Apocalypse Explained (Tansley) n. 1219

Previous Number Next Number See English 

1219. "Quia venerunt nuptiae Agni."- Quod significet conjunctionem Domini cum ecclesia, constat ex significatione "nuptiarum," quod sit conjunctio (de qua sequitur); et ex significatione "Agni," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua (supra), n. 314). Dicuntur "nuptiae Agni," quia conjunctio Domini cum ecclesia est conjunctio Divini Humani Ipsius cum illa: non enim potest dari aliqua conjunctio immediata cum Divino Ipsius quod vocatur Pater, hoc enim non recipi potest, est enim supra omnem ideam cogitationis hominum, et quoque angelorum; non ita cum Divino Humano, hoc enim cogitari potest: inde est quod dicantur nuptiae "Agni," et non nuptiae Domini Dei.

[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).) Quoniam similia in caelo sunt quae in nostro mundo, ideo etiam in caelis sunt spatia et tempora; sed spatia ibi, sicut ipsae terrae et quae super illis, sunt apparentiae; apparent enim secundum status angelorum, ac spatiorum extensiones et distantiae secundum similitudines et dissimilitudines statuum: per status intelliguntur status amoris et sapientiae, aut affectionum et inde cogitationum, qui multiplices et varii sunt; secundum illos distant societates angelicae in caelis, et quoque distant caeli ab infernis, ut et horum societates inter se. Datum est videre quomodo similitudo status conjungit, et extensionem spatii seu distantiam contrahit, et quomodo dissimilitudo separat, ac extensionem spatii seu distantiam producit; possunt illi ibi qui ad visum distant milliare momento adesse, cum excitatur amor unius ad alterum, ac vicissim illi qui colloquuntur possunt momento ad milliare separari, cum excitatur odium.

[3] Quod spatia in mundo spirituali sunt modo apparentiae etiam patuit mihi ex eo, quod praesentes mihi facti sunt plures qui e terris longinquis fuerunt, ut qui ex regnis Europae variis, ex Africa et India, tum etiam incolae planetarum, et tellurum dissitarum. Sed tamen usque spatia in caelis apparent similiter extensa quemadmodum spatia nostrae telluris; verum quia spatia ibi ex sola origine spirituali, et non simul naturali, sunt, ac inde apparent secundum status angelorum, ideo angeli non possunt habere ideam spatiorum, sed pro illis ideam suorum statuum: nam quando mutabilia sunt, fit idea illorum ex origine quae est spiritualis, ita ex similitudine et dissimilitudine affectionum et inde cogitationum.

[4] Simile est cum temporibus, nam sicut spatia ita sunt tempora; progressiones enim per spatia sunt etiam progressiones per tempora. Quod haec quoque sint apparentiae statuum, est quia Sol caeli, qui est Dominus, non ibi per circumlationes et per progressiones facit dies et annos, sicut apparet sol mundi facere; quare in caelis est perpetua lux, et perpetuum Ver; inde tempora ibi non sunt fixa, stata et mensurabilia: nunc quia illa quoque variantur secundum status affectionum et inde cogitationum, sunt enim brevia et contracta in affectionum jucundis, ac longa et producta in affectionum injucundis, ideo angeli nec habere possunt ideam temporis ex apparentia, sed ideam statuum ex origine ejus. Ex his patet quod nulla idea spatii et temporis sit angelis in caelo, sed de illis idea spiritualis, quae est idea status.

[5] Sed idea status, et inde idea apparentiae spatii et temporis, non datur nisi quam in ultimis creationis ibi, et ex illis: ultima creationis ibi sunt terrae, super quibus habitant angeli; ibi apparent spatia et tempora, et non in ipsis spiritualibus, a quibus creata sunt ultima; immo nec in ipsis affectionibus angelorum, nisi cogitatio ex illis pervadat ad ultima. Aliter vero in naturali mundo, ubi spatia et tempora sunt fixa, stata et mensurabilia, et ideo intrant in cogitationes hominum, ac finiunt illas, et distinguunt a spiritualibus angelorum. Ex eo primum est quod homo aegre possit comprehendere omnipraesentiam et omniscientiam DiVinam; nam si illas vult comprehendere, potest labi in errorem quod Deus sit intimum Naturae, et sic omnipraesens et omnisciens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church