Mirabile est, quod etiam mortui post vitam, etiam dum ita permittitur, possint clare et sensibiliter odorari
quale id subjectum {1} est quod mortuum, et quum vitam egerunt malam, tunc odor tam teter e cadavere sentitur, ut non possint sufferre eorum accessionem; narrarunt mihi, quod talis odor sit
qualis foetidissimi cadaveris, et quod odorum talium seu foetorum talium, differentia sit, qualis est spiritualium vitae; similis foetor multoties apud me excitatus fuit, et quidem muris foetidi, qui
correspondet avaritiae, cum varietate indefinita; ex his concludere possum, quod per signum impositum Caino, talis odor intelligatur, sic ut nullibi potuisset vagari, quia vellent eum abigere [Gen. IV:
14, 15], simile enim occurrit in altera vita, quod multa experientia mihi ad vivum est ostensum; sed talis odor unicuique tolli solet, dum ad suas mansiones fertur, nam si tunc adesset, nullibi loci
potest accipi, et morari, quare admittuntur in mansiones per alias perceptiones, quae disponuntur a Solo Deo Messia. 1747, die 9 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel ms. qualis mortuus id subjectum$