1145. "Et omne lignum thyinum." --Quod significet omne bonum conjunctum vero in naturali homine, constat ex significatione "ligni," quod sit bonum naturalis hominis (de qua sequitur); "lignum" autem "thyinum" significat bonum conjunctum vero in naturali homine; "thyinum" enim derivatur ex duo in lingua Graeca, et "duo" significant illam conjunctionem; quod "lignum thyinum" significet bonum conjunctum vero, patet etiam ex illis quae antecedunt, et ex illis quae sequuntur; ex illis quae antecedunt, quod nominentur talia quae significant bona et vera caelestia, ac bona et vera spiritualia, quae sunt "byssus et purpura, ac sericum et coccinum;" et ex sequentibus, quod nominentur talia quae significant bona et vera naturalia, quae sunt "vas ex ebore et vas ex ligno pretioso, ex aere, ferro et marmore:" inde patet quod "lignum thyinum" significet bonum conjunctum vero in naturali homine ex illis bonis et veris quae supra nominata sunt, oriundum. Sunt enim tres gradus vitae in homine, qui in suo ordine spectati vocantur caelestis, spiritualis et naturalis; in eodem ordine in hoc versu nominata sunt talia quae significant bona et vera secundum gradus. Sed sicut per illa quae supra memorata sunt, significantur vera et bona profanata, quae in se sunt falsa et mala, ita etiam per bonum conjunctum vero, quod est "lignum thyinum," significatur id bonum profanatum, quod est malum conjunctum falso. Id bonum, quia est naturalis hominis, imprimis profanatur per venerationes ossium et sepulcrorum, per sanctificationes plurium quae pro cultu sunt, per plura circa processiones, in genere per omnia idololatrica, quae naturali homini jucunda sunt, et inde sentiuntur sicut bona, ac vocantur vera. Quod "lignum" significet bonum est quia ex arbore est, ex qua sunt fructus; et quia lignum potest incendi, ac inservire usui pro calefactione corporis, tum pro domibus construendis, ac pro diversis fabricis ex quibus usus et commoda; et quia ex ligno exprimitur oleum, per quod significatur bonum amoris; recondit etiam in se calidum: vicissim autem "lapis" hic significat verum naturalis hominis, ex causa quia est frigidus, et non potest incendi.
[2] Quoniam "lignum" significat bonum, ideo etiam apud antiquissimos, qui in bono amoris fuerunt, templa ex ligno erant, quae non vocabantur templa, sed Domus Dei; apud plures fuerunt illa in tabernaculis illorum, in quibus non modo habitaverunt, sed etiam sanctum cultum habuerunt: ideo quoque angeli tertii caeli habitant in domibus ex lignis; hoc illis est quia in bono amoris in Dominum sunt, et lignum illi correspondet: ligna etiam illis sunt secundum correspondentiam arborum ex quibus sunt, "arbor" enim significat hominem, et ex fructu bonum hominis: ex eo est, quod in Verbo nominentur ligna ex variis arboribus, ut ex olea, ex vite, ex cedro, ex populo, ex quercu; et "lignum ex olea" significat bonum caeleste, "ex vite" bonum spirituale, "ex cedro" bonum rationale, "ex populo" bonum naturale, et "ex quercu" bonum sensuale.
[3] Nunc quia omnia Verbi correspondentiae sunt, et quia lignum correspondet bono, et in opposito sensu malo, ideo per "lignum" ibi significatur bonum, et in opposito sensu malum, ut ex sequentibus locis constare potest: --In Threnis, "Aquas nostras pro argento bibimus, et ligna nostra pro pretio veniunt" (v.4):
defectus cognitionum veri et boni ita describitur; defectus cognitionum veri per quod "aquas pro argento bibant," ac defectus cognitionum boni per quod "ligna pretio veniant." Apud Ezechielem, "Diripient opes tuas,..depraedabuntur merces tuas,..destruent muros tuos, et domus desiderii tui evertent;..lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medium maris dabunt" (xxvi. (1)12);
haec de devastatione omnium veri et boni ecclesiae per mala et falsa; "opes" quas diripient sunt cognitiones veri; "merces" quas depraedabuntur sunt cognitiones boni; "muri" quos destruent sunt doctrinalia; "domus desiderii" quas evertent sunt illa quae mentis sunt, ita quae intellectus et voluntatis sunt, ibi enim homo habitat; "lapides, ligna et pulvis," quae in medium maris dabunt, sunt vera et bona naturalis hominis, "lapides" sunt vera ejus, "ligna" sunt bona ejus, ac "pulvis" sunt infima ejus, quae sunt sensualis hominis.
