Apocalypse Explained (Tansley) n. 1031

Previous Number Next Number See English 

1031. (Vers. 1.) "Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, at locutus cum me."--Quod significet statum ecclesiae apud Pontificios manifestatum, constat ex significatione "angeli habentis phialam," quod sit manifestatio status ecclesiae a Domino (ut supra, n. 869, 878, 883): quod sit manifestatio de statu ecclesiae apud Pontificios, est quia in hoc capite et in sequente agitur de "Babylonia," per quam intelligitur religiosum apud Pontificios. Quod "unus ex septem angelis venerit," est quia per "septem angelos habentes septem phialas" in capite praecedente intelligitur manifestatio status ecclesiae apud Reformatos, hic nunc apud Pontificios; quare etiam cum septimus angelus effudit phialam suam, dicitur, "Et Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius" ((Apoc.,) cap. xvi. 19).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church