore et statu quo odio habentur omnes qui Dominum Humanum Domini profitentur, constat ex significatione "diei" quod sit tempus et status (de qua n. 23, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 10656); inde "in diebus in quibus," significat in eo tempore et statu: ex significatione "Antipatis martyris mei fidelis," quod sint qui profitentur Divinum Humanum Domini (de qua sequitur); et ex significatione "occidi," quod sit odio haberi. Quod "occidi" sit odio haberi, est quia qui odio habet is perpetuo occidit, non aliud gerit animo ac vult quam occidere, et quoque occideret nisi inhiberent leges; hoc latet in odio; quapropter qui odio habet proximum, in altera vita, quando ei vincula externa auferuntur, continue spirat necem alterius; hoc mihi testatum factum est multa experientia.
[2] Quod "Antipas martyr fidelis" significet illos qui odio habentur propter agnitionem Divini Humani Domini, est quia Antipas quidam eo tempore ideo occisus est; quapropter per illum intelliguntur omnes qui ideo odio habentur: sicut per "Lazarum," qui projectus ad vestibulum divitis et desideravit saturari micis ex mensa ejus cadentibus, intelliguntur omnes quos Dominus amat quia desiderant vera ex affectione spirituali (videatur supra, n. 118). Quod Dominus amaverit quendam dictum Lazarum, quem etiam exsuscitavit a mortuis, patet apud Johannem (cap. xi. 3, 5, 36); et quod accubuerit cum Domino ad mensam (cap. xii.); propterea "Lazarus" dictus est a Domino, qui voluit saturari micis cadentibus e mensa divitis, per quod significatur desiderium ad vera ex affectione spirituali (ut supra, n. 118, ostensum est). Sicut nominatus est "Lazarus" propterea, ita "Antipas" quia martyr factus ob nomen Domini, hoc est, ob agnitionem Divini Humani Ipsius.
[3] Quod illi odio habeantur ab omnibus illis qui non cogitant de Divino Domini simul cum de Humano Ipsius, non Sciri potest ex illis qui in mundo sunt, sed ex iisdem in altera vita; omnes illi ibi flagrant tanto odio contra illos qui solum Dominum adeunt ut paucis describi non possit; nihil potius cupiunt quam occidere illos. Causa est, quia omnes qui in infernis sunt, contra Dominum sunt, et omnes qui in caelis sunt, cum Domino sunt; et illi qui ab ecclesia sunt, et non agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, unum agunt cum infernis; inde est illis tantum odium. Illis saepius dictum est quod male faciant, quia sciunt ex Verbo, Quod Domino sit omnis potestas in caelis et in terris (Matth. xxviii. 18);
ita quod sit Deus caeli et terrae:
Tum quod Ipse sit via, veritas et vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6);
Ut et quod qui videt Dominum videat Patrem, quia Ipse in Patre et Pater in Ipso (Joh. xiv. 7-11);
Et quod nemo speciem Patris viderit, nec vocem Ipsius audiverit; et quod solus Dominus qui in sinu Ipsius, et qui unum cum Illo (Joh. |i|. 18; cap. v. 37;) (Praeter plura):
quibus auditis avertunt se, non enim possunt negare; sed offenduntur, et spirant usque necem omnium profitentium Dominum, ut prius, ex causa quia odium illis est insitum (videatur supra, n. 114).
[4] Quod illi odio habituri sint omnes propter Dominum, praedixerat Dominus quibusdam in locis: - Ut apud Matthaeum, In consummatione saeculi "tradent vos in afflictionem, et occident vos, et eritis odio habiti ab omnibus (gentibus) propter nomen meum" (xxiv. 9, 10);
Apud Johannem, Jesus dixit, "Si mundus vos odit, scite quod Me prius quam vos oderit:... si Me persecuti sunt, etiam vos persequentur;... haec omnia facient Vobis propter nomen meum" (xv. 18-25);
et praeter haec videantur loca supra (n. 122) ex Verbo allata. Haec dicta sunt, ut sciatur quod per "Antipas martyr meus fidelis, qui occisus apud vos," intelligantur qui odio habentur quia Divinum Humanum Domini profitentur.