[4] Apud eundem, "Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illo, Jehudae et filiis Israelis sociis ejus: deinde sume lignum unum, et scribe super illo, Josephi, lignum Ephraimi" et (2)tribuum Israelis sociorum ejus: postea conjunge illa unum cum altero tibi lignum in unum; ....ut sint unum ambo in manu (3)mea, et faciam eos in lignum unum" (xxxvii. 16, 17, 19, 20):
per haec repraesentabatur conjunctio regni caelestis ac regni spiritualis Domini per bonum amoris; per "Jehudam et filios Israelis socios ejus" significatur regnum caeleste Domini, per "Jehudam" illud quoad bonum, et per "filios Israelis socios ejus" illud quoad verum: per "Josephum" autem ac "tribus Israelis socios ejus," significatur regnum spirituale Domini, per "Josephum" illud quoad bonum, ac per "tribus Israelis socios ejus," illud quoad verum; per "Ephraimum" significatur intellectus veri, et quia illi qui in intellectu veri ex bono spirituali sunt, in regno spirituali Domini sunt, ideo vocabatur "lignum ab Ephraimo:" quod duo illa regna in unum conjuncta sint a Domino per bonum amoris in Ipsum et per bonum charitatis erga proximum, intelligitur per quod "a Domino conjungentur, unum cum altero, in lignum unum, ut sint unum ambo in manu Jehovae, ac fient in lignum unum." Quod illa quae trahunt a falsis emendentur per bonum, repraesentatum et significatum est per quod Aquae amarae in Marah dulces factae sint per lignum injectum (Exod. xv. (1)25):
"aquae amarae" sunt illa quae apparenter vera sunt, et trahunt a falsis; "lignum" est bonum naturalis hominis. Quoniam "lignum" ex correspondentia significat bonum amoris, ideo tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, repositae sunt in arca ex ligno schittim facta; et ideo quoque plura Tabernaculi ex eodem ligno confecta erant: ac ideo Templum Hierosolymae ligno fuit investitum.
[5] Nunc sicut pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "lignum," et in illo sensu significat malum, quia malum est oppositum bono; hoc significatur Per servire ligno et lapidi (Deutr. iv. 23-28; Esai. xxxvii. 19; Jerem. iii. 9; Ezech. xx. 32: et alibi). Apud Esaiam, "Lignum, quod non putrescet, eligit, artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile, non commoveatur" (xl. 20):
per "lignum" hic significatur malum, quod, sicut bonum, adoratur; "sculptile" enim est malum cultus; quod "eligat lignum quod non putrescet," significat quod aliquod bonum ex Verbo, quod adulteratur et inde fit malum; hoc eligitur, quia id quod ex Verbo est persuadet, et sic in animis non perit, nam ita est cum omni malo et falso per Verbum confirmato: quod "sapientem artificem quaerat, significat quod illum quaerat cui ex propria intelligentia dos confirmandi et falsificandi est.
[6] Apud Jeremiam, Statuta gentium vanitas, siquidem lignum de silva excidit, opus manuum fabri per securim,....infatuantur et stultescunt, doctrina vanitatum lignum est" (x. 3, 8):
per "statuta gentium" quae vanitas, significantur omnia cultus illorum qui in malo sunt; per "lignum e silva" quod excidit, et "opus manuum fabri per securim," significatur malum, ex quo cultus, qui ex propria intelligentia per falsa effictus est; "lignum" est malum cultus, quod intelligitur per "sculptile;" opus manuum fabri" est quod ex propria intelligentia est, "securis" est falsum quod destruit bonum et confirmat malum.
[7] Apud eundem, "Vox..sicut serpentis ibit,....et cum securibus venerunt, sicut excisores lignorum" (xlvi. 22):
per "vocem serpentis" intelligitur astus et dolus; "cum securibus" significat cum falsis destruentibus bonum; "sicut excisores lignorum," significat sicut vellent exstirpare malum, cum tamen exstirpant bonum. Apud Mosen, Si quis occiderit socium suum per errorem, ut si cum socio veniat in silvam, et cadat securis ex ligno in socium, fugiet ad urbem azyli (Deutr. xix. 5):
quisnam peccat per errorem, cui liceat in urbem azyli fugere, illustratum est per exemplum quod raro contingit, sed usque adducitur ad illustrandum quid intelligitur per occidere per errorem; adducitur quia "lignum" est significativum, tum "securis" et quoque "silva;" "lignum" est bonum, "securis" est falsum, et "silva" est naturalis homo; quare per id significatur, Si quis in bono naturali est, et per falsum, quod ignorat falsum esse, aliquem quoad animam perdit, quod id sit factum per errorem, ex causa quia ex malo non fuit.
