Apocalypse Explained (Tansley) n. 1021

Previous Number Next Number See English 

1021. "Et Babylon magna venit in memoriam coram Deo."--Quod significet quod huc usque de ecclesia apud Reformatos et ejus devastatione actum sit, et quod sequatur de ecclesia apud Pontificios et de ejus devastatione, constat ex significatione "Babylonis," quod sit ecclesia apud Pontificios, quoniam per "Babylonem" significatur amor imperandi super caelum et super terram per sancta ecclesiae, et ille amor principaliter apud Pontificios dominans est: quod per illa verba etiam intelligatur quod huc usque de ecclesia apud Reformatos et de ejus devastatione actum sit, patet ex illis quae praecedunt et ex illis quae sequuntur. In illis quae praecedunt, actum est de "dracone" et de binis"bestiis," per quos descripta est ecclesia apud Reformatos, et per "septem angelos effundentes septem phialas" descripta est devastatio ejus (ut quoque ex versu 13 hujus capitis constare potest). In illis quae sequuntur, describitur ecclesia apud Pontificios; (in) capite xvii., per "meretricem sedentem super bestia coccinea;" et (in) capite xviii. describitur devastatio ejus. Inde patet quod per quod "Babylon magna venerit in memoriam coram Deo," significetur quod huc usque de ecclesia apud Reformatos et ejus devastatione actum sit, et quod sequatur de ecclesia apud Pontificios et de ejus devastatione.

[2] |(DE NONO PRAECEPTO)| HIC DE NONO PRAECEPTO, "NON CONCUPISCES DOMUM PROXIMI." Sunt duo amores ex quibus omnes concupiscentiae, sicut rivi a suis fontibus scaturiunt et perenniter emanant; illi amores vocantur amor mundi, et amor sui. Concupiscentia est amor continue volens; nam quod homo amat, hoc continue cupit; sed concupiscentiae sunt amoris mali, at desideria et affectiones sunt amoris boni. Nunc quia amor mundi et amor sui sunt fontes omnium concupiscentiarum, et omnes concupiscentiae malae in his binis ultimis praeceptis prohibentur, sequitur quod nonum praeceptum prohibeat concupiscentias ex amore mundi profluentes, ac decimum praeceptum concupiscentias ex amore sui. Per "non concupiscere domum proximi" intelligitur non concupiscere ejus bona, quae in genere sunt possessiones et opes, et illas per malas artes sibi appropriare: haec concupiscentia est amoris mundi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church