1049. (Vers. 6.) "Et vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum."--Quod significet religiosum insaniens ex falsis mali, ex quibus violentia illata est Divinis veris, constat ex significatione "mulieris," quod sit religiosum quod in communi sensu intelligitur per "Babylonem" (ut supra, n. 1042); ex significatione "inebriari," quod sit insanire in spiritualibus ex falsis mali (de qua supra, n. 376(f), 1035); et ex significatione "sanguis sanctorum," quod sint Divina vera, hic violentia illis illata, quia intelligitur quod sanguinem effuderit: (quod "sanguis" significet Divinum Verum, videatur (supra,) n. 30, 328(a), 329, 476, 748; et quod "effundere sanguinem" significet violentiam Divinis veris inferre, n. 329(f, g):) dicitur "sanguis sanctorum," quia Divina vera Verbi sunt quae dicuntur sancta, et quia per "sanctos" in sensu spirituali non intelliguntur sancti, sed sancta; spiritualis enim sensus Verbi est absque idea personae, loci et temporis; aliter sensus ejus naturalis.
[2] Quomodo bini illi sensus inter se differunt, manifeste potest videri in multis locis Verbi, ut hic, quod dicatur quod "viderit mulierem inebriatam a sanguine sanctorum, et ex sanguine testium seu martyrum Jesu," per quae verba in sensu naturali intelligitur quod Babylon effuderit sanguinem sanctorum, et sanguinem illorum qui testificati sunt Dominum; at per illa verba in sensu spirituali intelligitur quod Babylon violentiam intulerit Divinis veris, et quoque testificationi Domini: quod hic sensus illis verbis insit, potest etiam videri aut concludi ex eo, quod hodierna Babylon non occiderit sanctos, nec testes Domini, adorat enim sanctos usque ad idololatriam, et adorat Dominum suprema sanctitate, tametsi externa, et Papam interna; inde patet quod haec non sint quae intelligenda sunt, sed quod aliquid interius in illis verbis lateat; quod est, quod violentiam intulerint Divinis veris, et quoque Divinae potestati Domini; per id enim violentiam intulerunt Divinis veris, quod Verbum falsificaverint, adulteraverint, et profanaverint; quod violentiam intulerint Divinae potestati Domini per id quod illam in se transtulerint, notum est.
[3] (Continuatio de Profanatione.) Dictum est quod gravissimum genus profanationis sit, quando vera Verbi agnoscuntur fide et confirmantur vita, et homo postea a fide recedit et vivit male, vel si non recedit a fide at usque vivit male. Sed tamen non profanat qui in pueritia usque ad adolescentiam in fide est et in vita secundum illam, ac postea in virili aetate a fide et a vita fidei recedit: causa est, quia fides pueritiae est fides memoriae, et est fides magistri in illo, at fides aetatis virilis est fides intellectus, et inde fides propria hominis; haec fides profanari potest si homo recedit ab illa et vivit contra illam, non autem prior: nihil enim intrat vitam hominis, et illam afficit, nisi quod venit in intellectum et inde voluntatem; et homo non ex suo intellectu cogitat, et ex sua voluntate facit, priusquam aetate adolevit; antea solum ex scientia cogitavit, et ex obedientia fecit; haec non fiunt vitae ejus, ita non profanari possunt.
[4] Verbo, quicquid homo ex intellectu favente voluntate cogitat, loquitur et facit hoc vitae ejus est, aut vitae ejus fit; et hoc, si sanctum est, per recessionem profanatur. Sed profanationes hujus generis sunt graviores et leviores secundum quale veri et inde fidei, et secundum quale boni et inde vitae, et secundum quale recessionis ab illis: quare sunt hujus profanationis differentiae specificae plures.