Apocalypse Explained (Tansley) n. 1177

Previous Number Next Number See English 

1177. "Quia una hora devastati (1)sunt," --Quod significet super jacturam et exitium omnium, nempe, lamentationem, constat ex illis, quae supra (n. 1136., 1168) explicata sunt, ubi similia. (Continuatio.) (1.) Quod Dominus neminem immediate doceat, sed mediate per illa quae apud hominem sunt ex auditu et visu, sequitur ex supradictis; quibus addendum est quod immediata revelatio non detur, nisi quae data est in Verbo, et qualis illa est apud Prophetas et Evangelistas, et in Historicis; illa talis est ut unusquisque possit doceri secundum sui amoris affectiones, et inde sui intellectus cogitationes, perparum illi qui non in bono sunt quoad vitam, multum autem illi qui sunt; hi docentur per illustrationem a Domino.

[2] Illustratio talis est: influit lux conjuncta calori per caelum a Domino; calor illo qui est Divinus Amor, afficit voluntatem, unde homini est affectio boni; ac lux illa, quae est Divina Sapientia, afficit intellectum, unde homini est cogitatio veri; ex his binis fontibus, qui sunt voluntas et intellectus, afficiuntur omnia amoris et omnia scientiae hominis, sed excitantur modo illa quae subjecti sunt, et sistuntur praesentia. Ita fit illustratio per Verbum a Domino, in quo unumquodlibet ex spirituali, quod in illo est, communicat cum caelo, et Dominus influit per caelum, et in id quod tunc sub visu hominis est, ac influxus est continuus et universalis ex singularissimis apud unumquemvis: est comparative sicut calor et lux e sole mundi, quae in omnia et singula telluris operantur, et illa secundum quale seminis illorum et receptionem vegetant; quid non calor et lux ex Divino Sole, ex quibus omnia vivunt? Illustrari per caelum a Domino est illustrari per Spiritum sanctum, nam Spiritus sanctus est Divinum procedens a Domino ut Sole, ex quo est caelum. Inde patet quod Dominus doceat hominem ecclesiae mediate per Verbum secundum voluntatis ejus amorem, qui illi est per vitam, et secundum intellectus ejus lucem, quae illi est inde per scientiam; et quod non dari possit aliter, quia ille est Divinus ordo influxus.

[3] Haec nunc causa est quod Christiana Religio sit divisa in ecclesias, et intra illas in haereses, in communi et in particulari. Illi autem qui extra Christianum orbem sunt, quibus non est Verbum, nec aliter docentur, fit enim per religiosum quod illis est loco Verbi, et quoad partem ex Verbo; religiosum apud Mahumedanos in quibusdam desumptum est ex Verbo utriusque Testamenti; apud alios est religiosum ex Verbo vetusto, quod postea deperditum est; apud quosdam est religiosum ab Ecclesia Antiqua, quae per multum orbis Asiatici extensa fuit, quae similiter ut hodie nostra ecclesia in plures divisa fuit, in qua fuit illud Verbum vetustum. Ex his derivata sunt religiosa plurium gentium, quae tamen apud multos temporis tractu facta sunt idololatrica minus et magis.

[4] Illi, quibus cultus ex illa origine sunt, docentur a Domino mediate per religiosum suum, similiter ut Christiani per Verbum; quod fit, ut dictum est, a Domino per caelum, et inde per excitationem voluntatis et simul intellectus eorum. Sed illustratio per religiosa illa non est sicut illustratio per Verbum; illustratio per religiosa est sicut vespere luna lucente minus aut magis, illustratio autem per Verbum est sicut diu sole lucente a mane ad meridiem, ita quoque minus aut magis. Inde fit quod ecclesia Domini per universum terrarum orbem extensa quoad lucem suam, quae est Divina Sapientia, sit sicut est dies a meridie ad vesperam usque ad noctem; et quoad calorem, qui est Divinus Amor, sit sicut est annus a vere ad autumnum usque ad hiemem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church