Apocalypse Explained (Tansley) n. 1126

Previous Number Next Number See English 

1126. "Et in igne comburetur." --Quod significet quod quia hoc ex diabolico amore, perituri sint, constat ex significatione "ignis," quod sit amor in utroque sensu, tam amor caelestis quam amor diabolicus (de qua [supra], n. 68, 496, 504, 916); hic amor diabolicus, quia est amor dominandi super caelum et simul super mundum; qui amor diabolicus dicitur, quia est ex profundissimis infernis, ubi sunt diaboli, qui super omnia caeli volunt dominari, et credunt corde quod dii sint, et quod non Deus sit praeter illos: et ex significatione "comburi," quod sit ex illo amore perire quod igne comburi sit poena profanationis sanctorum per amorem dominandi super illa, videatur supra (n. 1083).

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quoniam Deus est Vita, sequitur quod Deus sit increatus. Quod sit increatus est quia Vita non potest creari, sed creare: creari enim est existere ab alio; et si Vita existeret ab alio, foret alius usque Vita, et haec Vita foret Vita in se; et si hoc primum non foret Vita in se, foret vel ab alio vel ex se, et Vita ex se non potest dici, quia ex se involvit ortum, et ille ortus foret ex nihilo, et ex nihilo nihil oritur. Hoc primum quod in se est, et ex quo omnia creata sunt, est Deus, qui ex Esse in Se vocatur Jehovah. Quod ita sit, ratio potest videre, et magis si illustretur per creata. Nunc (2)quia Est non est nisi etiam existat, inde Esse et Existere in Deo unum sunt; nam dum est existit, et dum existit est. Hoc itaque est ipsa Vita quae Deus, et quae Homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church