1134. "Dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon." --Quod significet lamentationem super doctrinam et super religiosum, constat ex significatione "Vae, vae, quod sit lamentatio, imprimis super interitum et devastationem (de qua [supra], n. (1)531); ex significatione "urbis," quod sit doctrina (de qua [supra], n. 223); et ex significatione "Babylonis," quod sit religiosum illud quod "meretrix," ac "mater scortationum et abominationum terrae," ex falsificatione et profanatione veri et boni ecclesiae, vocatur: inde patet quod per "Vae, vae, urbs magna Babylon," significetur lamentatio super doctrinam et super religiosum.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quod omnis potentia sit Deo, et prorsus nulla homini aut angelo, est quia Deus solus est Vita, ac homo et angelus est modo recipiens vitae, et Vita est quae agit, et recipiens vitae quod agitur. Quisque videre potest quod recipiens vitae ne hilum possit agere ex se, sed quod agit, sit ex Vita quae Deus: at usque potest agere sicut ex se, hoc enim illi dari potest; quod etiam datum sit, supra dictum est. Si homo non vivit ex se, sequitur quod non cogitet et velit ex se, nec loquatur et faciat ex se, sed a Deo, qui solus est Vita. Quod ita sit, apparet ut paradoxon, quia homo non sentit aliter quam quod illa sint in se, et sic fiant a se; sed usque agnoscit id dum loquitur ex fide, quod omne bonum et verum sit a Deo, et omne malum et falsum sit a diabolo; et tamen quicquid homo cogitat, vult, loquitur et facit, se refert ad bonum et verum, aut ad malum et falsum: inde est quod homo dicat secum, aut antistes ad illum, quando bonum facit, quod ductus sit a Deo; et cum malum facit, quod ductus sit a diabolo: homo praedicator etiam orat, ut cogitatio ejus, sermo ejus, et lingua ejus ducatur a spiritu Dei; quandoque etiam dicit post praedicationem quod locutus sit ex Spiritu; aliqui etiam id in se percipiunt. Possum etiam ipse coram mundo testari quod omnia cogitationis et voluntatis meae influxerint, bona et vera per caelum a Domino, ac mala et falsa ab inferno; datum est mihi a multo tempore id percipere.
[3] Angeli superiorum caelorum id manifeste sentiunt, et sapientissimi illorum ne quidem volunt cogitare et velle sicut a se. Vicissim autem infernales genii et spiritus prorsus negant id, ac irascuntur cum dicitur; sed usque pluribus ad vivum ostensum est quod ita sit, at indignati postea. Sed quia hoc ut parodoxon multis apparet, interest ut ex aliqua intellectus idea videatur quomodo id fit, ut agnoscatur quod fiat. Res in se talis est: ex Divino Amore Domini, qui apparet in caelo angelico ut Sol, procedit lux et procedit calor; lux est Vita Divinae Sapientiae Ipsius, et calor est vita Divini Amoris Ipsius; spiritualis hic calor qui est amor, et spiritualis illa lux quae est sapientia, non aliter influunt in subjecta recipientia vitae quam influunt naturalis calor et naturalis lux e sole mundi in subjecta non recipientia vitae; et quia lux solum modificat substantias in quas influit, et calor solum mutat statum illorum, sequitur quod si subjecta illa forent animata, sentirent mutationes illas in se, et putarent illas esse a se, cum tamen recedunt cum sole, et redeunt cum sole. Nunc quia Vita Divinae Sapientiae Domini est lux, ideo Dominus multus in locis in Verbo vocatur "Lux;" et apud Johannem, dicitur, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;....in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum" (i. 1-3 [, 4]). Ex his nunc patet quod Deo sit infinita potentia, quia est omnis apud omnes. Quomodo autem malus mala potest cogitare, velle, loqui et facere, cum solus Deus est Vita, dicetur in sequentibus.