1223. "Nam byssinum justitiae sanctorum."- Quod significet quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui credunt in Dominum, constat ex significatione "byssini," quod sint vera ex Verbo (de qua mox supra, n. 1222); ex significatione "justitiarum," quod sint bona amoris, et inde bona vitae (de qua (supra); n. 204(b), 1199); et ex significatione "sanctorum," quod sint qui in veris ex bono a Domino sunt (de qua (supra), 204, 325(a), 973), ita quoque qui credunt in Dominum.
[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).) (4.) Consequenter, quod sicut vita est in singulis et singularissimis hominis, et cognoscit omnem illorum statum, ita Dominus est in singularis et singularissimis angelorum caeli et hominum ecclesiae.- Quod vita sit in singulis et singularissimis hominis, est quia tot varia et diversa in homine, quae vocantur membra, organa et viscera, ita unum faciunt, ut homo non sciat aliter quam quod sit simplex et non compositus. Quod vita sit in singularissimis hominis, patet ex eo, quod homo ex vita sua videat, audiat, odoret et gustet; quod non fieret, nisi organa illorum sensuum ex vita animae hominis etiam viverent: tum ex eo, quod universa superficies corporis sensu tactus polleat; vita est quae facit illum sensum, et non cutis absque vita: patet etiam ex eo, quod omnes musculi sub cute stent sub arbitrio vitae voluntatis et intellectus hominis, et ad nutus eorum moveantur, ita non solum manus et pedes, ac universum corpus, sed etiam lingua, labra, facies cum toto capite: haec et illa non possunt moveri a solo corpore, sed a vita ex voluntate et intellectu, simul cum vita in illis membris: simile est cum omni viscere in corpore; unumquodvis ibi fungitur suo officio, et obsequiose agit secundum leges ordinis illis inscripti; sed hoc agit vita, homine inscio, per motum in singulis ex corde et pulmone, et per sensum in singulis ex cerebello.
[3] Quod vita sit in singulis et singularissimis hominis, est quia forma animalis, de qua supra actum est, est ipsa forma vitae; vita enim ex primo suo fonte, qui est Sol caeli seu Dominus, est perpetuo in conatu formandi sui similitudinem et imaginem, hoc est, hominem, et ex homine angelum; quare ex ultimis, quae creavit, adjungit sibi conformia, per quae sit homo, in quo vivat. Inde patet quod vita sit in singulis et singularissimis hominis; et quod pars, immo particula, in qua non vita est, fiat mortua et dissocietur. Nunc quia homines et angeli non sunt vitae, sed modo recipientes vitae a Domino, ac universum caelum cum ecclesia coram Domino est sicut unus Homo, patet quod Dominus sit vita illius hominis, hoc est, caeli et ecclesiae, et quoque quod sit omnipraesens et omniscius in singulis et singularissimis angelorum caeli et hominum ecclesiae. Quia universum caelum cum ecclesia coram Domino est sicut unus homo, ex arbitrio magnus aut parvus, sicut gigas aut sicut infans, patet quod vita seu spirituale quod procedit a Domino non sit in spatio aut extensa apud angelos caeli et apud homines ecclesiae; consequenter quod ex ideis removenda sint spatia et tempora, ut comprehendatur Domini omnipraesentia et omniscientia apud omnes et singulos.