Apocalypse Explained (Tansley) n. 1182

Previous Number Next Number See English 

1182. [Vers. 21.] "Et sustulit unus angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare." --Quod significet confirmationes doctrinae illorum ex Verbo cum illis conjectas in infernum, constat ex significatione "angeli robusti," quod sit Divinum Verum in sua potentia (de qua [supra], n. 130, 200, 302, 593, 800); ex significatione "lapidis molaris," quod sit confirmatio veri ex Verbo, et quoque confirmatio falsi ex illo (de qua sequitur); et ex significatione "projicere in mare," quod sit in infernum cum illis; quod per "mare" etiam significetur infernum, videatur [supra] (n. 537 [a], 538). Quod "lapis molaris" significet confirmationem ex Verbo in utroque sensu, est quia "triticum" significat bonum, et "simila" verum ejus; inde per "lapidem molarem," per quem molitur triticum in similam, seu hordeum in farinam, significatur productio veri ex bono, aut productio falsi ex malo, ita quoque confirmatio veri aut falsi ex Verbo; ut quoque constare potest a sequentibus locis: --Apud Jeremiam, "Abrogabo ex illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae" (xxv. 10);

describitur etiam ibi gaudium caeli et ecclesiae, et per "vocem gaudii" significatur exultatio cordis ex bono amoris, et per "vocem laetitiae" significatur glorificatio animae ex veris fidei, nam "gaudium" in Verbo dicitur de bono, ac "laetitia" de vero; per "vocem molarum" significatur simile quod per "vocem gaudii," et per "lucem lucernae" significatur simile quod per "laetitiam," nempe ex vero fidei; quod "vox molarum" significet gaudium cordis ex bono amoris, est quia mola comminuit triticum in similam, ac per "triticum" significatur bonum amoris, et per "similam" verum ex illo bono.

[2] Similia dicuntur in hoc capite Apocalypseos, nempe, "Vox molae non audietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit in te amplius, et vox sponsi et vox sponsae non audietur in te amplius" (vers. 22, 23);

quae verba mox explicanda sunt. Apud (2)Esaiam, "Sume molam et mole farinam,....revela femur transiens flumina" (xlvii. 2):

haec de Babele et Chaldaea, et per "sumere molam," et "molere farinam," significatur ex malo producere falsa, et haec per Verbum confirmare; et per "revelare femur transiens flumina" significatur adulterare bona per ratiocinia. In Threnis, "Juvenes ad molendum abduxerunt, et pueri in ligno corruunt" (v. 13):

"abducere juvenes ad molendum," significat adigere illos qui in intellectu veri potuerunt esse ad falsificandum vera; "pueri in ligno corruunt," significat adigere illos qui in voluntate boni potuerunt esse ad adulterandum bona; "molere" est falsificare vera, seu confirmare falsa per Verbum, "lignum" est bonum. Apud Mosen, "Non in pignus (3)accipies molam aut molarem, nam animam ille accipit in pignus" (Deutr. xxiv. 6):

hoc fuit inter leges illorum, quarum omnes correspondebant spiritualibus: quod "non in pignus acciperent molam aut molarem," in spirituali sensu significabat quod non alicui auferrent copiam ex bono intelligendi vera, ita quod non deprivarent aliquem bonis et veris; quia illa significabantur, ideo dicitur, "Animam ille accipit in pignus," per quod significatur quod sic spiritualiter pereat. Apud eundem, "Morietur....usque ad primogenitum ancillae quae post molam" (Exod. xi.5):

per "primogenitum ancillae quae post molam," significantur primaria fidei naturalis hominis, quae falsificata.