[8] Apud Habakuk, "Lapis e pariete clamat, et trabs e ligno respondet" (ii. 11):
per hoc intelligitur quod malum confirmet falsum, et instiget; per "parietem" e quo lapis clamat, significatur homo a veris vacuus, et qui sic ex falso vult instrui; per "trabem" quae ex ligno respondet, significatur homo absque bonis, et per "lignum" significatur malum, quod falsum confirmat et ei assentitur. Apud Jeremiam, "Dicentes ligno, Pater meus tu; et lapidi, Tu genuisti me; quia obverterunt Mihi cervicem et non faciem" (ii, 27):
quod "ligno dicant, Patrem," significat quod ex malo concepti sint; quod "lapidi dicant, Tu genuisti me," significat quod ex falso mali nati sint; quod "obvertant cervicem et non faciem," significat quod averterint se ab omni bono et vero. "Ignis" et "ligna" dicuntur apud Sachariam (cap. xii. 6), et apud Esaiam (cap. xxx. (1)33);
quae dicuntur quia "ignis" significat amorem malum, et "lignum" mala inde.
[9] Quoniam "gladii" significant falsa destruentia vera, ac ligna" significant mala destruentia bonum, ideo ex mandato pontificum, Exivit turba cum Juda Iscariote contra Jesum cum gladiis et lignis (Matth. xxvi. 47; Marc. xiv. 43, 48; Luc. xxii. (2)52):
hoc factum est quia omnia passionis Domini fuerunt repraesentativa destructionis omnium boni et veri a Judaeis. Apud filios Israelis fuerunt duae poenae communes, lapidatio et suspensio super ligno: lapidatio propter verum laesum et destructum, ac suspensio super ligno propter bonum laesum et destructum; inde erat Suspensio super ligno maledictio (Deutr. xxi. 22, 23). Ex his patet quod "lignum" significet bonum, in specie bonum naturalis hominis, et in opposito sensu malum ejus.
[10] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Sunt in mundo homines angeli et sunt homines diaboli; ex hominibus angelis est caelum, et ex hominibus diabolis est infernum. Apud hominem angelum aperti sunt omnes gradus Vitae ejus usque ad Dominum; apud hominem autem diabolum, apertus modo est gradus ultimus, ac superiores sunt occlusi. Homo angelus ducitur a Domino tam ab intra quam ab extra; homo autem diabolus ducitur a semet ab intra, et a Domino ab extra. Homo angelus ducitur a Domino secundum ordinem, ab intra ex ordine, ab extra ad ordinem; homo diabolus autem ducitur a Domino ad ordinem ab extra, sed a semet contra ordinem ab intra. Homo angelus a Domino continue abducitur a malo, et ducitur ad bonum; homo autem diabolus a Domino continue etiam abducitur a malo, sed a graviori ad minus, non enim duci potest ad bonum. Homo angelus a Domino continue abducitur ab inferno, et ducitur in caelum, interius et interius; homo autem diabolus continue etiam abducitur ab inferno, sed a graviori ad mitius, non enim duci potest in caelum.
[11] Homo angelus, quia ducitur a Domino, ducitur a lege civili, a lege morali, et a lege spirituali, propter Divinum in illis; homo diabolus ducitur ab iisdem legibus, sed propter suum in illis. Homo angelus a Domino amat bona ecclesiae, quae etiam sunt bona caeli, quia sunt bona; similiter ejus vera quia sunt vera; a semet autem amat bona corporis et mundi, quia sunt usui et quia sunt voluptati, similiter vera quae sunt scientiarum, sed amat haec et illa apparenter ex se, actualiter vero a Domino: homo autem diabolus a se etiam amat bona corporis et mundi quia sunt usui et quia sunt voluptati, similiter vera quae sunt scientiarum; sed amat haec et illa apparenter ex se, actualiter vero ex inferno. Homo angelus in libero est, et in cordis sui jucundo, cum bonum facit ex bono, et quoque dum malum non facit; homo autem diabolus in libero et in cordis sui jucundo est, cum bonum facit ex malo, et quoque dum malum facit. Homo angelus et homo diabolus sibi similes apparent quoad externa, sed prorsus dissimiles sunt quoad interna: quare cum externa per mortem deponuntur, sunt plane dissimiles; unus aufertur in caelum, et alter defertur in infernum.