Apocalypse Explained (Tansley) n. 1106

Previous Number Next Number See English 

1106. [Vers. 4.] "Et audivi aliam vocem e caelo dicentem." --Quod significet exhortationem ad illos qui in veris et in bono vitae sunt, ut sibi caveant ad illis, constat ex significatione "vocis e caelo," quod sit exhortatio ad illos qui in veris fidei et in bonis vitae sunt, ut caveant ab illis; quod hoc per "vocem e caelo" intelligatur, patet a sequentibus; nam sequitur, "Exite ex illa, popule mi, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus," praeter plura; postea etiam describitur quales Babylonis merces sunt, et qualis status illorum; inde patet quod "vox e caelo" sit exhortatio. Quod vox e caelo audita sit, est quia intelligitur a Domino per Verbum; nam omnia quae homo haurit ex Verbo, sunt vox e caelo, et Verbum instruit unumquemvis qualis Babel est, ut patet ex illis quae de Babele (n. 1029), ex Verbo allata sunt.

[2] Quod dicatur "alia vox," est quia prior vox fuit angeli clamantis quod "Babylon ceciderit, et facta sit habitaculum daemoniorum;" hic itaque exhortatio ad omnes; tam qui intra Babyloniam in aliqua affectione veri et in vita boni sunt, ut exeant ab illa, et ne fidem habeant praestigiis et incantationibus ejus; et quoque ad illos qui extra Babyloniam sunt, ne sinant se ab illis seduci; nam gens illa talis est ut per jucunda amoris cujusvis persuadeant, et per id claudunt intellectum, et sic adducunt hominem in fidem omnium quae dicunt. Quod gens illa Babylonica talis sit, a multa experientia mihi notum factum est; intrant enim in jucunda vitae cujusvis, ac per id captant animos, ac ita se quasi inescant et inviscant, usque dum in vita ejus sint, et sic ducunt illum sicut caecum ac sicut sui impotem quocunque volunt; ac primum ut fidem caecam amplectatur, removendo omnem lucem ab intellectu in theologicis, ne fines eorum pateant, qui sunt, ut domini sint, non modo super interiora hominis quae mentis ejus sunt, sed etiam super exteriora quae corporis ejus sunt; super interiora quae mentis sunt per dominium super omnia ecclesiae et quoque caeli, ita super animas; super exteriora quae corporis sunt per dominium super opes illorum; verbo, sunt fines illorum ut ipsi soli sint domini, et omnes reliqui sint servi; sic enim, si non voce aperta, usque tacita agnitione coluntur ut dii; hoc finis eorum ultimus est, qui coram hominibus latet, sed coram angelis in caelo patet. Quod ille finis illorum ultimus sit, constat manifeste ex eo, quod Ipsum Dominum deprivaverint omni potestate salvandi, per translationem ejus in papam et ab illo in ministros suos; et tamen salvare hominem est ipsum Divinum Domini, et qui hoc potest, is non homo est, sed Deus. Plura de his in sequentibus dicentur.

[3] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Ostensum est quod Doctrina fidei ab Athanasio vocata, dum perlecta est, relinquat ideam claram quod tres Personae sint, et inde quod tres dii unanimes sint, ac ideam obscuram quod Deus unus sit, et tam obscuram ut ideam trium deorum non removeat. Tum etiam, quod eadem doctrina relinquat ideam claram quod Domino Divinum sit et Humanum, seu quod Dominus sit Deus et Homo, sed ideam obscuram quod Divinum et Humanum Domini sint una Persona, et quod Divinum Ipsius in Humano Ipsius sit sicut anima in corpore. At quoque dictum est quod usque omnia quae in illa doctrina sunt a principio ad finem, tam clara quam obscura, cum veritate concordent ac coincidant, dummodo pro hoc, quod Deus unus sit essentia, et trinus personis, credatur, sicut ipsa veritas est, quod Deus unus sit tam essentia quam persona.

[4] Est trinitas in Deo, et est quoque unitas; quod sit trinitas, constare potest ex locis in Verbo ubi Pater; Filius et Spiritus sanctus nominantur; et quod sit unitas, ex locis in Verbo ubi dicitur quod Deus unus sit. Unitas in qua trinitas, seu unus Deus in quo trinum, non datur in Divino quod Pater vocatur, nec in Divino quod Spiritus sanctus, sed in solo Domino; in Domino trinum est, nempe, Divinum quod vocatur Pater, Divinum Humanum quod vocatur Filius, ac Divinum procedens quod Spiritus sanctus, et hoc trinum est unum quia est unius Personae, et vocari potest triunum. In nunc sequentibus videbitur cum hoc concordantia omnium Doctrinae Athanasianae, Primo, de Trinitate: Secundo, de Unitate Personae in Domino: Tertio, quod ex Divina providentia factum sit quod doctrina illa ita scripta sit, ut tametsi discordat usque cum veritate concordet. Postea, in genere confirmabitur trinum in Domino: et deinde, in specie, quod Divinum quod Pater vocatur sit Ipse, quod Divinum quod Filius vocatur sit Ipse, et quod Divinum quod Spiritus sanctus vocatur sit Ipse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church