Apocalypse Explained (Tansley) n. 1096

Previous Number Next Number See English 

1096. [Vers. 2.] "Et exclamavit in virtute voce magna." --Quod significet manifestationem coram caelo et in ecclesia, ex gaudio cordis, constat ex significatione "exclamare," quod sit manifestare, nempe, quod super Babylonem ultimum judicium factum sit, nam sequitur, "Cecidit, cecidit Babylon magna;" ex significatione "in virtute," quod sit in potentia coram caelo et in ecclesia (de qua sequitur); et ex significatione "vocis magnae," quod sit gaudium cordis nam ex illo fit vox magna; gaudium cordis fuit inde, quod post ultimum judicium super illos qui per "meretricem" seu "Babylonem" intelliguntur, facta sit potentia et lux Divino Vero quod a Domino procedit, secundum illa quae in superiori articulo dicta sunt; quod "vox magna" significet gaudium cordis, est quia omnis vox magna, quae exclamatur, fit ex aliqua affectione, intensior secundum affectionem seu amoris gradum: quod "in virtute" significet in caelo et in terra, est quia "virtus" significat potentiam, et nunc potentia fuit manifestandi illa coram caelo et coram mundo; quod potentia nunc fuerit, videatur supra (n. 1093).

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana) Prima et primaria cogitatio quae aperit caelum homini, est cogitatio de Deo; causa est, quia Deus est omne caeli usque adeo ut sive dicas caelum, sive Deum, idem sit; Divina quae faciunt ut angeli sint angeli, ex quibus caelum, simul sumpta sunt Deus; inde est, quod cogitatio de Deo sit prima et primaria omnium cogitationum, quae caelum homini aperit; est enim caput et summa omnium veritatum et amorum caelestium et spiritualium. Sed datur cogitatio lucis, et datur cogitatio amoris: cogitatio solius lucis est cognitio quod Deus sit, apparens sicut agnitio, at usque non est.

[3] Per cogitationem lucis fit homini praesentia in caelo, sed non conjunctio cum caelo; lux enim cogitationis sola non conjungit, sed sistit hominem praesentem Domino et angelis; est enim illa lux sicut lux hiemalis, in qua homo aeque clare videt sicut in luce aestiva; attamen ea lux non se conjungit terrae, nec alicui arbori, frutici, flori aut gramini est etiam unicuivis homini indita facultas cogitandi de Deo, et quoque intelligendi illa quae Dei sunt, ex luce caeli; sed sola cogitatio lucis istius, quae est cogitatio intellectualis, modo facit praesentiam ejus coram Domino et lis, ut dictum est.

[4] Cum homo in sola cogitatione intellectuali de Deo, et de illis quae Dei sunt, est, tunc ille apparet angelis e longinquo sicut simulacrum ex ebore aut ex marmore, quod potest ambulare et sonare, sed in cujus facie et in cujus sono nondum vita est; et quoque apparet angelis comparative sicut apparet arbor tempore hiemis, nudis ramis absque foliis, de qua tamen spem fovent quod operietur foliis et deinde fructibus dum calor se adjungit luci, ut fit tempore veris. Sicut cogitatio de Deo primario aperit caelum, ita cogitatio contra Deum primario claudit caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church