Apocalypse Explained (Tansley) n. 1045

Previous Number Next Number See English 

1045. "Habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationum."--Quod significet doctrinam ex profanatis bonis et veris, constat ex significatione "poculi," quod sit falsum ab inferno, nam per "poculum" simile significatur quod per "vinum," et per "vinum," significatur verum ex caelo, et in opposito sensu falsum ab inferno (videatur (supra,) n. 887, 960(a, b), 1022); et quia "poculum" significat verum aut falsum, et doctrina cujusvis ecclesiae est aut veri aut falsi, nam omne ecclesiae verum aut falsum continetur in doctrina, ideo per "poculum" etiam significatur doctrina; et per "poculum aureum" doctrina falsi ex malo:

[2] (similiter apud Jeremiam, "Poculum aureum Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram" (li. 7);

"poculum aureum" dicitur ex simili causa ex qua mulier dicitur "induta purpura et coccino, et inaurata auro, lapide pretioso et margaritis," nempe, ex apparentia in externis; cum tamen in internis est sicut in poculo "pleno abominationibus et immunditie;" est enim sicut Dominus dicit de externis et internis apud Scribas et Pharisaeos, "Vae vobis, Scribae et Pharisaei, .. qui purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia: .... et similes facitis vos sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie" (Matth. xxiii. 25-27):--) ex significatione abominationum, quod sint profanationes boni (de qua sequitur): et ex significatione "immunditiae scortationis," quod sit profanatio veri; "scortatio" enim significat falsificationem veri (ut supra); inde "immundities" ejus significat profanationem.

[3] Quod profanationes, quae per "abominationes" significantur, concernit, sunt illae perversiones sanctorum ecclesiae, ita conversiones bonorum ejus in mala, et verorum in falsa. "Abominationes" dicuntur, quia angeli illa abominantur; nam quatenus fuerunt sancta ecclesiae, ex bonis et veris ex Verbo, ascendunt in caelum; sed quatenus applicata sunt malis, et sic profanata, ferunt secum infernale quod intus latet; ideo sentiuntur sicut mortua, in quibus anima vivens fuerat; inde est quod caelum illa abominetur et detestetur.

[4] Quod talia per "abominationes" in Verbo intelligantur, patet ex recensione abominationum Hierosolymae, apud Ezechielem, Ut quod sumpserit ex vestibus ornatus suae, quae ei datae sunt, et fecerit sibi excelsa variegata, et scortata (sit) super illis; Quod ex auro et argento ei dato, fecerit sibi imagines masculi, cum quibus etiam scortata; Quod oleum, suffimentum, panem, similam et mel, ei data, dederit illis in odorem quietis; Quod filios et filias sacrificaverint; Quod scortata sit primum in Aegypto, et postea cum filiis Aschuris, et demum cum Chaldaeis; Praeter plura, quae ibi vocantur "abominationes" (xvi. 2-63):

per quae omnia significantur profanationes Verbi, ecclesiae et cultus. Similiter aliis in locis ubi abominationes vel recensentur vel dicuntur (Ut Jerem. vii. 9, 10; cap. xvi. 18; cap. xxxii. 35: Ezech. v. 11; cap. vii. 19, 20; cap. viii. 6-18; cap. xi. 21; cap. xiv. 6; cap. xx. 7, 8: Deutr. vii. 25, 26; cap. xii. 31; cap. xviii. 9, 10: Matth. xxiv. 15: Marc. xiii. 14: Dan. ix. 27; cap. xi. 31: et alibi).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church