[3] Apud Matthaeum, In consummatione saeculi "erunt duae molentes..., una assumetur, altera derelinquetur" (xxiv. 40, 41):

"consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae: per "duas molentes" intelliguntur qui confirmant se in veris et qui confirmant se in falsis ex Verbo; illi qui confirmant se in veris intelliguntur per illam "quae assumetur;" et illi qui se confirmant in falsis per illam "quae derelinquetur." Apud Evangelistas, Jesus dixit, "Qui scandalizaverit unum parvorum..credentium in Me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris" (Matth. xviii. 6; Marc. ix. 42; Luc. xvii. 2):

per "scandalizare unum parvorum credentium in Jesum," significatur pervertere illos qui agnoscunt Dominum; per "expedire ut suspendatur mola asinaria ad collum," significatur quod melius sit ei ut non sciverit aliquod bonum et verum, sed malum et falsum; hoc est "mola asinaria;" et "suspendi ad collum" est interceptio ne sciat bonum et verum: per "demergi in profundum maris," significatur dejici in infernum; quod hoc expediat, est quia scire bona et vera ac pervertere illa est profanare. Quid intelligitur per quod Moses combusserit vitulum, et commoluerit usque in pollinem, ac sparserit super facies aquarum, et bibere fecerit filios Israelis (Exod xxxii. 20; Deutr. ix. 21), videatur explicatum in Arcanis Caelestibus (n. 10462-10466).

[4] (Continuatio.) Nunc aliquid dicetur de loquela spirituum cum homine. Creditur a multis quod homo a Domino doceri possit per spiritus secum loquentes; sed qui hoc credunt et volunt, non (1)sciunt quod id cum periculo animae illorum conjunctum sit. Homo, quamdiu in mundo vivit, in medio spirituum quoad suum spiritum est, et tamen non sciunt spiritus quod apud hominem sint, nec homo quod cum spiritibus sit: causa est, quia conjuncti sunt quoad affectiones voluntatis immediate, et quoad cogitationes intellectus mediate; homo enim cogitat naturaliter, spiritus autem cogitant spiritualiter; ac cogitatio naturalis et spiritualis non aliter unum faciunt quam per correspondentias, et unum per correspondentias facit ut alter non sciat aliquid de altero. Ut primum autem spiritus incipiunt loqui cum homine, e statu suo spirituali in naturalem hominis veniunt, et tunc sciunt quod sint apud hominem, et se conjungunt cum cogitationibus ejus affectionis, et ex illis cum illo loquuntur; non in aliud possunt intrare, similis enim affectio et inde cogitatio omnes conjungit, ac dissimilis separat. Ex eo est quod spiritus loquens sit in iisdem principiis cum homine, sive sint vera sive sint falsa, et quoque quod excitet illa, et per suam affectionem conjunctam affectioni hominis valide confirmet illa. Inde patet quod non alii spiritus quam similes loquantur cum homine, aut manifeste operentur in hominem, nam manifesta operatio cum loquela coincidit: ex eo est quod non alii quam spiritus Enthusiastici loquantur cum Enthusiastis; tum quod non alii quam spiritus Quaqueriani operentur in Quaqueros, et spiritus Moraviani in Moravianos; similiter foret cum Arianis, cum Socinianis, et cum haereticis aliis.

[5] Omnes spiritus cum homine loquentes, non sunt alii quam qui homines fuerunt in mundo, et tunc tales; quod ita sit, datum est per experientias nosse. Et quod ridiculosum est, cum homo credit quod Spiritus sanctus loquatur cum illo, aut operetur in illum, etiam spiritus credit se Illum esse; hoc commune est apud spiritus Enthusiasticos. Ex his patet periculum in quo homo est qui loquitur cum spiritibus, aut qui operationem eorum manifeste sentit. Homo nescit qualis sua affectio est, num bona vel mala, et cum quibus aliis conjuncta est; et si ei fastus propriae intelligentiae est, spiritus favet omni, cogitationi quae inde est; similiter si alicui est favor principiorum incensus ex igne quodam, qui datur apud illos qui non in veris sunt ex genuina affectione; cum spiritus ex simili affectione cogitationibus seu principiis hominis favet, tunc ducit unus alterum, sicut caecus caecum, dum uterque cadit in foveam. Pythonici olim tales fuerunt, et quoque magi in Aegypto et in Babele, qui propter loquelam cum spiritibus, ac propter operationem illorum in se manifeste sentitam, sapientes dicti sunt; sed per id cultus Dei in cultum daemonum conversus est, et ecclesia periit: quamobrem talia commercia filiis Israelis sub poena mortis interdicta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church