Apocalypse Explained (Tansley) n. 114

Previous Number Next Number See English 

114. "Qui fuit mortuus et vivit." - Quod significet quod rejectus et tamen ab Ipso vita aeterna, constat ex significatione "mortuus" esse, cum de Domino, quod sit rejectus esse (de qua supra, n. 83); et ex significatione "vivere," quod sit quod ab Ipso vita aeterna (de qua etiam supra, n. 84). Dominus rejectus dicitur cum non aditur et colitur, et quoque dum aditur et colitur solum quoad Humanum suum et non simul quoad Divinum; quare rejicitur hodie intra ecclesiam ab illis qui non Ipsum adeunt et colunt, sed orant Patrem ut misereatur propter Filium; cum tamen nusquam aliquis homo nec angelus potest adire Patrem, et Ipsum immediate colere, est enim Divinum invisibile, cum quo nemo conjungi fide et amore potest: quod enim invisibile est, hoc non cadit in ideam cogitationis, et ideo nec in affectionem voluntatis; et quod non cadit in ideam cogitationis, hoc nec cadit in fidem, nam quae fidei erunt, cogitabuntur; et quoque quod non intrat in affectionem voluntatis, hoc nec intrat in amorem, nam quae amoris erunt, afficient voluntatem hominis, in hac enim residet omnis amor qui est homini (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 28-35).

[2] At Divinum Humanum Domini cadit in ideam cogitationis et sic in fidem, et inde in affectionem voluntatis seu amorem. Inde patet quod nulla conjunctio sit cum Patre nisi a Domino et in Domino. Hoc perquam clare docet Ipse Dominus apud Evangelistas: - Apud Johannem, "Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius qui in sinu Patris est, Ipse exposuit" (i. 18);

apud eundem, "Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37);

apud Matthaeum "Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui Filius vult revelare" (xi. 27);

apud Johannem, "Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (xiv. 6);

apud eundem, "Si Me cognoscitis, etiam Patrem meum cognoscitis;... is qui Me videt, videt Patrem." ...Philippe, "Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me? ...Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me" (xiv. 7-11);

et quod Pater et Dominus unum sint (cap. x. 30, 38);

apud eundem, "Ego sum, Vitis, vos palmites;... sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 5).

[3] Inde constare potest quod Dominus rejectus sit ab illis intra ecclesiam qui immediate adeunt Patrem, et Ipsum orant ut misereatur propter Filium; hi enim non aliter possunt quam cogitare de Humano Domini sicut de humano alius hominis, ita non simul de Divino Ipsius in Humano, minus de Divino Ipsius conjuncto Humano Ipsius sicut conjuncta est anima corpori, secundum doctrinam in universo Christiano orbe receptam (videatur supra, n. 10 et 26). Quis usquam in Christiano orbe, qui Divinum Domini agnoscit, talis vult esse ut Divinum Ipsius ponat extra Humanum Ipsius? cum tamen cogitare de solo Humano et non simul de Divino Ipsius in Humano, est intueri illa separata, quod non est intueri Dominum, nec utrumque ut unam Personam; cum tamen doctrina in Christianismo recepta etiam est, quod Divinum et Humanum Domini non sint duo sed unica Persona.

[4] Homines ecclesiae hodie quidem cogitant de Divino Domini in Humano Ipsius, cum ex doctrina ecclesiae loquuntur; at prorsus aliter dum cogitant et secum loquuntur extra doctrinam. Sed sciatur quod alius status sit homini cum ex doctrina cogitat et loquitur, et alius cum extra doctrinam. Dum ex doctrina cogitat et loquitur, tunc ex memoria naturalis sui hominis cogitat et loquitur; at cum extra doctrinam, tunc ex spiritu suo; nam ex spiritu cogitare et loqui, est ex interioribus mentis suae, unde est ipsa fides ejus. Hominis etiam status post mortem fit qualis ejus spiritus cogitatio et loquela secum fuit extra doctrinam, et non qualis ejus cogitatio et loquela fuit ex doctrina, si non haec una fuerit cum illa.

