Apocalypse Explained (Tansley) n. 1042

Previous Number Next Number See English 

1042. (Vers. 4.) "Et mulier circuminduta purpura et coccino."--Quod significet apparentiam religiosi istius in externis sicut foret ex caelesti bono et vero, cum tamen in internis ex diabolico malo et falso, constat ex significatione "mulieris," quod sit religiosum apud Pontificios; ex significatione "circumindui," quod sit in externis esse, nam indumenta sunt externa quae integunt, inde "circumindui" est apparentia in externis; ex significatione "purpurae," quod sit bonum ex caelesti origine, et quoque malum ei oppositum, quod vocatur malum diabolicum (de qua sequitur); et ex significatione "coccini," quod sit verum ex caelesti origine, et quoque falsum ei oppositum, quod vocatur falsum diabolicum: quod illa bona et vera differant a bonis et veris ex origine spirituali, similiter mala et falsa illis opposita, quae vocantur mala et falsa infernalia, in sequente articulo videbitur.

[2] Quod mulier, quae meretrix, et est Babylon, ita describatur, est quia illi qui in malis et inde falsis sunt in Verbo describantur ex apparentia externa, ita quales sunt in oculis hominum qui adorant illos: quod ita describantur, est quia sensus litterae Verbi ex apparentiis consistit; at sensus spiritualis exuit illas apparentias, et sistit interiora absque vestibus nuda, quae dum apparent, prorsus in alia forma apparent; sicut hic, quod "mulier visa induta purpura et coccino" ex apparentia externa, dicatur "mater scortationum et abominationum terrae" in forma interna; similiter ut dicitur de Divite induto purpura et bysso, qui tamen conjectus est in infernum (Luc. xvi. 19):

et quoque de Assyriis, cum quibus scortata est Ohola et Oholiba, hoc est, Samaria et Hierosolyma, qui dicuntur Vestiti hyacinthino, praefecti et duces, equitantes equis (Ezech. xxiii. 6, 12);

similiter alibi. Describitur hic Babylon sicut in mundo apparet meretrix splendidis induta, at usque abominabilis, quia plena immunditie.

[3] Antequam ex Verbo confirmatur quod "purpura" et "coccinum" significent bona et vera ex origine caelesti, primum aliquid dicetur de illis bonis et veris:-- Divinum Bonum, quod procedit a Domino, unitum est cum Divino Vero Ipsius, sicut calor cum luce ex sole tempore veris. Angeli vero, qui sunt recipientes Divini Boni et Divini Veri procedentis a Domino, distinguuntur in caelestes et spirituales: illi qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum Domini, vocantur angeli caelestes, quia hi constituunt regnum Domini quod vocatur regnum caeleste; angeli autem qui plus recipiunt Divinum Verum Domini quam Divinum Bonum Ipsius, vocantur angeli spirituales, quia ex his est regnum spirituale Domini. Ex his patet quod bona et vera sint duplici origine, nempe ex origine caelesti et ex origine spirituali. Illa bona et vera quae ex origine caelesti sunt, sunt bona et vera amoris in Dominum; at illa bona et vera quae ex origine spirituali sunt, sunt bona et vera amoris erga proximum; differentia est sicut inter superius et inferius, seu inter interius et exterius, proinde sicut inter illa quae in superiori aut interiori gradu sunt, et illa quae in inferiori et exteriori, quae differentia qualis est, constare potest ex illis quae de tribus gradabus caelorum, et inde angelorum, atque sapientiae et intelligentiae illorum, in opere De Caelo et Inferno (n. 33, 34, 38, 39, 208, 209, 211, 435) dicta sunt.

