Apocalypse Explained (Tansley) n. 1104

Previous Number Next Number See English 

1104. "Et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt," --Quod significet instructionem in illis quae caeli et ecclesiae sunt, quae ex amore dominandi per sancta ecclesiae ut media, et quoque ex amore possidendi mundum per eadem, trahunt quod jucunda sint et cupiantur, constat ex significatione "mercatorum," quod sint qui comparant sibi cognitiones boni et veri ex Verbo, ita qui illas vel docent vel discunt; nam "mercator" in sensu proprio seu naturali dicitur, qui merces emit et vendit, et per "emere" et "vendere" significatur comparare et communicare, ita in sensu spirituali discere et docere, et per "merces " significantur cognitiones boni et veri ex Verbo; (quod talia per "mercari" significentur, videatur supra, n. 840;) quod per "mercatores terrae" significetur instructio in illis quae ecclesiae sunt, est quia docere est instruere, ac doceri seu discere est instrui, et instructio est utriusque; et quia sensus spiritualis Verbi est abstractus a personis, ideo "mercator" significat instructionem, ac sensus naturalis ex spirituali significat illos qui instruunt et qui instruuntur; nam sensus spiritualis spectat bona et vera abstracte a personis, sensus autem naturalis ex spirituali spectat personas apud quas illa bona et vera sunt: quod "terra" significet ecclesiam, saepius supra ex Verbo confirmatum est: ex significatione "facultatum deliciarum ejus," quod sint illa ecclesiae, quae vocantur cognitiones et dicuntur esse sancta, quae tamen omnia sua trahunt ex amore dominandi tam super caelum quam super mundum; illae cognitiones quas vocant sancta ecclesiae, sunt quae intelliguntur per "facultates deliciarum ejus," quae quoque infra ((1)vers. 11-15) enumerantur, per quae talia significantur. Facultates illae vocantur "facultates deliciarum," quia sunt jucunda; omnia enim quae scaturiunt ex amore sui et ex amore mundi jucunda sunt, quisque enim ex naturali suo homine, et ex corpore, non aliud sentit jucundum: quare etiam dum amores illi sunt fines, tunc excogitantur media quae favent, et haec media sunt jucunda, quia sunt finium. Nunc quia amores illi sunt fines apud illos qui sunt capita et primates in illo religioso quod per "Babylonem" intelligitur, ideo etiam ab illis excogitata sunt media quae favent, quae omnia sunt jucunda (de quibus infra). Ex his constare potest quod per quod "mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sint," significetur instructio in illis quae ecclesiae sunt, quae ex amore dominandi per sancta ecclesiae ut media, et ex amore possidendi mundum per eadem, trahunt quod jucunda sint et cupiantur.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Alterum, quod Doctrina Athanasiana docet, est quod in Domino binae essentiae sint, Divina et Humana; et ibi in idea clara est quod Domino Divinum sit et Humanum, seu quod Dominus sit Deus et Homo; at in idea obscura, quod Divinum Domini in Humano Ipsius sit sicut anima in corpore. Idea clara, quod Domino Divinum sit et Humanum, hauritur ex his verbis, "..Vera fides est, ut credamus et confiteamur quod noster Dominus Jesus Christus, Filius Dei, sit Deus et Homo; Deus ex substantia Patris, natus ante mundum, et Homo ex substantia matris natus in mundo; Perfectus Deus et perfectus Homo, ex rationali anima [et Humano corpore] consistens: Aequalis Patri quoad Divinum, et inferior Patre quoad Humanum," Hic subsistit idea clara, nec vadit ulterius, quia ex illis quae sequuntur fit idea obscura. Haec, quae ideae obscurae sunt quia non intrant memoriam ex cogitatione lucis, non sortiuntur locum ibi quam inter talia quae non lucis sunt; haec quia ibi non apparent coram intellectu, se abscondunt, nec e memoria evocari possunt simul cum illis quae lucis sunt. In idea obscura in Doctrina illa sunt, quod Divinum Domini in Humano Ipsius sit, sicut anima in corpore; nam de hoc ita dicitur, "Qui tametsi est Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus;....Est unus prorsus....per unitatem Personae: Quoniam sicut rationalis anima et corpus sunt unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus." Horum idea in se quidem clara est, sed usque fit obscura ibi per haec, "Unus est non per conversionem essentiae Divinae in Humanam, sed per assumptionem essentiae Humanae in Divinam: Unus prorsus, non per commixtionem essentiae, sed per unitatem Personae."

