Cum spiritibus loquutus de eo, quod scientiae nihil contribuant ad salutem, [cum] modo cognitiones veritatum
sint, ex Verbo Domini, et quod per comparationem ita se habeat, sicut cognitio corporis humani, quoad anatomica, sanguinem et omnium reliquorum constitutionem, nihil facit ad sanitatis conservationem,
sic qui nihil ex iis intelligit, usque tam sanus vivit, ac qui in omni sua vita iis studiis invigilavit, similiter sanitas intellectualis, quae {2} multo major potest esse iis, qui nihil sciunt
de intellectu et ejus facultatibus, quam qui studuit iis in omni vita, qui hypothesibus confunditur, et scholasticis. 1748, 4 Aug. @1 ms. confundant, distorquent$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$