1119. ~Tantum date illi cruciatum et luctum." --Quod significet tantum illis poenae infernalis et desolationis, constat ex significatione "cruciatus," quod sit poena infernalis; et ex significatione "luctus," quod sit desolatio, quae est quod nihil veri et boni illis sit amplius, sed mere falsum et malum. Quod dicatur quod "tantum cruciatus et luctus daretur, quantum glorificavit se ipsam et deliciata est," est quia omnis cruciatus seu poena infernalis prorsus correspondet malis in quibus sunt: quare illi qui multum se glorificaverunt et deliciati sunt in amore dominandi super caelum et super ecclesiam, et quoque propter illam gloriam et inde delicias perverterant bona caeli et ecclesiae, quae sunt Verbi, sortiuntur infernum quoad cruciatum gravius; qui autem minus se glorificaverunt ac deliciati sunt ex eo, illi sortiuntur infernum mitius; et qui nihil, et inde nihil perverterant bona et vera caeli et ecclesiae quae ex Verbo, sed modo obediverant illis vel ex ignorantia vel ex persuasione, non sortiuntur infernum: populus autem qui nullam partem in imperiis habet, praecipue qui spectant ad Dominum, et in aliqua affectione veri sunt, sortem in caelis habent, ubi ab angelis docentur. Ex his constare potest, quod hic, ubi de Babylone agitur, non alii intelligantur quam illi qui dominium ex jucundo amoris ejus propter se exercent.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quod Deus sit Homo, et quod Dominus sit ille Homo, manifestant omnia quae in caelis sunt et quae sub caelis. In caelis omnia quae procedunt a Domino, in maximis et in minimis, vel in humana forma sunt, vel ad humanam formam se referunt; universum caelum in forma humana est, omnis societas caeli in forma humana est, unusquisque angelus est forma humana, et quoque unusquisque spiritus sub caelis: et mihi revelatum est quod omnia minima sicut maxima, quae immediate procedunt a Domino, in illa forma sint, nam quod a Deo procedit, est instar ejus. Inde est quod de homine Adamo et Eva dicatur, Quod creati sint in imaginem et in similitudinem Dei (Gen. i. 26, 27).
[3] Inde quoque est quod angeli in caelis, quia sunt recipientes Divini quod procedit a Domino, sint homines stupenda pulchritudine; at spiritus in infernis, quia non recipiunt Divinum quod procedit a Domino, sint diaboli, qui in luce caeli non apparent ut homines, sed ut monstra. Ex eo est quod quisque in mundo spirituali noscatur ex humana ejus forma, quantum trahit a Domino. Ex his nunc constare potest quod Dominus sit solus Homo, et quod quisque sit homo secundum receptionem Divini Boni ac Divini Veri ab Ipso. In summa, qui videt Deum ut Hominem, is videt Deum, quia videt Dominum: dicit etiam Dominus, "Qui videt Filium, et credit in Ipsum habet vitam aeternam" (Joh. vi. 40);
"videre Filium" est videre Ipsum spiritu, quia dicitur etiam ad illos qui non viderunt Ipsum in mundo.