Apocalypse Explained (Tansley) n. 1170

Previous Number Next Number See English 

1170. [Vers. 17.] "Et omnis gubarnator, et omnis super navibus versans, et nautae, et quotquot mare operantur." --Quod significet omnes qui in sapientia, in intelligentia et in scientia se crediderunt esse, et falsa doctrinae et religiosi istius per ratiocinia ex naturali homine confirmaverunt, constat ex significatione "navium," quod sint cognitiones veri et boni, tum doctrinalia in utroque sensu (de qua [supra]. n. 514); et quia sapientia, intelligentia et scientia sunt ex cognitionibus veri et boni, inde per "gubernatorem" seu "nauclerum" significantur qui in sapientia sunt, per "versantes super navibus" illi qui in intelligentia sunt, et per "nautas" illi qui in scientia; dicitur sapientia, intelligentia et scientia, quia in illo ordine consequuntur apud illos qui ex cognitionibus sapiunt; sapientia est in tertio gradu, intelligentia in secundo, et scientia in primo seu ultimo; quare etiam in eo ordine nominantur in Verbo, ut apud Mosen, "Implevi" Bezaleelem "spiritu Dei, quoad sapientiam,.. intelligentiam et..scientiam" (Exod. xxxi. 3; cap. xxxv. 31):

et ex significatione "operari mare," quod sit confirmare per ratiocinia ex naturali homine, et hic confirmare falsa doctrinae et religiosi istius; per "mare" enim significatur naturalis homo, et per "operari" ibi significatur ratiocinari et per ratiocinia confirmare; proprie per "operari mare" significatur comparare sibi talia per quae lucraturi sint, tum venditare illa, et sic lucrari; sed quia lucrationes supra per "mercatores" et eorum "merces" descriptae sunt, hic per "operari mare" significatur aliud, nempe confirmare per ratiocinia. Quod per "gubernatores" seu "naucleros" significentur sapientes, constare potest apud Ezechielem, "Sapientes" Zidonis et Arvadi "fuerunt naucleri tui: seniores Gebalis et sapientes ejus fuerunt...confirmantes fissuram tuam" (xxv|i|i. 8, 9);

sed haec supra (n. 514 [a]) videantur explicata.

[2] (Continuatio.) Sunt duae facultates vitae apud hominem una vocatur intellectus, et altera voluntas: illae facultates sunt inter se prorsus distinctae, sed creatae ut unum faciant, et cum unum faciunt, vocantur una mens; sed apud hominem sunt primum divisae, postea autem sunt unitae. Distinctae sunt prorsus sicut lux et calor; intellectus enim est ex luce caeli, quae in sua essentia est Divinum Verum aut Divina Sapientia: etiam intellectus apud hominem, dum in mundo est, ex illa luce videt, cogitat, ratiocinatur et concludit; quod ita sit homo nescit, quia non scit aliquid de illa luce et de ejus origine. Voluntas autem est ex calore caeli, qui in sua essentia est Divinum Bonum aut Divinus Amor: etiam voluntas apud hominem, dum in mundo est, ex illo calore amat, ac omne suum volupe et jucundum habet; quod ita sit etiam homo nescit, quia non scit aliquid de illo calore et de ejus origine. Nunc quia intellectus videt ex luce caeli, patet quod ille sit subjectum et receptaculum illius lucis, ita quoque subjectum et receptaculum veri et inde sapientiae: et quia voluntas amat ex calore caeli, patet quod illa sit subjectum et receptaculum illius caloris, ita quoque subjectum et receptaculum boni, ita amoris. Ex his videri potest mani este quod duae illae facultates vitae hominis distinctae sint sicut lux et calor, tum sicut verum et bonum, et sicut sapientia et amor.