[5] Quod bini status homini quoad fidem et amorem sint, unus dum in doctrina est et alter cum extra doctrinam, at quod status ejus fidei et amoris extra doctrinam salvet illum, et non status ejus loquelae de fide et amore cum ex doctrina nisi hic unum faciat cum illo, homo nescit; cum tamen cogitare et loqui ex doctrina de fide et amore est loqui ex naturali homine et ejus memoria, ut constare potest ex eo solo, quod aeque mali quam boni ita cogitare et loqui possint quando cum aliis; quapropter etiam antistites mali aeque ac boni, seu antistites qui nullam fidem habent aeque ac qui fidem habent, possunt praedicare Evangelium cum simili ad apparentiam zelo et affectione. Causa est, quia tunc homo, ut dictum est, ex suo naturali homine et ejus memoria cogitat et loquitur; at cogitare ex suo spiritu non est ex naturali homine et ejus memoria, sed ex spirituali homine et hujus fide et affectione. Ex hoc solum constare potest quod bini status sint homini, et quod prior status non salvet illum, sed posterior: est enim homo post mortem spiritus; ergo qualis homo fuit in mundo quoad spiritum, talis manet post excessum e mundo.

[6] Praeterea, quod bini illi status homini ecclesiae sint, ex multa experientia datum est scire; homo enim post mortem mitti potest in utrumque statum, et quoque actualiter in utrumque mittitur: multi ex illis, cum missi sunt in priorem statum, locuti sunt sicut Christiani, et ex loquela illa ab aliis crediti sunt quod Christiani essent; sed ut primum in Statum posteriorem, qui proprius erat spiritus eorum, remissi sunt, tunc locuti sunt sicut spiritus diabolici, et prorsus contra illa quae prius (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 491-498, et 499-511).

[7] Ex his constare potest quomodo etiam intelligendum est quod Dominus rejectus sit hodie ab illis qui intra ecclesiam: nempe, quod quidem ex doctrina sit quod agnoscendum et credendum sit Divinum Domini in eodem gradu quo Divinum Patris, nam docet doctrina quod Sicut est Pater, etiam est Filius increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, ac nemo Eorum maximus et minimus, primus et ultimus; (videatur Symbolum Athanasii;) et usque tamen non adeunt et colunt Dominum et Ipsius Divinum, sed Patris; quod fit dum orant Patrem ut misereatur propter Filium; et cum hoc dicunt, prorsus non cogitant de Divino Domini, sed de Humano Ipsius separato a Divino, ita de Humano Ipsius simili cum humano alterius hominis; et quoque simul tunc non de uno Deo sed de duobus aut tribus. Ita cogitare de Domino est rejicere Ipsum, nam non simul cogitare de Divino Ipsius cum de Humano Ipsius, per separationem tunc excludunt Divinum; quod tamen non duo sunt sed una Persona, ac unum faciunt sicut anima et corpus.

[8] Locutus sum quondam cum spiritibus, qui dum vixerunt in mundo, fuerunt ex religione Pontificia; et quaesivi num in mundo usquam cogitaverint de Divino Domini. Dixerunt quod cogitaverint quoties in doctrina cum visu essent, et quod tunc agnoverint Divinum Ipsius par Divino Patris; at cum extra doctrinam, quod solum de Humano Ipsius et non de Divino. Quaerebantur cur dicunt quod potestas, quae fuit Humano Ipsius, data sit ei a Patre et non a Se Ipso, quia Divinum Ipsius agnoverunt par Divino Patris: tunc averterunt se, nihil respondentes. Sed dictum illis est quod causa fuerit quia transtulerunt in se omnem Divinam Ipsius potestatem, quod non potuissent nisi separavissent. Quod Dominus apud hos rejectus sit quisque potest ex eo concludere, quod pro Domino colant Papam, et quod nullam potestatem Domino amplius tribuant.

[9] Hic etiam referre velim magnum scandalum auditum a Papa qui vocatus Benedictus XIV. Dixit aperte quod crediderit, cum in mundo vixit, quod Domino nulla potestas sit, quia omnem transtulit in Petrum et inde in ejus successores; addens quod crediderit quod sancti eorum plus potestatis habeant quam Dominus, quia illi a Deo Patre illam retinent; at quod Dominus omnem Sibi abdicaverit et dederit Pontificibus; sed quod usque colendus sit, quia absque eo non sancte colitur Papa. Sed is quia Divinum sibi arrogavit etiam post mortem, post aliquot dies in infernum conjectus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church