Apocalypse Explained (Tansley) n. 1080

Previous Number Next Number See English 

1080. "Hi odio habebunt meretricem." --Quod significet rejectionem totalem dogmatum per quae Consistorium Papale falsificavit vera et adulteravit bona Verbi, et sic profanavit sancta ecclesiae, constat ex significatione "odio habere," quod sit prorsus rejicere; et ex significatione "meretricis," quod sit Babylonia, quae "meretrix" vocatur ex falsificatione et adulteratione Verbi, et inde profanatione sanctorum ecclesiae. (Quod per "meretrices" et "meretricatus" talia in Verbo significentur, videatur [supra], n. 141 [b], 817 [c], 881, 1032.) Intelliguntur Reformati, qui prorsus rejecerunt dogmata quae ex Consistorio Papali prodierunt; quae quia pro fine habuerunt amplificationem dominii, et non salutem hominum, non potuerunt aliter quam contra Verbi vera et bona esse ac ideo illa falsificare et adulterare.

[2] (Continuatio de Verbo.) Dictum est quod in unoquovis caelo sit Verbum, et quod illa Verba ordine insint nostro Verbo, et quod sic unum faciant per influxum et inde correspondentias: hic itaque dicetur quid correspondentia, tum quid influxus; alioqui non comprehendi potest quale est Verbum intus in sinu, ita quoad suam Vitam a Domino, quae est anima ejus. Sed quid correspondentia et quid influxus, illustrabitur per exempla. Variationes faciei, quae vocantur vultus, correspondent affectionibus animi; quare facies variatur quoad suos vultus, sicut affectiones animi quoad suos status: illae variationes in facie sunt correspondentiae, consequenter etiam ipsa facies; et actio nimi in illam, ut correspondentiae sistantur, vocatur influxus. Visus cogitationis hominis, qui vocatur intellectus, correspondet visui oculorum ejus; quare etiam ex oculorum luce et flamma apparet quale cogitationis ex intellectu: visus oculi est correspondentia, consequenter ipse oculus; actio intellectus in oculum, per quam sistitur correspondentia, est influxus. Cogitatio activa, quae est intellectus, correspondet loquelae quae est oris: loquela est correspondentia, similiter os et omne ejus; actio cogitationis in loquelam et in loquelae organa est influxus. Perceptio mentis correspondet odori narium: odor et nares sunt correspondentiae, et actio est influxus; inde est, quod homo cui interior perceptio est, dicitur acutae naris, ac percipere rem dicitur odorari illam.

[3] Auscultatio, quae est obedientia, correspondet auditui aurium; quare auditus atque aures sunt correspondentiae; et actio obedientiae in auditum, ut homo arrigat aures et attendat, est influxus; inde est quod "auscultare" et "audire" utrumque significent; "auscultare et audire alicui" est obedire, et "auscultare et audire aliquem" est auribus audire. Actio corporis correspondet voluntati; actio cordis correspondet vitae amoris; et actio pulmonum, quae vocatur respiratio, correspondet vitae fidei; et totum corpus quoad omnia sua membra, viscera et organa, correspondet animae quoad omnes vitae ejus functiones et vires. Ex his paucis videri potest quid correspondentia et quid influxus, et quod dum spirituale, quod est vitae intellectus et voluntatis hominis, influit in actus qui sunt corporis ejus, sistat se in effigie naturali, sit correspondentia, et quod ita spirituale et naturale per correspondentias unum agant sicut interius et exterius, aut sicut prius et posterius, aut sicut causa efficiens et effectus, aut sicut causa principalis, quae est cogitationis et voluntatis hominis, et causa instrumentalis quae est loquelae et actionis ejus. Talis correspondentia naturalium et spiritualium non solum est in omnibus et singulis hominis, sed etiam in omnibus et singulis mundi, et correspondentiae sistuntur per influxum mundi spiritualis et omnium ejus in mundum naturalem et omnia ejus. Ex his aliquantisper videri potest quomodo Verbum nostrum quoad sensum litterae, qui est naturalis, unum faciat cum Verbis in caelis quorum sensus sunt spirituales, per influxum et per correspondentias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church