[3] Quod illae facultates primum apud hominem divisae sint, percipitur evidenter ex eo, quod homo possit intelligere verum, et ex vero bonum, et approbare quod ita sit, sed usque non vult illud, et ex velle facit illud; intelligit enim quid est verum et inde quid est bonum, dum audit et legit illud, ac ita prorsus intelligit ut postea possit docere illud praedicando et scribendo; at cum apud se est, et ex suo spiritu cogitat, tunc animadvertere potest quod non velit illud, immo quod velit facere contra illud, et quoque quod faciat cum timores non detinent. Tales sunt qui possunt intelligenter loqui, et tamen aliter vivunt; hoc etiam est "videre aliam legem in, suo, et aliam in carne sua;" "spiritus" est intellectus, et "caro" est voluntas. Hoc discidium intellectus et voluntatis percipiunt illi imprimis qui volunt reformari, parum autem reliqui.

[4] Quod hoc discidium detur, est quia intellectus apud hominem non destructus est, sed voluntas est destructa: est enim intellectus comparative sicut lux mundi, ex qua homo potest videre aeque clare tempore hiemis quam tempore aestatis; et voluntas est comparative sicut calor mundi, qui a luce potest abesse, et cum luce potest adesse: abest enim tempore hiemis, et adest tempore aestatis. Sed res talis est, quod nihil destruat intellectum quam voluntas, quemadmodum nihil destruit germinationes telluris quam absentia caloris. Intellectus a voluntate destruitur apud illos qui in malis vitae, quando unum agunt, non autem quando non unum agunt; unum agunt quando homo secum ex suo amore cogitat, at non unum agunt quando ille est cum aliis; quando cum aliis est, tunc celat et sic removet amorem voluntatis suae proprium, quo remoto elevatur intellectus in lucem superiorem.

[5] Sit etiam experientia confirmationi. Audivi quandoque spiritus loquentes inter se, et quoque mecum, tam sapienter ut vix angelus sapientius, et ex eo opinatus sum quod brevi eveherentur in caelum; at post tempus vidi illos cum malis in inferno; quod miratus sum: sed datum est tunc audire illos prorsus aliter loquentes, non cum veris [ut] prius, sed contra illa, ex causa quia nunc erant in propriae voluntatis amore et similiter intellectus, prius autem non in illo. Datum etiam est videre quomodo proprium hominis a non proprio ejus distinguitur; hoc videri potest in luce caeli: proprium residet interius, non proprium autem exterius; et hoc obvelat illud, et quoque abscondit, nec apparet quam dum velamen illud sublatum est, quod fit apud omnes post mortem. Animadverti etiam quod ex illis visis et auditis obstupescerent plures; sed erant illi qui ex loquela et ex scriptis judicant de statu animae hominis, et non simul ex factis quae sunt propriae voluntatis ejus. Ex his patet quod duae illae facultates vitae apud hominem primum divisae sint.

[6] Nunc aliquid dicetur de unitione illarum.--Uniuntur apud illos qui reformantur, quod fit per pugnam contra mala voluntatis; quae cum remota sunt, voluntas boni unum agit cum intellectu veri. Inde sequitur quod qualis est voluntas talis sit intellectus, seu quod idem, quod qualis est amor talis sit sapientia; quod haec talis sit qualis ille, est quia amor voluntatis est esse vitae hominis, et sapientia intellectus est existere vitae inde; quare amor qui est voluntatis format se in intellectu; forma quam ibi accipit est quae vocatur sapientia; nam quia est una essentia utrique, patet quod sapientia sit forma amoris seu amor in forma. Postquam facultates illae per reformationem ita unitae sunt, tunc indies crescit amor voluntatis, et crescit per nutritionem spiritualem in intellectu; habet enim suam affectionem veri et boni ibi, quae est sicut appetitus, qui esurit et desiderat. Ex his patet quod voluntas sit quae reformanda est; et quod sicut illa reformata est, intellectus videat, hoc est, sapiat; nam, ut dictum est, voluntas destructa est, non autem intellectus. Voluntas et intellectus etiam unum faciunt apud non reformatos seu malos, si non in mundo usque post mortem; nam post mortem, non licet homini ex intellectu cogitare quam secundum amorem suae voluntatis: quisque ad id redigitur tandem; et cum redactus est, tunc amor malus voluntatis suam formam habet in intellectu; quae forma, quia est ex falsis mali, est insania.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church