[3] Quoniam idea clara praevalet ideae obscurae, ideo plerique tam simplices quam docti cogitant de Domino sicut de homine vulgari sui simili, et non tunc simul de Divino Ipsius; si de Divino, tunc in idea sua separant illud ab Humano, et per id etiam unitatem Personae infringunt. Si interrogantur ubinam Divinum Ipsius, dicunt ex idea sua, In caelo apud Patrem. Quod ita dicant et percipiant, est quia repugnat cogitare quod Humanum sit Divinum, et sic una cum Divino suo in caelo; non scientes quod dum cogitatione ita separant Divinum Domini ab Humano Ipsius, non modo contra Doctrinam suam cogitent, quae docet quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius, sicut anima in corpore, tum quod unitas Personae sit, hoc est, quod sint una Persona; sed etiam quod Doctrinam illam immerito arguant contradictionis aut fallaciae, quae foret, quod Humanum Domini una cum rationali anima esset ex sola matre, cum tamen omnis homo est rationalis ex anima quae est ex patre. Sed quod talis cogitatio sit, et talis separatio, consequitur etiam ex idea trium Deorum; ex qua est quod Divinum Ipsius in Humano sit ex Divino Patris, qui est prima Persona, cum tamen est Ipsius proprium Divinum, quod e caelo, descendit et assumpsit Humanum: si homo hoc non rite percipit, poterit forte opinari quod non unum Divinum fuerit Ipsius Pater ex quo, sed trinum, quod tamen non aliqua fide potest recipi. Verbo, qui separant Divinum ab Humano Ipsius, et non cogitant quod Divinum in Humano Ipsius sit sicut anima in corpore, et quod sint una Persona, potest in ideas enormes de Domino cadere, etiam in ideam sicut de homine separato ab anima; quare cave tibi, ne cogites de Domino ut de homine tui simili; sed cogita de Domino ut de Homine qui Deus.

[4] Audi, mi Lector! Quando haec legis, putare potes quod nusquam cogitatione separaveris Divinum Domini ab Humano Ipsius, ita nec Humanum a Divino; sed, quaeso, consule tuam cogitationem, cum determinaveras illam ad Dominum, an usquam cogitaveris quod Divinum Domini in Humano Ipsius sit sicut anima in corpore; annon cogitaveris, immo si nunc vis, annon cogites de Humano Ipsius separatim et de Divino Ipsius separatim? et cum de Humano Ipsius, quod illud sit sicut humanum alius hominis? et cum de Divino, quod illud in idea tua sit apud Patrem? Interrogavi perplures, etiam primates ecclesiae, et omnes responderunt quod ita sit; et cum dixi quod tamen ex doctrina Fidei Athanasianae sit, quae est ipsa doctrina ecclesiae eorum de Deo et de Domino, quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius sicut anima in corpore, responderunt quod hoc nesciverint; et cum recitavi haec verba Doctrinae, "...Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei,....tametsi est Deus et Homo, Usque non sunt duo, sed unus Christus;.... Est prorsus unus....per unitatem Personae; Quoniam sicut rationalis anima et corpus sunt unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus," tunc siluerunt; et confessi postea quod illa non observaverint, indignati quod doctrinam suam oculis tam strictis percurrerint. Quidam tunc reliquerunt unionem suam mysticam Divini Patris cum Humano Domini.

[5] Quod Divinum sit in Humano Domini sicut anima in corpore, docet et testatur Verbum apud Matthaeum et apud Lucam: --Apud Matthaeum, Maria desponsata Josepho, "antequam illi congrederentur, inventa est in utero habere ex Spiritu sancto:"....et angelus dixit Josepho in somnio, "Ne time accipere Mariam sponsam tuam, nam quod in ea natum, ex Spiritu sancto est."....Et Josephus "non cognovit illam, usque dum peperit Filium suum primogenitum, et vocavit nomen Ipsius Jesum" (cap. i. 18, 20, 25);

et apud Lucam, Angelus dixit Mariae, "Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen Ipsius Jesum. ....Maria..dixit ad angelum, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco? Cui respondens angelus dixit, Spiritus Sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod natum ex te Sanctum vocabitur Filius Dei" (cap. i. 31, 32, 34, 35):

ex quibus patet quod Divinum in Domino fuerit ex conceptione, et quod illud fuerit vita Ipsius ex Patre, quae vita est anima. Haec pro tempore sufficiant; plura de his in sequentibus, ubi confirmabitur quod etiam illa in Doctrina Athanasiana, quae ideam obscuram de Domino faciunt, cum veritate concordent, quando Trinitas, nempe Pater, Filius et Spiritus sanctus, in Domino ut in una Persona, cogitatur et creditur. Absque illa cogitatione et fide potest dici quod Christiani, secus quam omnes populi et gentes in universo terrarum orbe, quibus est rationalitas, tres Deos colant, quemadmodum etiam ab illis dicitur; cum tamen Christianus orbis potest et debet reliquis praelucere doctrina et fide quod Unus Deus sit et Essentia et Persona.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church