[4] Quod "purpura" id bonum et "coccinum" id verum in Verbo significent, constat ex locis in Verbo ubi nominantur: ut apud Ezechielem, "Byssus ex acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, .... hyacinthinum et purpura ex insulis Elischah fuit tegumentum tuum" (xxvii. 7):

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni; "hyacinthinum et purpura" pro cognitionibus illis ex origine caelesti; per "tegumentum" et "expansionem" significantur externa illius ecclesiae. Apud Lucam, "Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et lautitiis indulgebat cottidie" (xvi. 19);

per "hominem divitem" intelligebatur gens Judaica et ecclesia ibi, quae "dives" dicebatur a cognitionibus boni et veri ex Verbo quod apud illos, "ex purpura" cognitiones boni, "ex bysso" cognitiones veri, utraeque ex origine caelesti. In Threnis, "Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis, educati super coccino, amplexi sunt sterquilinium" (iv. 5):

"educari super coccino" pro ab infantia instrui in veris ex bono caelesti.

[5] Quoniam Tentorium conventus repraesentabat caelum, ac vestes Aharonis repraesentabant sancta caeli, et "purpura et coccinum" significabant bona et vera caeli, ideo aulaea, et vela Tentorii, tum vestes Aharonis, ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, et byssino contexebantur: ut Super aulaeis Habitaculi (Exod. xxvi. 1);

Super velo ante arcam (Exod. xxvi. 31);

Super tegumento pro ostio Tentorii (Exod. xxvi. 36);

Super tegumento ad portam atrii (Exod. xxvii. 16);

Super ephodo (Exod. xxviii. 6);

Super baltheo (Exod. xxviii. 8);

Super pectorali judicii (Exod. xxviii. 15);

Super fimbriis pallii ephodi (Exod. xxviii. 33). Quoniam "coccineum dibaphum" significabat verum boni caelestis, ideo Pannus coccinei dibaphi expandebatur super mensa, ubi panes facierum, et dein operiebatur tegumento pellis melis (Num. iv. 8);

nam intima regni caelestis significabantur per illa quae super mensa erant, quae erant panes; exteriora autem per illa quae tegebant; quae se referunt ad vera ex bono.

[6] Quoniam verum ex bono caelesti, quod est verum sensus litterae Verbi, significatur per "coccinum," ideo id circa recordationes adhibebatur, ut Quod filii Israelis facerent sibi peniculamentum super alas vestium, et darent super peniculamentum alae filum coccineum, ut per id recordarentur omnium praeceptorum Jehovae, et facerent illa (Num. xv. 38, 39). Ex eadem causa etiam solenne fuit antiquis temporibus, cum significativa in usu fuerunt, alligare filum coccineum in rei memoriam seu recordationem, sicut legitur de Perez filio Thamaris, Quod obstetrix super ejus manu ligaverit dibaphum (Gen. xxxviii. 28, 30);

et de meretrice Rachab, Quod in fenestra ligaverit filum coccineum, ut exploratores recordarentur promissi (Jos. ii. 17, 21).

[7] Quoniam omnes purificationes a malis fiunt per vera ex Verbo, ideo In mundationibus adhibebatur lignum cedri, coccinum et hyssopus (Levit. xiv. 4-7, 49-52):

Et ad aquas separationis et expiationis ex vacca rubra adhibebatur coccinum (Num. xix. 6). Causa, quod talia per "purpuram" et "coccinum" significentur, est ex colore illorum; sunt enim colores in caelo, nitentiores quam in mundo, oriundi ex luce ibi; et quia color ruber trahit suam originem ibi ex igneo seu flammeo; et igneum et flammeum ibi ex bono amoris, inde "purpura" significat bonum ex origine caelesti: "coccinum" autem trahit colorem suum ex flammeo et candido simul, ac "candidum" ex luce significat verum; inde ille color significat verum boni caelestis.

[8] Sicut pleraque in Verbo sensum oppositum habent, ita quoque "purpura" et "coccinum," et tunc significant mala et falsa bonis et veris illis opposita; ut apud Esaiam, "Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 18):

quoniam per "coccinum" significatur verum, similiter per "nivem," et quoniam per "purpuram" significatur bonum, similiter per "lanam," et per "coccinum" et per "purpuram" in opposito sensu significatur falsum et malum, ideo quia falsum et verum ac malum et bonum sibi ex opposito correspondent, ideo dicitur "Si peccata fuerint sicut coccinea, sicut nix albescent; et si fuerint rubra sicut purpura, sicut lana erunt."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church