Apocalypse Explained (Tansley) n. 1130

Previous Number Next Number See English 

1130. "Qui cum illa scortati sunt et deliciati." --Quod significet qui in falsis et malis eorum ex jucundo super potestate illa fuerunt, constat ex significatione "scortari," quod sit falsificare vera (de qua [supra], n. 141, 161, (2)805 [d], 983); ita quoque amare falsa; nam qui in amore mali est, is quoque in amore falsi est, falsum enim confirmat malum: et ex significatione "deliciari," quod sit jucundum ex dominatione seu ex potestate illa habere, ita amare mala: "scortari" praedicatur de falsis, et "deliciari" de malis, utrumque de jucundo illorum.

[2] Quoniam "scortari" significat falsificare vera, ac "deliciari" amare mala, et sic quoque falsa, dicetur etiam unde est quod gens Babylonica Verbum falsificaverit, et quoque Divinam ejus sanctitatem infirmaverit. Notum fuit in toto Christiano orbe quod Verbum sit Divinum, et quod inde omnia illa quae in Verbo sunt Divina vera sint; nunc quia Babylonici dominationem super omnia ecclesiae, et quoque super caelum, sibi arrogaverunt et actualiter assumpserunt, et quia per id in omnia mala scaturientia ex amore sui se immiserunt, ideo necessum illis fuit mala illa per Verbum confirmare, quod non potuit fieri nisi per falsificationem ejus, nam Verbum nusquam confirmat malum; quare homo qui id per Verbum confirmat, is falsificat vera ejus: hoc fecerunt Babylonici; sed quia usque viderunt in Verbo vera, quae non falsificare potuerunt, ut omnia illa quae de Babele ibi dicuntur, ideo ex astutia Divinam sanctitatem Verbi infirmaverunt, et lectionem ejus populo inhibuerunt, et quoque antistites et presbyteri illorum, qui vocantur monachi, a legendo illud destiterunt, dicendo quod dictamina papae aeque sancta essent ut sunt illa quae Verbi sunt, et quod omnia ecclesiae accommodanda sint ad statum ejus, consequenter quod mutanda cum status ejus postulat, et quod accommodationes illae et mutationes ex inspiratione apud papam fiant. Ex quibus patet unde est quod vera Verbi ab illis falsificata sint, et quoque rejecta, ac loco illorum acceptata et a papa illorum demandata sint talia quae amori dominandi illorum patrocinantur et prorsus favent, quae in se sunt falsa. Ex his constare potest quid in specie significatur per "scortationes regum" ejus cum Babylone meretrice.

[3] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quoniam Deus est increatus, est etiam aeternus; ipsa enim Vita, quae Deus, est Vita in se, non a se, nec a nihilo; ita est absque ortu; et quod absque ortu est, hoc ab aeterno est, ac aeternum est. Sed idea absque ortu, non dari potest apud naturalem hominem, ita nec idea Dei ab aeterno; sed datur apud spiritualem: cogitatio naturalis hominis non potest separari et abstrahi ab idea temporis, inhaeret haec a Natura, in qua est; ita nec separari et abstrahi potest ab idea ortus, quia ortus est illi initium in tempore; apparentia progressionis solis impressit naturali homini ideam illam. At cogitatio spiritualis hominis abstracta est ab idea temporis, quia est elevata supra Naturam, et pro illa est idea status vitae, et pro duratione temporis est status cogitationis ex affectione, quae facit Vitam: Sol enim in caelo angelico non oritur, nec occidit, nec facit annos et dies, sicut sol in mundo; inde est quod angeli caeli, quia in ideis spiritualibus sunt, abstracte a tempore cogitent; quare idea illorum de Deo ab aeterno non trahit aliquid ab ortu, seu ab initio, sed a statu quod ille aeternus sit, ita quod omne id quod Deus est, et quod a Deo procedit, sit aeternum, hoc est, Divinum in se. Quod ita sit, percipere datum est per elevationem supra naturalem ideam in spiritualem. Ex his nunc patet quod Deus, qui increatus est, etiam sit aeternus, tum quod impossibile sit cogitare quod Natura sit ab aeterno, nec in tempore a se, sed quod possibile sit cogitare quod Deus sit ab aeterno, et quod Natura cum tempore sit a Deo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church