Apocalypse Explained (Tansley) n. 1174

Previous Number Next Number See English 

1174. "Dicentes, Quae similis urbi isti magnae?"--Quod significet stuporem quod doctrina et religiosum destructa sint, constat ex significatione "urbis magnae," quae est Babylon, quod sit doctrina et religiosum ejus; "urbs" enim significat doctrinam, et "Babylon" religiosum ejus (ut supra, n. 1134); stupor quod destructa sint, significatur per "clamorem," quo dixerunt, "Quae ei similis est?" et sequitur ex viso fumo combustionis.

[2] (Continuatio.) Quomodo autem Dominus influit, et sic homo ducitur, non aliunde sciri potest quam ex mundo spirituali; est ibi homo quoad spiritum suum, ita quoad affectiones et inde cogitationes suas: hae enim et illae sunt spiritus hominis; ille est qui cogitat ex affectione sua, et non corpus. Affectiones hominis, ex quibus ejus cogitationes sunt, extensionem habent in societates ibi circumquaque, in plures aut pauciores secundum affectionis quantum et quale: intra illas est homo quoad spiritum suum; illis alligatus est sicut funibus extensis, qui circumscribunt spatium ambulationi ejus: tunc sicut ab una affectione in alteram, ita ab una societate in alteram procedit, et in qua est et ubi in illa, est centrum ex quo affectio et ejus cogitatio excurrit ad reliquas societates ut ad peripherias, quae sc in continuo nexu sunt cum affectione centri, ex qua tunc cogitat et loquitur. Homo hanc sphaeram, quae est sphaera affectionum et inde cogitationum ejus sibi comparat in mundo; si malus est in inferno, si bonus est in caelo. Quod ita sit, nescit homo, qua nescit quod talia sint. Per illas societates homo, hoc est, mens ejus, ambulat liber, tametsi vinctus; et ducit illum Dominus; nec facit passum, in quem et a quo non ducit: et dat continue, ut homo non sciat aliter quam quod ex se in plena libertate eat; et licet hoc sibi persuadere, quia ex lege Divinae providentiae est ut feratur homo quo Vult ejus affectio. Si affectio mala est, circumfertur per societates infernales; et si non spectat ad Dominum, infertur in illas penitius et profundius; et usque ducit illum Dominus sicut manu, permittendo, et abducendo quantum ex libero vult sequi: at si spectat ad Dominum, educitur ab illis societatibus successive secundum ordinem et nexum in quo sunt, qui ordo et qui nexus nulli notus est quam soli Domino; et sic fertur per continuos gradus ex inferno sursum versus caelum, et in caelum.

[3] Hoc facit Dominus homine nesciente, quoniam si homo sciret, turbaret continuum progressus istius semetipsum ducendo: satis est ut discat vera ex Verbo, et per Vera quid bona, et ex veris et bonis quid mala et falsa, ob causam ut possit affici veris et bonis, et non affici falsis et malis: potest quidem prius scire mala et falsa quam bona et vera, sed non potest prius videre illa et percipere illa; sic et non aliter homo potest duci ab affectione in affectionem in libero et sicut ex se; ex affectione veri et boni, ducendo, si agnoscit Divinam providentiam Domini in singulis; et ex affectione mali et falsi, permittendo, si non agnoscit illam: tum etiam ut possit intelligentiam affectioni correspondentem recipere, quam recipit quantum ex veris contra mala sicut ex se pugnat. Hoc revelandum est, ob causam quia non scitur quod Divina providentia continua sit, et in singularissimis vitae hominis, et hoc quia nescitur quomodo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church